|
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
POLITICA
Palaestinenses petunt, ut civitas sua inter Nationes Unitas asciscatur
A.d. XI. Kal. Oct. Palaestinenses per litteras petent, ut civitas sua inter Nationes Unitas asciscatur. Quas litteras a Mahumeto Abbas, praeside eorum, secretario generali Ban Ki-moon coram traditum iri minister rerum externarum, Riad al–Maliki, hodie diurnariis dixit. Quod frustra de pace cum Israelibus facienda egissent, moderatores Palaestinensium praenuntiaverunt se petituros, ut civitas sua, quatenus fines eius anno MCMLXVII fuissent, in numerum Nationum Unitarum ascisceretur. Hoc propositum cum Israeles Americanique renuant, tamen a plurimis civitatibus probari videtur. Scripsit Volfgangus Austriacus - 14/08/2011 13h24 . .
|
BREVES
Novissima demoscopia monstrant candidatam Democratarum ad munus praesidis USA Hilariam Clinton superare sui aemulum Republicanum Donald Trump 2-5%. - 05/11/2016 23h59
In Ungaria plebis scitum de migrantibus numerum legitimum suffragiorum non tulit, sed Minister Primarius Victorius Orban Cartam Constitutivam mutatum iri nuntiavit ne migrantes acciperentur non probante senatu. - 03/10/2016 18h35 Bratislaviae Slovacorum conveniunt duces 27 terrarum sociarum Unionis Europaeae - primum sine Britannia. Candidatus republicanorum ad munus praesidis USA Donald Trump superat in indagatione opinionum aemulatricem democratam Hilariam Clinton in tribus "civitatibus maximi momenti": Ohio (praestantia 5%), Florida (3%), Nevada (2%). - 15/09/2016 10h18
VIDE ETIAM
|
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||