|
|
|
POLITICA
Num Islamistae in Aegypto rerum potientur?
Num Islamistae in Aegypto rerum potientur?
Praestat capite sublato caecum esse quam videntem oculos
demittere. Haec verba medici dentarii, cui nomen Ahmed
Harara, hoc tempore in omnibus foris interretialibus leguntur.
Harara, cum mense Ianuario telo cummato ictus alterum perdidit
oculum, altero nunc oculo est captus adeo, ut numquam iam possit
videre. hoc exemplo usi iuvenes demonstrant, quantillum res
publica adhuc commutata sit, deinde, quanta audacia ipsi
militibus repugnaverint. Quamquam Lunae die constabat XXXV homines
esse occisos, plures in horas homines ad plateam Tahrir
appellatam confluunt. In via quadam, quae ad sedem ministri rerum
internarum spectat, ex L horis acerrime pugnatur.
Sed plane incertum est, proxima septimana comitiane habeantur
necne. Nonnulli candidati contiones suas intermiserunt. Ziad
Musa, candidatus factionis democraticae socialis, putat non fieri
posse, quin Consilium Militare comitia habeat: nemo dubitet, quin
illud consilium in tanto discrimine plurimum valeat. Re vera
autem gubernatores comitiis habendis haud mediocre periculum
subire. Percontatione habita XXXVI centesimae securitatem ac
stabilitatem pro summo bono habent. Totidem quidem dixerunt se
Sodalitatem Mahumetanorum suffragiis suis adiuturos. Sed
gubernatores id agunt, ne ante annum MMXIII praeses rei publicae
creetur. Interim summam potestatem in Consilio Militari fore,
etiamsiproxima septimana comitia habeantur, in quibus legati in
conventum nationalem legantur. Interea omnes quasdam gubernatorum
concessiones exspectant, quibus via salutis patefieri possit. Sed
quantulum res adhuc commutatae sint, ex eo cernitur, quod
diurnarii publici etiamnunc acerrime in iuvenes reclamantes
invehunt: cum alii velint plures iuvenes miltare, ut verum
amorem patriae cognoscant, alii scribunt culpam
perturbationis ac tumultuum penes eos esse, qui plateam Tahrir
occupaverint; alii populum hortantur, ne ullam det veniam iis,
qui securitati publicae periculo sint.
Scripsit Volfgangus Austriacus - 29/11/2011 17h49
.
.

|
|
BREVES
Novissima demoscopia monstrant candidatam Democratarum ad munus praesidis USA Hilariam Clinton superare sui aemulum Republicanum Donald Trump 2-5%. - 05/11/2016 23h59
In Ungaria plebis scitum de migrantibus numerum legitimum suffragiorum non tulit, sed Minister Primarius Victorius Orban Cartam Constitutivam mutatum iri nuntiavit ne migrantes acciperentur non probante senatu. - 03/10/2016 18h35
Bratislaviae Slovacorum conveniunt duces 27 terrarum sociarum Unionis Europaeae - primum sine Britannia. Candidatus republicanorum ad munus praesidis USA Donald Trump superat in indagatione opinionum aemulatricem democratam Hilariam Clinton in tribus "civitatibus maximi momenti": Ohio (praestantia 5%), Florida (3%), Nevada (2%). - 15/09/2016 10h18
VIDE ETIAM
|