Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Saturni die 13 mensis Junii 2026
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

POLITICA
Terram maiorum numquam deseram!

Terram maiorum numquam deseram!

Muammar al Gaddafi denuo negavit a negotiis publicis se remoturum. In oratione heri in urbe Az-Zawiya habita, quae per megaphona a compluribus milibus hominum audita est, Gaddafi dixit ridiculum esse, si quis se hortaretur, ut Libyam relinqueret. “Numquam terram maiorum meorum”, inquit, ”relinquam populumque mihi se devoventem.” Immo se ipsum esse paratum, ut pro populo suo se devoveret, Gaddafi dixit, qui ex quinque fere mensibus seditioni repugnat.

Legati earum civitatum, quae de Libya futura deliberant, cum pridie Constantinopolim convenissent, denuo poposcerunt, ut Gaddafi munere se abdicaret. “Consilium nationale” a seditiosis ad tempus creatum ab illis civitatibus agnoscebatur, quasi potestatem haberet Libyam regendi.

Gaddafi in oratione sua seditiosos „rattos“ appellavit, qui incolas urbium Bengasi ac Misrata veluti obsides retinerent iisque veluti scutis humanis abuterentur. Bengasi, urbs in Libya orientali sita, caput seditiosorum est; etiam Misrata, quae a Tripoli CC fere chiliometra abest, a seditiosis tenetur.

Tyrannus Libycus pollicitus est V milliones Libyorum armatorum iussu dato ituros urbesque occupatas liberaturos. Iam Iovis die Gaddafi sectatores suos erat hortatus, ut seditiosos in urbe Bengasi versantes peterent. Misrata iam a copiis eius est circumdata.

Scripsit Volfgangus Austriacus - 17/07/2011 23h18


.

.

BREVES
Novissima demoscopia monstrant candidatam Democratarum ad munus praesidis USA Hilariam Clinton superare sui aemulum Republicanum Donald Trump 2-5%. - 05/11/2016 23h59
In Ungaria plebis scitum de migrantibus numerum legitimum suffragiorum non tulit, sed Minister Primarius Victorius Orban Cartam Constitutivam mutatum iri nuntiavit ne migrantes acciperentur non probante senatu. - 03/10/2016 18h35
Bratislaviae Slovacorum conveniunt duces 27 terrarum sociarum Unionis Europaeae - primum sine Britannia.
Candidatus republicanorum ad munus praesidis USA Donald Trump superat in indagatione opinionum aemulatricem democratam Hilariam Clinton in tribus "civitatibus maximi momenti": Ohio (praestantia 5%), Florida (3%), Nevada (2%). - 15/09/2016 10h18
VIDE ETIAM





 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: