|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
POESIS Animalia terra marique VII Camelus Vere camelus navis deserti, Dici hoc potest, sunt qui sunt certi. Illi sint duo, unus sit gibbus, Non illi probro: ibi est cibus, Aqua est ibi serviens sana, Dum per desertum it caravana. Nempe desertum nulla est phrasis, Raro est ibi ulla oasis. Quando arena intrat in poros, Vix potes dunae vincere toros. Bene hoc sciunt et Beduini, Venti si adsunt qui repentini. Sed cum camelo, nave deserti, Illi de meta numquam incerti. Canaria „Ego canaria, sciat hoc omnis, Aeque qui vigil atque in somnis. Sic nos vocare homines volunt, Sic enim nostram patriam colunt: Pulchras Canarias, insulas multas, Ubi videbis nos et non cultas. Clima est mite, solum solare, Nonne cantare, nidos parare? Abitus nobis non est fatalis, Cantu sic iunctis soli natalis. Pulchrum, canorum cantum amamus, Cor nobis fervens, semper cantamus.“ Trochillus Quid conscribam, nunc voluto, De trochillo sic minuto, Minima de illa ave, Quae sic vitae dicit „ave“!? Alae citae monstrant illum, Satis longum proboscillum. Sicut apis ita libens Semper volat sucum bibens. scripsit Aurelius Vidulić. |
|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||