Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Veneris die 24 mensis Septembris 2021
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

POESIS

Infernorum III: Charon - Dantis Allagherii Divina Comoedia



Per me externatam moeroribus itur in urbem;
Per me itur dolitura aeternum in regna dolorem;
Per me itur deploratae inter saecula gentis.
Justa ira artificem supremum moverat, unde
Principium mihi. Me fecit divina potestas,
Et sapientia summa, et primi flamen amoris.
Nulla prior me res, praeterquam aeterna, creata est,
Aeternumque mihi est status immutabilis. Omnem,
0 vos, qui intratis, spem ponite. Talia nigris
Vidi scripta notis, quas janua fronte gerebat.
Quare ego: Praeceptor, visus mihi durior horum
Est sensus, dixi; ast ille, ut vir mente sagaci.
Hic ait, est opus anctpitis genus omne timoris
Subjecisse tuis pedibus. Devenimus illas,
Quas. dixi, sedes, ubi erit spectare dolentes,
Queis animae et cordis summa est amissa voluptas.
Sic ille, implicuitque manum, vultuque sereno
Soldus comitem penetralia ad abdita duxit.
Hic flentum gemitus audivi, pectore ab imo
Singultus ducti resonare per aera coecum
A stellis, fluerem ut lacrimis in limine primo.
Multiplices linguae, horribili stridore loquelae,
Luctifici questus, ululatus ore frementum,
Voces altisonae, at fractae, mistaeque fragore
Pectora plangentum palmarum murmure circum
Assiduo aera pulsabant sine tempore nigrum,
Ut, spirante solent agitatae turbine arenae.
Ast ego, cui caput erroris caligine stabat
Cinctum, quaesivi: Quidnam hoc, quod verberat aures?
Quidve hic est gentis, quae tanto victa videtur
Moerorum fluctu? Tunc ille: Miserrima fata
Ista manent animas nequam, quae pectore inerti
Opprobrio expertem atque expertem laude trahebant
In terris vitam. Aligerum sunt agmine pravo
Immixtae, a summo quae haud descivere tonante,
Non satis huic fidae , at pro se. Has dejecit Olympus,
Propter eas ne pulchra minus coeli aula maneret;
Non illas Orci claustra accepere profunda,
Ne qua malae ex ipsis manaret gloria turbae.
Atque ego: Praeceptor, quid tam grave cogit amaras
Hos ire in lacrimas, tamque altos edere fletus?
Ille: Brevi dicam. Haud spes his se posse dolorem
Per mortem linire datur, tenebrosaque vita
Horum adeo abjecta est vilisque, ut cuilibet ipsi
Alterius sorti invideant. Non nomina mundus
His superesse sinit, non hos clementia, non hos
Justitia indignans curat. Me mitte negantem
Plura loqui super his, sed raptim prospice et ultra
Fer gressus. Oculis lustranti currere signum
Visum est, tamque cito converti, ut nulla quietem
Caussa videretur suasisse. Exercitus ingens
Pone sequebatur tam densus, tam ordine longo,
Ut vix millia tot mortem absumpsisse putassem.
Noscenti quosdam speculantique illius umbra,
Grande ministerium qui detrectaverat excors,
Objecta est. Subito patuit, manifeslaque visa
Res fuit, illorum hoc hominum genus esse probrosum,
Quorum est pertaesum Superis atque hostibus horum.
Haec misera, haud ullo quae unquam gens tempore vixit,
Nuda erat et valde praegrandibus exstimulata
Muscis, vesparumque acubus, queis carcer abundat.
Illae signabant his ora cruore cadente
Ante pedes, mistum lacrimis quem examine denso
Infesti vermes, foedissima turba, legebant.
Cumque ultra aspicerem, magni prope fluminis undam
In ripa stantis vidi multa agmina vulgi.
Quare ego: Praeceptor, nunc id concede roganti,
Ut discam, qui sint, quae lex, quive efficit usus,
Ut sese ostendant tam avidos transmittere cursum,
Quoad mihi per tenuem datur internoscere lucem?
Omnia cognosces, dabitur cum sistere gressum,
Dixit, coenosi tristes Acherontis ad oras.
Tunc ego, luminibus demissis, ora pudore
Suffudi, metuens ne hunc ulteriora gravarent.
Et nigri ad usque amnis ripam ora silentia pressi.
Atque ecce antiquo nos contra tendere canus
Crine Senex vectus cymba, et procul increpitare:
Vae vobis, animae pravae. Spem ponite, coelum
Visuras vos esse unquam. En ducturus ad oram
Oppositam venio atque aeternae noctis ad umbras,
Aestum inter glaciemque. Et tu, quat vesceris aura,
0 anima, abscede hinc atque istos morte peremptos
Desere. At ut vidit me stantem, talibus infit:
Ire vias alias, alios tibi quaerere portus
Est opus, ut ripam tangas; hinc ire facultas
Nulla datur; levior pinus te vectet oportet.
Cui dux pauca: Charon, ne saevi. Nam illa potestas
Vult ita, cui facere est, quod vult, et plura rogare
Desine. Lanosas liventis navita stagni,
Talibus auditis, jussit requiescere malas,
Cui circumfusis ardebant lumina flammis.
Tum vero illae animae lassae nudaeque colores
Mutavere suos, ac dentibus infremuere,
Haec simulae feriere aures crudelia dicta.
Atque Deo pariterque suis maledicere et omni
Humano generi, tempusque locumque suosque
Detestari ortus et semen seminis, unde
Ipsis vita fuit. Deinde omnes agmine junctae
Venere ad tristem magnis ululatibus oram,
Quae scelerata manet, spernentia pectora numen.
His oculo flammante Charon nigri arbiter amnis
Innuit, atque animas examen cogit in unum;
Si qua stetit cessans, hanc remi verbere pulsat.
Ac veluti frondes autumni frigore primo
Juxta alias aliae propria gravitate feruntur
Decussae, donec telluri reddidit omnes
Divitias spoliata arbor: sic semen Adami
Perversum; ex ripa ruit una atque altera, et una
Post aliam ad nutum, ut revocantum ad signa volucres.
Atque ita conscendunt stagni vada livida, et ante
Quam primae egressae glauca exponantur in alga.
Hinc ex opposita rursus nova copia parte
Contrahitur. Mihi tum ductor comisque magister:
Fili, si qua inimica Deo haud placaverit iram
Illius, intereaque ipsam mors occupet, una
Quaeque anima ex omni terrarum huc convenit ora,
Et properat transire amnis vada lenta, premente
Ultore, ut desiderii huic timor induat alas.
Nulla anima hinc transit sceleris pura, integra vitae;
Quare si qua tibi est audita querela Charontis,
Per te scire potes, hujus quid verba sonarent.
Haec ubi dicta dedit, nigra caligine tincta
Tam graviter tremuit regio, ut perculsa timore
Mens sudore riget revocanti talia vultum.
Ventosum efflavit tellus lacrimosa fragorem,
Atque coruscavit rubicundo lumine fulgur,
Quo sensus omnis mihi copia victa recessit,
Procubuique viro par, cui sopor occupat artus.

(curavit Johannes Teresi)


scripsit Abbate Dalla Piazza Vicentino


  UTILIA

Bibliotheca Augustana
The Latin library
Latinitas Romana Salesiana
Poesis Latina Hodierna

  VARIA

  SCRIBE NOBIS

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: