Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Veneris die 24 mensis Septembris 2021
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

POESIS

Infernorum XXVI: Ulysses - Dantis Allagherii Divina Comoedia

Gaude, tam magnum quod habes, Florentia, nomen,
Quo terram et mare pervolitas, ac Tartara comples.
Namque tuos inter cives ego quinque latrones
Inveni tales, ut mi pudor occupet ora,
Per quos in grandem non est tibi surgere honorem.
Quod si sub lucem veniunt insomnia vera,
Non aberit tempus, quo tu patiere, quod optat
Pratum, nedum alii tibi. Quod si forte fuisset,
Non maturatum rerer: sic illud adesset,
Quandoquidem certo eveniet; mibi namque doloris
Vulnus erit gravius quo plus processerit aetas.
Hi nc nos digredimur, quaque ante exstantia saxa
Descensum dederant, dux scalis usus iisdem
Ascensum petiit, sed me tamen ante recepto;
Desertamque viam pergens per fragmina, perque
Exesas scopuli caules, sine utroque nequisset
Auxilio manuum subnixa evadere planta.
Tunc dolui, rursusque subest modo caussa dolendi,
Ad quae conspexi, cum tendo lumina mentis,
Et plus, quam soleo, ingenium cohibere laboro.
Ne mihi discurrat, quo non dat tendere virtus;
Ut, si stella favens aut hac majus quid abunde
Dotibus ornatum me dimisere bonisque,
Ista mihi minus invideam. Quot cultor agrorum,
(Fusus ubi propter clivum dat membra quieti.
Tempore, quo, cunctas qui lustrat lampade terras,
Ora minus celat, simul importuna strepenti
Musca locum cedit culici), lampuridas imam
Per vallem spectat, fortasse ubi colligit uvas,
Et findit sulcos: octava tot undique fiammis
Lucebat bulga, ut sensi, simul atque potitus
Sum loco, ubi ima mihi patuit manifesta vorago.
Atque ut, qui quondam est ursis ultoribus usus,
Viderat Elian abeuntem praepete curru
Tunc, cum quadrijugi arripuere per aera callem.
Quem non sic acies poterat servare sequentis,
Ut praeter flammam salientem, nubis ad instar,
Haud quidquam aspiceret: sic singula flamma per amplas
Fossae ibat fauces, ut furtum haud proderet ulla;
Flammaque damnatum subducit quaelibet unum.
In digito arrectus, studio stimulante videndi,
Sic ponti institeram, ut, ni cautem cura fuisset
Prensare exesam, nullo pellente, ruinam
Traxissem. At ductor, qui me sic ora tenentem
Viderat intentum, dixit: Versantur in illis
Inclusae flammis animae; quo incenditur, igne
Singula sese amicit. Te talia fante , loquelam
Sic solvi: 0 doctor, modo fit mihi certius istud,
Quod prius adverti per me; sic nam esse putabam,
Et dicturus eram: quaenam illa in vertice flamma
Sic bifida, adveniens, quae surrexisse videtur
Ex rogo, ubi impositum dicunt arsisse minorem
Cum fratre Oedipoden? Dedit haec responsa magister:
Tydides illic cruciatur et acer Ulysses :
Sic simul in poenas excurrunt, sicut in iras.
Inque ista flamina lugentur robore texti
Insidiae fallacis equi, per quem est data porta,
Ex qua Romulidum processit nobile semen.
Hic ars flenda venit, per quam quoque mortua Achillem
Deidamia dolens suspirat, poenaque sacro
Palladio sat justa datur. Tunc ora resolvens:
Praeceptor, dixi, si ex illis forte favillis
Mittere verba queunt isti, magis oro precorque,
Atque haec mille preces valeat prex: desine, quaeso,
llic me spectantem, adveniant dum cornua flammae.
Me prohibere mora. Ipse vides, ut corpore prono
Totus ad illa feror. Tunc contra talibus ille:
Laudandas ego laudo preces et dignor; at ore
Edere verba tuo fac parcas, me sine linguam
Solvere; jam novi , cupido quid pectore verses:
Nam fastidirent Graji te forte loquentem.
Ignis ut advenit, doctor tempusque locumque
Arripit, audivitque istis hunc vocibus orsum:
0 vos, qui gemini sub flamma inceditis una,
Si quid de vobis merui, dum vita manebat,
Carmina cum scripsi sublimia, sistite gressum,
Et nobis, in qua occiderit deperditus ora,
Alteruter memoret. Concusso vertice majus
Antiquae cornu flammae nutare, sonumque,
More laborantis ventis afflantibus ignis,
Mittere, deinde apicem hinc atque inde evolvere, tanquam
Lingua esset fari nitens, ac denique vocem
Ejicere bis verbis usam: Quo tempore abivi
A Circe , multos quae me remorata per annos
Cajetae tenuit, cui nondum nomina terrae
Aeneas dederat; nec dulcia pignora nati,
Nec patris antiqui pietas, nec debita cura,
Nec qui justus amor me laetificare jubebat
Penelopen, aestum potuerunt vincere cordis
Ardentis multos per 'terras cernere mores,
Multorumque hominum virtutes pravaque facta:
Perque patens altum solus me credere cymbae
Haud timui, parva comitum stipante caterva,
Quae me desertum nunquam malcfida reliquit.
Hispanos usque ad populos ego littus utrumque
Vidi. Non Afri, Sardoa nec insula nostros
Effugere oculos, nec quos circumalluit undis
Illius ora maris. Tardum me debilis aetas
Fecerat, et comites tunc, cum freta tangimus illa.
In quibus Alcides fertur posuisse columnas.
Ultra ne quis eat. Dextra de parte reliqui
Hispalin, et laeva Ceptam; tum talia dixi:
0 fratres, casus duros numeroque carentes
Experti mecum, occiduas venistis ad oras.
Nemo ex tam parva vigilandi temporis hora,
Quod superesse videt, dare sensibus experiundum
Abneget, atque sequi solem, qui lumine mundum
A populis nudum lustrat. Perpendite vestrum
Semen: non vobis membra, et praecordia finxit
Natura, ut deceat pecorum vos vivere vitam.
At virtutis iter moliri, et plura doceri.
Haec vox una meos stimulis ita suasit acutis
Insuetam lentare viam, ut vix ulla fuisset
Jam milii sponte sua cupidos retinere potestas.
Nec mora. Eoos puppim convertimus Indos.
Tendimus et stultum studio properante volatum,
Addidimusque alas remis, latus usque potiti
Laevum. Jamque poli cunctas sub nocte videbam
Alterius stellas, sic et descendere nostrum,
Ut non ex plano se attolleret aequore ponti.
At vicibus quinis jam luna accenderat orbem.
Et totidem inferius defectum lumine vultum
Celarat terris, postquam discrimina rorum
Tanta ingressus eram; cum subniger, intervallum
Ob longum, procul ante oculos est visus adesse
Mons, ita sublimi se tollens vertice ad aethram,
Ut socii aequalem in terris vidisse negarent.
Hic nos laetari pariter, sed gaudia nostra
In luctus abiere cito; nam turbinis atri
Tellure orta nova vehemens violentia navem
In primum feriit latus, et terna vice torsit
Omnibus hanc undis, et quarta sustulit alte
Puppim, ac depressit proram, ut placuisse videtur
Arbitrio alterius, donec nos obruit aequor.

(curavit Johannes Teresi)


scripsit Abbate Dalla Piazza Vicentino


  UTILIA

Bibliotheca Augustana
The Latin library
Latinitas Romana Salesiana
Poesis Latina Hodierna

  VARIA

  SCRIBE NOBIS

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: