Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

2004 - 2014
IAM DECEM
ANNOS!
Mercurii die 18 mensis Octobris 2017
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Nuntii Finnici
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

POESIS

OLIVA

Vinea patris mei virenti cincta corona
Est olivarum. – Sub eis et ego aestate candente,
Uvae dum maturabantur et cantu sonabant cicadae,
Fervens cernebam visus, quos lucidos Medius dies
Ante oculos meos formabat.
Mare longe susurrabat. – Caelum per glaucum
Albae nubes natabant et gravis terra iacebat
Silens in somno solari.
… Ego hoc momento
Magnam, severam, tranquillam, ad caelum se extollentem
Ex oliveto, carentem et casside, scuto piloque
Palladem vidi Athenam.
Flammulam illa in palma ferebat. Fructuum carpsit
Manum plenam et sucum eorum in saxo expressit,
Manum ad solem levavit et parvam lucernam accendit.
… Lucet in tabula mea,
Caecis in noctibus illa, terrena haud alta lucerna.
Ventus fores, fenestras aperit, flat per domum,
Muros iactat et eam obscurat magis magisque:
Sedeo cum lucerna tranquille, neque saepire
Palma eam oportet: olivas oleum eius
Olet patris mei et flamma est eius scintilla
Ignis solaris. – Et semper, cum est difficile mihi,
Circulus tunc apparet magicus, in quo confestim
Circum flammulam suavem, dum venti saeviunt foris,
Vinea patris mei olivis pulchre ornata
Inopinato virescit; – sub eis somniat puer,
Uva dum maturescit et magis magisque cicadae
Sonat cantus, et mare susurrat dum in longinquo,
Et dum caeli serenitate nebulae natant
Candidae, tenerae duae…

Scripsit Vladimirus Nazor (1876–1949).
E Croatico convertit Aurelius Vidulić


scripsit Aurelius Vidulić.


  UTILIA

Bibliotheca Augustana
The Latin library
Latinitas Romana Salesiana
Poesis Latina Hodierna

  VARIA

  SCRIBE NOBIS

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: