|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
POLITICA
De vere periculoso
Reclamationes Hispanicae documenta sunt discordiae, in qua, quod adhuc moris erat, non iam valet. Licet adulescentes Hispani aliquantulum Aegyptios imitati sint, cum pro democratia augenda reclamaverunt. Tamen adulescentes utriusque civitatis in eo consentiunt, quod spe vitae futurae deiecti odio in paucos sunt incensi, qui per decennia nimis sumptuosi fuerint. Sed ex hac nova seditione apparet, quantum iuvenes senesque inter se distent, quanto in discrimine civitas ipsa sit. Nam iuventus Hispana, cum nullam spem habeat nec operae civitati praestandae nec domicilii apti reperiendi nec certa quondam alimenta publica accipiendi, tamen debita seniorum praestabit. Quorum cuique, nisi forte hereditatem quandam acceperit aut ad ordinem procuratorium ascenderit, omne discrimen futurum erit detrimento. Quid ergo mirum, si indignantur? Quid mirum, si indignatio eorum in totam Europam diffundatur? Scripsit Volfgangus Austriacus - 21/05/2011 14h49 . . |
BREVES
Novissima demoscopia monstrant candidatam Democratarum ad munus praesidis USA Hilariam Clinton superare sui aemulum Republicanum Donald Trump 2-5%. - 05/11/2016 23h59
In Ungaria plebis scitum de migrantibus numerum legitimum suffragiorum non tulit, sed Minister Primarius Victorius Orban Cartam Constitutivam mutatum iri nuntiavit ne migrantes acciperentur non probante senatu. - 03/10/2016 18h35 Bratislaviae Slovacorum conveniunt duces 27 terrarum sociarum Unionis Europaeae - primum sine Britannia. Candidatus republicanorum ad munus praesidis USA Donald Trump superat in indagatione opinionum aemulatricem democratam Hilariam Clinton in tribus "civitatibus maximi momenti": Ohio (praestantia 5%), Florida (3%), Nevada (2%). - 15/09/2016 10h18
VIDE ETIAM
|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||