|
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
POLITICA
“Bolivia progreditur; Evo promissa persolvit”
Sub verbis supra scriptis Praeses Bolivianus, Evo Morales, consilium cepit ut pecuniam a Venetiola acceptam in municipia distribueret; itaque ipse burgomagistris (sive maioribus) pecuniam porrigere solet ut in municipiis aedificia, vias, pontes, gymnasia, aliaque opera communia extruantur. Operum extructorum in 338 municipiis per quadriennium fere 4 milia computantur. Haec pecunia non solum municipiis sed etiam militibus et syndicatibus data suspiciatur, neque ullus dubitat quin haec expensa ope Hugonis Chávez, Venetiolani Praesidis, agantur, qui annua dollarum ad 70 milia Evoni Moralis mittit. Ignoratur utrum pecunia credita an donata sit. Pecuniae tamen missio nunc est interclusa, cuius causa putatur angustum oeconomicum, quod in Venetiola esse grave. Hugo Chávez munus praesidentiale si efficere valetudinis causa iam non posset et idcirco alius Praeses ibi crearetur, tunc Bolivia Venetiolae amplissimo credito obligata erit et solvere deberet. Inde Evonis Morales lemna quod est “Bolivia progreditur; Evo promissa persolvit” irritum relinqueretur, nisi de fisco Boliviano erogarentur subsidia. Scripsit Paulus Kangiser - 27/07/2011 08h31 . .
|
BREVES
Novissima demoscopia monstrant candidatam Democratarum ad munus praesidis USA Hilariam Clinton superare sui aemulum Republicanum Donald Trump 2-5%. - 05/11/2016 23h59
In Ungaria plebis scitum de migrantibus numerum legitimum suffragiorum non tulit, sed Minister Primarius Victorius Orban Cartam Constitutivam mutatum iri nuntiavit ne migrantes acciperentur non probante senatu. - 03/10/2016 18h35 Bratislaviae Slovacorum conveniunt duces 27 terrarum sociarum Unionis Europaeae - primum sine Britannia. Candidatus republicanorum ad munus praesidis USA Donald Trump superat in indagatione opinionum aemulatricem democratam Hilariam Clinton in tribus "civitatibus maximi momenti": Ohio (praestantia 5%), Florida (3%), Nevada (2%). - 15/09/2016 10h18
VIDE ETIAM
|
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||