|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
POESIS Initium estne temporis novum? Transitum suum tempus involvit, non dicit; novum annum, novum mensem, novum saeculum nec tempestas horrida, nec tubarum sonitus nuntiant. Sacra aera homines faciunt sonantia. Nemo in tempus suum incidit, ac ipse; et habet pro certo quod sibi placet. Praeteritum iam non est, retro vivit. Futurum unice adhaeret menti rerum spe ordinem detorquenti. FIET CRAS Verba, versus facta, vento eripiuntur, per labyrinthum divagantur vacuum et infinitum temporis. Macra sunt verba, vix effusa, dein clamata contra caelum nudum ed intellectu difficile, aptum eheu ad vitam solum comprimendam fragilem et incertam. Parvuli quidam, inter obscuritatem vagantes et lucem, nisi eadem terunt. Parvuli, et longinqui, ipsi alieni a se, ab aliis, sine duce, per tenebras errant. Ex tenebris tamen verborum structura nascitur insignium. Lux fiet tunc, et verbum nitebit divinum et novus noctem dies expellet, et aeternum semper renovatum in incertum tandem dominabitur. scripsit Johannes Teresi |
|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||