Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

2004 - 2014
IAM DECEM
ANNOS!
Mercurii die 22 mensis Novembris 2017
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Nuntii Finnici
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

POESIS

SUBVERTITUR TELLUS


(De anniversario terrae motus in media Italia)

Stellae perlustrant caelum spectantque serenae
mersos Ausoniae vicos umbris tenebrarum
grata silentia cum nox iam mortalibus affert
quamvis vix duro requiescant tempore Canis
in domibus cives aestu magnoque labore diei.
At fragor aera dirupit volventibus astris
magnus sub finem noctis sed non tonat alto
vis a visceribus terram quassat vehementer:
oscillant muri, paries cuiusque domus aperitur
quarum rudera lapsa levant lectis recubantes
evadunt alii fugiuntque foras aliosque
claudunt accessus dilapsa relicta muri.
Ad lucem volvit quasi nubes aera fumus
spissus cum gemitu sublato clamore doloris.
Auxilia adveniunt tot ut machinis fodiatur,
manibus exquirit vivos nudis per acervum
ecce superstes effusis plangoribus ample
- pulchra fuit iam!- de domuum saxis Amatricis .
Anxia mens agitatur acerba sorte suorum
- motus adhuc quassat terras augetque pavorem-
nec spes est plurimis subiectis faucibus Orci
at totidem tenebris erepti sole foventur
magnum singultim fletum manantibus oclis.
Effodiunt omnes oppresso corde labore
si quis emersus spirans aut exanimatus
forte volente Deo curatus vivere pergat.
“Felis mi!” clamat quaedam cui solus amicus
est servatus ab auxiliis fatique favente sorte
deliciae leto raptae et solacia vitae.
Quaenam stirps tu es peditum fragilis peritura,
si qui sub terram vortex te fert ab amicis
fert tibi delectos nec iam rimis domus exstat!



scripsit Lydia Ariminensis


  UTILIA

Bibliotheca Augustana
The Latin library
Latinitas Romana Salesiana
Poesis Latina Hodierna

  VARIA

  SCRIBE NOBIS

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: