Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Martis die 19 mensis Martii 2024
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

POLITICA
Hodie rerum cultus litterarum fieri potest id per quod relationes et nexus pacem et pactus foventes inter nationes transeunt, valdissime tempore hodierno quo, partim vis œconomica, partim scena politica difficilior, efficiunt iam iam ut necesse sit invenire seu modos problemata graviora solvendi seu modos inter nationes optimum convictum peragendi et operam commune instaurandi, quae sunt videlicet omnibus priora. Cum postea bellum incruentum et paene tacitum per annos infuisset inter unam (partem Occidentalem) et alteram (partem Sovieticam), terram orbis quasi in dimidium tunc factus erat, adeo ut relationes paterent inter duas regiones consecutas. Fractura collapsa, non iam duplices relationes supersunt, sed multiplices, quae, ut bene intelligitur, posthac iubebunt novos se modos cognoscendi inter se et actus mutuos scienter gerendi. Scimus etenim per experimenta praeterita relationes mutuas non esse gerenda nisi per humanum auxilium et commercium unos erga alteros humanis moribus involvens, quin commercium excludat singulas nationum proprietates, quae sunt fere signa propria cuiusque populi. Ceterum cum relationes hae ad solam vim œconomicam reductae sint inter nationes, quod a posteriori clarum factum est hanc inclinationem se fefelisse, si res œconomica et ex consequentibus technologica, ad officinas attinens ars gerendi et distribuendi, non iungitur scienter cum rebus litterariis, si fetus materiales non adiunguntur fetibus spiritualibus. Rebus ita stantibus, cum terrarum orbis factus sit mixtio vitae totius generum, necesse est quaerere in his relationibus et nexibus conatus ad alterum, qui plerumque alienus consideretur, accedendi per dignitatem humanam et sodalitatem. Abhinc tempore constat, quae pro dolor, relationes inter nationes non iam esse locum ubi disputetur de quaestionibus ingentibus et gravibus, ex iis decerpuntur ad invicem pondera varia rei publicae ad singulam, non seclusam, nationem attinentia. Si a contrario natio se ad externum proicit, ut det consilia sua et pro aliis producat res humanas sui ipsius proprias, ex eo consequitur alteras nationes, feibus et rebus humanis perspectis nationis singulae propriis, ad ea se volvere cum ceterae nationes iudicium de quaque singular natione colligere et comparare velint. Hoc est novum opus ab Italia sumendum coram quibusdam regionibus, quibus, causa casuum suorum, oportet aptandi sint modi œconomici et politici opportune res non solum politicas et œconomicas involventes. Rerum cultus humanarum, opus Italorum proprium, certissime, quod iam in praeteritum fecit, sumendus est hodie valde ab iis, adeo ut hoc vademecum proponatur: a) Proicere res litterarias humanasque in campos geographicos ubi hae res sint prae dialogo politico tales ut sodalitatem foveant et pacem adferant, quae convictum et frequentationem mutuos constutuere possint. b) Efficere ut res humanae Italiae typicae exportentur, quae cognoscere vitam et artem Italicam in gentibus faciant. c) In lucem edere fetus officinarum Italicarum et regionum eius singularum. d) Loca geographica iuvare ubi Italici consistant complures, in rebus precipue humanis agendis, Consilio Italorum Generale consulto extra Italiam viventium, auxilio adiuneto optimatum et rerum œconomicarum conductorum, adeo ut praeemineat splendor, decus, auctoritas Italorum, seu in his locis alienis seu in natione sua. e) Magis magisque fovere studia scientiae et technologiae, ubi includatur scientia socialis et iuridica, quae promovenda sint secundum decreta et praecepta in hoc campo statuta, et quae praevideant aliquam communionem inter Instituta Italica et Aliena, accessionem indagatorum scientiae ad utramque partem, fodinas archeologicas, akroases, consessus recurrentes. f) In actum denique vertere conatus proximitatem fovendi inter nationes Europaeas secundum decreta et praecepta Europae Consilii, qui linguarum communionis Europaeae studium diligatur testimoniis scriptis convenienter testatum. Quid est rerum cultus Italicus humanarum? Promotio est. E Sermone Latino veniens, pro-movere, dicitur in Italico lexicon etjmologico “actio apta ad fovendam apud discentem cognitionem, usum, rei cuiusdam necessitate”. Promotio pulsus igitur est ad aliquid movendum in aliquem. Haec significatio, in actione motus alicuius rei ad aliquem exprimenda, denotet statim speciem ationis Italicae, quae onus hoc sumere coram populos alienos velit. Hodie magis quam heri, rerum cultus humanarum non est singulorum fetus, sed potius communionis eorum; haec communio est participatio rerum socialium, opinionem, praeceptorum moralium religiosorumque. Haec communion civitas est, cuius cives faciunt plerumque coetum inter – communicantem, structum multiplicibus elementis, praeter territoriale. Civitas nisi hic modus vivendi et res gerendi in coetu inter-communicante, qui tradit patrimonium suum posteritati. Sed etiam civitas est mundi interpretatio. Hoc veruntamen est opus sodalitatis cui nomen est Centrum Latinitatis Europae: efficere ut perveniatur ad communionem Europaeam cum considerentur imprimis dissimilia ad varia loca geographica, linguistica, historica attinentia sed Mare Nostrum omnia facientia. Si etenim rerum cultus est rete significationum quod nomine texunt circum se ,et si communicatio est varium instrumentum per artes expressum multiplices quo utantur ut interpretent, iterum iterum faciant, augeant et permutant idem rete, non potest negari hanc ipsam communicationem esse principem viam qua rerum cultus humanarum diligatur et vulgaretur per orbem. Et optime intelligitur, dum ad hanc communionem locutoriam se dant, homines facere ipsos nova retia socialia et litteralia lato sensu, prout momenta exprimunt quaedam data. Ex eo veniunt dua consequentia: cum gentes vivant magis magisque in proximitate, id significat aut contaminationem aut mixtio inter modos agendi et vivendi proprios gentium dissimilium. Actus ii qui eunt ad duplicem directionem ad confusionem habituum et indolum, sicut evenit in maximis urbibus, quod significat nullificationem qualitatum et devorationem mutuam alterius ab altero habitu, aut frequentationem et accessum ad invicem indolum dissimilium ad promotionem mutuam fovendam. In hoc, ut ita dicatur, “vico immenso et extenso”, ubi bellum inter civitates imminet vel imminere dicitur, rerum cultus humanarum est unicum instrumentum aptum ad convictum agendum inter habitus dissimiles. Finis tunc erit commune obiectum humanum perficinedum et consequendum.

Scripsit Johannes Teresi - 08/08/2017 00h00


.

.

BREVES
Novissima demoscopia monstrant candidatam Democratarum ad munus praesidis USA Hilariam Clinton superare sui aemulum Republicanum Donald Trump 2-5%. - 05/11/2016 23h59
In Ungaria plebis scitum de migrantibus numerum legitimum suffragiorum non tulit, sed Minister Primarius Victorius Orban Cartam Constitutivam mutatum iri nuntiavit ne migrantes acciperentur non probante senatu. - 03/10/2016 18h35
Bratislaviae Slovacorum conveniunt duces 27 terrarum sociarum Unionis Europaeae - primum sine Britannia.
Candidatus republicanorum ad munus praesidis USA Donald Trump superat in indagatione opinionum aemulatricem democratam Hilariam Clinton in tribus "civitatibus maximi momenti": Ohio (praestantia 5%), Florida (3%), Nevada (2%). - 15/09/2016 10h18
VIDE ETIAM





 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: