Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Veneris die 24 mensis Septembris 2021
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

POESIS

Purgatorii XXVIII : flumen Lethe Dantis Allagherii Divina Comoedia



Jam cupidus lustrare intus circaque recessus
Divini nemoris densos vivosque, novelli
Frangentes oculis fulgentia tela diei;
Haud mora, deserui ripam, campumque patentem
5 Exiguo ingressus passu, per lene ferebar
Lente iter ambrosios exspirans undique odores.
Dulce strepens, ulla mutari nescia caussa,
Aura mihi frontem majore haud flaminis ictu
Tangebat, quam si afflaret vis blanda Favoni;
10 Quam propter tremulae ac dociles levitate secunda.
Quotquot erant, parili nutabant ordine frondes,
ln partem versae, quam contra projicit umbram
Mons sanctus primam; hauil tamen hae vertigine sparsae
Sic, ut desinerent fastigia summa tenentes
15 Arte sua volucres uti, solilosque ciere
Cantus; quae pleno fundentes gaudia corde.
Excipere omnigenis certabant cantibus horas
Primas sub foliis, quae edebant consona murmur,
Quale audire melos facile est prope littora Classis
20 Conflatum hinc inde in ramis pineta per alta,
Auster ubi Aeolio lenis se carccre solvit.
Jamque per antiquae intuleram me devia silvae,
Tarde progrediens adeo, ut jam scire nequirem,
Qua veni, cum me vetuit procedere rivus,
25 Ad laevam modicis inflectens gramina lymphis
ln ripas egressa suas. Pellucida quaevis
Fontibus ex nostris aliquid concludere misti
Unda videretur prae illa, quae illimis in imo
Nil celat fundo; quamvis subfusca sub umbra
30 Perpetua excurrat, quae Solis lumina nunquam
Nec Lunae patitur nemoris per ocapa vagari.
Adductis pedihusque oculisque ego fluminis alveum
Transsilui parvum, visurus laeta vireta
Florida, tam vario discrimine picta colorum:
35 Atque huc mi occurrit, fieri ut quandoque videmus
Quiddam improviso, quod cunctas pectore curas
Attonito avertit. Nullis comitantibus ibat
Ore canens mulier floresque a floribus ipsa
Secernens, pede tacta hujus queis tota nitebat
40 Semita. Cui dixi: 0 mulier pulcherrima, amoris
Quae facibus calefis, fronti si credere dignum est
Cordis testanti sensus, ne huc abnue, quaeso,
Ferre aditum propius ripam, ut, quae carmina cantas,
Figere mente queam. Per te subit insula, per te,
45 Qualis erat spectanda, subit Proserpina in ipso
Tempore, cum genitrix illam, ver illa serenum
Amisit. — Voluti adductis vestigia plantis
Collecta in choream vertit matrona retrorsum,
Vixque pede ante pedem posito accessisse videtur:
50 Sic inter tlores ostroque auroque micantes
Ad me conversa est, ut, quae defigit honeste
Lumina humi, virgo, voluitque explere rogantem;
Nam sic accessit, dulce ut modulamen iniret
Aures, atque omnes dederit cognoscere voces.
55 At simulae venit, jucundi ubi fluminis undae
Irrorant herbas, dignata est tollere vultum.
Haud oculos credo Veneri micuisse nitore
Tanto, cum praeter solitum haec se vulnere nati
Districtam sensit. Dextra ridebat in ora
60 Opposita, manibus decerpens multa colorum
Millia, quos alma emittit sine semine tellus.
Tres circa passus sejunxerat omnis utrosque;
Nec mare, quod mersa titulos deduxit ab Helle,
Trajectum Xerxi, frenum cuicumque superbo
65 Nunc quoque, tantum odii est passum, ulterioris amore
Ripae, a Leandro Seston spectante et Abydon,
Quantum hic a me omnis, quod non patefacta dedisset
Tunc iter unda mihi. — Vos hic nova pectora adestis,
Illa ait, et forsan, quod me hac vidistis in ora,
70 Quae prius humanae naturae electa patebat
Sedes, ridentem, mirantibus insidet anceps
Cura aliqua; at veniunt a carmine Delectasti
Lumina, quae nebulas possunt depellere mente.
0 tu, qui cunctis anteis, scitarier orsus,
75 Fare age, si quid vis aliud; nam solvere praesens
Veni, quoad satis esse reor, quaecumque rogabis.
Lympha, inquam, nemorisque sonus mihi pectora pugna
Exagitant minuuntque fidem, quae increverat ante;
Nam secus audieram fieri, ac quod vera monet res.
80 Illa mihi: Dicam, quo pacto haud evenit istud
Absque sua caussa, quod tanto corda stupore
Nunc tibi sollicitat, et quae tibi plurima nubes
Officit, hanc tergam. Superorum bominumque voluta
Sumina, illa ipsa placens per se sibi sola, creavit
85 Primum hominem dederatque bonis excellere factis,
Atque istas sedes, aeternae ut pignora pacis.
Ipsius ob vitium haud illi mora longa receptum
Hic dedit; ob vitium in luctum moestumque laborem
Et dulcem ludum et risum mutavit honestum.
90 Ne, quos progenerant isto sub monte, vapores
Terrae et aquae, soliti solis sectarier aestum,
Quoad licet, humanae conflictu bella cierent
Naturae, idcirco meus hic conscendit in altum
Huc usque: at parte ex illa, quam janua claudit,
95 Liber ubique manet. Sed nunc, quia lotus in orbem
Cum prima coeli sphaera convolvitur aër,
(Ni latere ex aliquo huic proprium interruperit obiex
Circuitum) hoc alto in spatio, quod in nere vivo
Immune et vacuum est, icitque et personat omnem
100 Hic motus silvam, quia plantis densa superbit:
Et tantum plauta icta potest, ut repleat auram
Virtute ipsa sua; et gyros deinde ipsa retexens,
Hanc quatit. Altera humus, prout per se est digna, suive
Naturam ob coeli, lit praegnans saeclaque gignit
105 Plantarum varia et varias prodentia vires.
Nec vero posset vestris res mira videri,
Si quando audierint aliquam hic sine semine noto
Mittere radices plantam. Et tibi scire licebit,
Lit sacer hic campus, quem calcas, semine abundat
110 Omnigeno, talemque solet concludere fructum,
Qualem illic manibus non est convellere vestris.
Nec quas cernis aquas, manant ex paupere vena,
Quam vapor instauret glacie solvente rigorem,
Ll fluvium, qui acquirit opes virc6quc remittit;
115 Sed fonte ex solido certoque erumpere pergunt,
Et tantum accipiunt a summi numine regis,
Quantum profundunt ex duplice parte reclusae.
Ex una erumpit fluvius virtute repletus.
Qui male factorum cunctorum oblivia spargit;
120 Ex alia, qui dat revocare et cernere mente
Omnia facta pie et caste. Qui hinc, nomine Lethes
Dicitur; Eunoes, qui illinc: neuterque suam vim
Exercet, nisi si ante aliquis degustet utrumque.
Et sapor istius superat genus omne saporum;
125 Et quamvis saturata satis tua cedere possit
Jam sitis, haud ultra me nil retegente recentis,
Id tibi praestabo gratis, quod consequa rerum
Mi suadet ratio; tibi nec fore dicta putabis
Jam mea cara minus, si haec exspalienlur aperte
130 Ultra promissum. Veteres, qui saecula vates
Aurea cantarunt, victumque statumque beatum
Forte in Parnasso, sunt somnia vana secuti.
Humana hic radix semper fuit integra, semper
Hic ver, hic quivis fructus, quaeque ire fluenta
135 Nectaris et vestri dicunt. Tunc ipse poetas
Respexi comites, et laeto non sine risu
Accepisse illos cognovi haec ultima dicta.
Deinde oculis redii ad praestantem corpore Divam.

(curavit Johannes Teresi)


scripsit Abbate Dalla Piazza Vicentino


  UTILIA

Bibliotheca Augustana
The Latin library
Latinitas Romana Salesiana
Poesis Latina Hodierna

  VARIA

  SCRIBE NOBIS

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: