Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

2004 - 2014
IAM DECEM
ANNOS!
Saturni die 22 mensis Julii 2017
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Nuntii Finnici
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

POESIS

PISCATOR

Versio Latina carminis Florellae Mannoiae et Petri Angeli Bertoli, curata a Lucia Mattera



Iace in mare retia,
copia cibi tibi fiat!
Cogita de uxore et filio,
(tibi similis sit mas!),
dum tua mulier ad te vicina
de te sperat nocte et die,
de te orat more pio.



Dic mihi, dic mihi de meo amore,
dic mihi quae ei fiat!
Virum meum defende a mari,
a periculis quae ei obstant!
Mulier iuvenis sum nimium,
absint mihi luctus colores,
mihi est pellis alba et delicata,
ei necesse sunt oscula amoris,
se mulceri velut parvum florem!

Magna vis sit pescatori,
labori ne cedatur!
Parum fructuum est in tua reti,
longi dies in medio mari.

Mare quod nihil umquam dedit
quem tu saepe imprecaris,
cum eius furia facta est grandis
et suae undae sunt pares giganti,
tibi opus sunt Deo bono et Sanctis.



Dic mihi, dic mihi de meo amore,
dic mihi an redeat
ille homo, quem sentio minus meum,
dum mihi est alius qui subridet iam.
Ill’ averte a mea mente,
ne me induxeris in peccatum!
Tremo in corde ab eo spectata

et ob rosam ab eo donatam
et ob oscula somniata!
Rosa rubra, pignus amoris,
rosa rubra mala spina,
in silentio istius noctis hora
eius bucca est meae vicina,
eius bucca est meae vicina.
Oh, mi deus, ne ei sine remeare,
dic hoc ipsi mari!
Est nimium fortis ista catena,
nolo ipsa eam truncare,
nolo amorem mihi negare.

Magna vis sit pescatori,
noli nunc desperare,
etsi unda te sublevat fortis
ut in vento folia levia et mortua,
praesto mare ad quietem vortet,
pietas aliqua est in ipsa morte,
est humanitas in ipsa morte.

Dic mihi, dic mihi de me uxore,
dic mihi quid mihi fiat!

Ille homo quem sentio ut virum meum,
qui minime de eo sciat,
qui nescit umquam de me, de eo,
de promissis ab illo fatuis,
de rubra rosa in manu trita,
de illa historia nata et iam finita,
de illa historia nata et iam finita.

Magna vis sit pescatori,
labori ne cedatur!
Parum fructuum est in tua reti,
longi dies in medio mari.
Mare quod nihil umquam dedit
quem tu saepe imprecaris,
cras licebit domum remeare,
priusqu’ oporteat te redire in mare…




scripsit Lucia Mattera


  UTILIA

Bibliotheca Augustana
The Latin library
Latinitas Romana Salesiana
Poesis Latina Hodierna

  VARIA

  SCRIBE NOBIS

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: