Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Veneris die 26 mensis Aprilis 2024
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

POESIS

Paradisi XV: Cacciaguida Dantis Allagherii Divina Comoedia

Mens bona, ubi semper, quae recte spirat amoris
Aura, liquet, veluti non aequo in corde cupido,
Suavisonam jussit citharam interrumpere carmen,
Et sanctas cessare fides, quas dextera coeli
5 Et premit et lassat. Cur justis obstruat aures
Hic populus precibus qui, pauca rogare paratum
Paene illecturus, concordi mente animoque
Conticuit? Merito veniat sine fine dolenda
Vita homini cupido, bona fluxa et vana potiri;
10 Pro quibus aeternum se illo spoliavit amore.
Sicut per noctis tranquilla et pura serenae
Interdum subito discurrere lumine flamma,
Securosque solet visus necopina movere
Mutantisque locum stellae sub imagine fertur:
15 (Excipe, quod parte ex illa, unde accensa recessit,
Nil fuit amissum; ista brevi vanescit in auras:)
Haud aliter cornu ex dextro, quod pertinet hujus
Ad postrema crucis, stellarum ubi plurimus ordo
Fulgebat junctus, multa cum luce cucurrit
20 Astrum; nec proprium lemniscum gemma reliquit,
Sed propter tractum radiorum excurrit, et igni
Assimile est visum, quem post alabastra locamus.
Composita ore pio Anchisis sic restitit umbra,
(Majori nostrae si dignum est credere Musae)
25 In valle Elisia, natum cum sensit adesse.
0 sanguis meus, o super omnein gratia morem!
Et cuinam, ut tibi, reclusa est bis janua coeli?
Sic illud lumen: quare tum ego totus in illo;
Dein Dominae quaesivi oculos: namque altus agebat
30 Me stupor hinc atque hinc; quia tali huic lumina risu
Ardebant, ut et ipse meis mihi sorte datorum
Donorum summam, Paradisi et habere viderer
Jam partem. Dein vita oculis jucunda meisque
Auribus, ad primas adjecit talia voces,
35 Quae non percepi; sic sensu est fata profundo.
Nec jam consulto, at quod erat celare necesse;
Nam sermo illius signum super adstilit omni
Praefinitum homini. — At postquam deferbuit arcus
Ardentis studii sic, ut, quae funderet ore,
Descensu peterent quod nostra est tangere mente,
Hoc primum audivi: Dene sit tibi. Trine, qui es Unus,
Et nostrum es tanto dignatus munere semen.
Dein: (irata et diuturna nimis jejunia, fili,
Quae sunt ducta mihi libro ex majore legenti,
45 Pagina ubi alterne haud reddit mutata colorem,
Solvisti, hunc intus splendorem luminis, unde
Verba libi emitto, hac plumas libi dante, volatum
Ausus sublimem. Quae tu modo pectore versas,
Ad me cuncta meare putas ex principe caussa
50 Illa, non secus ac quinlusque et sextus ab uno
Exsurgit numerus, si quis satis addere novit.
Quare quis fuerim, vel cur tibi laetior esse,
Quam quisquam ex ista prodenti gaudia turba
Nunc videar, non ulla fuit tibi caussa rogandi.
55 Quod credis, verum est; nam plusque rainusque beante
Quae fruitur vita turba omnis suspicit illud,
In quo tu speculo pandis tua sensa, priusquam
Ilaec animo volvas. Verum ut sacri ignis amoris,
Qui vigilare jubet pascentem lumina viso
Perpetuo et desiderio me suaviter urit.
Plenius expletus maneat, vox libera, laeta
Et secura sonet, quae vis aut corde volutas,
Ad quae mox decreta mihi responsa dabuntur.
Postquam respexi Dominam meque ilia, priusquam
65 Inciperem fari, audivit, vultuque sereno
Annuit arridens, cupienti qui addidit alas.
Tunc ego sic coepi: Sapientia et aestus amoris,
Ex quo se vobis ostendit, quae regit aeque
Cuncta, et pro meritis cuncta aequat, summa potestas,
70 Uno respondent mensurae pondere vobis:
Nam solem propter, qui vos lustravit et ussit
Luce sua atque aestu, sic unicuique facultas
Utraque inest aeque, nihil ut simile esse feratur.
At studium, ac pariter mentis prudentia oh ipsam,
Quam nostis, caussam mortalia membra ferentum
Alis diversas suerunt imponere pennas.
Quare ego, qui vivo morti devotus, in ista
Sortis inaequalis video me lege retentum ;
Atque haec caussa fuit, cur parcam solvere grates
80 Voce, ac laetitiae plaudam modo corde paternae.
Te precor ipse quidem, o vivax mihi flamma topati,
Hunc quae thesaurum pretiosum gemma decoras,
Per te explere tuo ut liceat mihi nomine mentem.
0 mea frons, per quam venit mihi tanta voluptas
85 Solum expectanti, en radix tua, talia contra
Ille; ac deinde inquit: Qui primus nomina vestro
Imposuit generi, et post centum atque amplius annos
Certat adhuc primam montis superare coronam,
Is meus est natus, bisavus tibi, cui decet ore
90 Et factis te jam longum resecare laborem.
Antiquos intra fines Florentia stabat
Pace fruens plena, parvo contenta pudensque.
Non pictas acubus vestes, non illa corollas
Cognorat, non, femellis quae stringeret apte
95 Crura, periscelidem; nec quidquam, cingula praeter.
Formam fingebat. Nondum modo nata pavore
Filia torquebat patrem; nam tempora, dosque
Ilinc atque inde modum nunquam transire sinebant.
Nulla domus, vacuam quam turba domestica morte
100 Deseruisset, erat. Nondum, qui in luminis oras,
Quidquid posset agi secreta in parte domorum,
Ederet, ortus erat tristi alite Sardanapalus.
Nondum Monsmarius monti, qui nomina primum
Duxit ab aucupio, palmam cessisse priorem
105 Visus erat, qui, ut nunc superatur culmine in isto
Adscensus, ita vincetur, dante urbe ruinam.
His ego vidi oculis Berlin-Belincionem ossis
Et corii ornatu vestitum incedere, et uxor
Illius numquam a speculo fucata redibat.
Del-Vecchium et Nerlum contentos simplice pelle
Vidi, et matronas fusum pensumque trahentes.
0 fortunatas! Tumuli secura paterni
Singula erat. Necdum ulla thoro deserta jacebat
Gallorum ob gladios. Pueri cunabula propter
115 Altera sidebat, verbis solata quietem,
Quae quondam patrum linguam matrumque juvabant.
Atque colo mollem deducens altera crinem,
Fallebat somnum, turba prope stante suorum,
Iliacas memorans Fesulasque urbemque Quirini.
120 Tum Cinguella, Lapus cognomine Saltarellus
Nostro illi populo portentum tale fuissent.
Quale foret vestro Cornelia, Cincinnatus.
His ita tranquillis, ita pulchris moribus urbis,
Tam fido populo, hospitio tam dulci et amico
125 Me dono dederat, genitrice vocante, Maria,
El veteri ex vestro sacrato fonte renatus
Cacciaguida fui, fratre et consorte Moronto
Atque Elisaeo. Prognata in fluminis ora
Eridani conjux venit mihi. Nomen ab illa
130 Filius is duxit, cujus tu nomine gaudes.
Induperatoris dein sum vexilla secutus
Conradi, ense latus qui mi praecinxit, honore
Dignatus tanto propter benefacta merentem.
Contra nequitiam sum illum comitatus euntem
135 Legis, qua populus tellurem usurpat et urbem,
Pastoris culpa, quas vobis jura dederunt.
Atque ita mi gentem fuit extricata per illam.
Haec anima ex mundo praesenti fallere, cujus
Insidiosus amor multorum pectora turbat,
140 Atque ex martyrio ad pacem fuit exitus hancce.

(curavit Johannes Teresi)


scripsit Abbate Dalla Piazza Vicentino


  UTILIA

Bibliotheca Augustana
The Latin library
Latinitas Romana Salesiana
Poesis Latina Hodierna

  VARIA

  SCRIBE NOBIS

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: