Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Jovis die 19 mensis Septembris 2019
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

POLITICA

Benigne in Italiam acceptus est

Praeses Russicus Bladimirus Putin, cum in Italiam redisset post annum MMXV ut publice auctoritates conveniret, priore die Iovis Romam pervenit, ubi usque ad vesperum mansit. Cum egressus esset ab aëronavi in aeriportu "Leonardo Vinciano" in provincia Urbis hora fere prima post meridiem, in Vaticanum se contulit ubi ad colloquium cum Summo Pontifice admissus est et postea cum Secretario Vaticani Petro Parolin. Cum conventus duas horas producti essent, deinde Praeses Putin motus est ad Quirinalem ubi Praesidem Italicum Sergium Mattarella convenit.

Serius adiit ad Palatium Chigi ut cum Ministro Primario Iosepho Conti colloqueretur et postea ad “Forum-Dialogum Italum Russicum Societatis Civilis” apud Palatium Farnesinae. Sub vesperum ei cena parata est cui inter convivas etiam Administri Matthaeus Salvini et Aloisius Di Maio interfuerunt. Pervesperi antequam profectus esset privatim socium et amicum Silvium Berlusconi salutavit.

Quid est causae cur Praeses Putin in Italiam venerit? Ad firmandos nexus et commercium inter duas nationes.

Coram diurnariis Minister Primarius Conte Praesidi Putin confirmavit se contrarium esse sanctionibus oeconomicis Russiae ab Unione Europaea impositis, quamquam manerent condiciones contentionis cum Ucraina, cum esset Russia quintus mercatus Italiae extra Europam, ubi quingentae societates Italae operarentur. Praeses Putin hanc opinionem probavit, exhortans Italiam ut statum Russicum apud Europam sustineret.

Scripsit Lydia Ariminensis - 08/07/2019 10h59


BREVES
Novissima demoscopia monstrant candidatam Democratarum ad munus praesidis USA Hilariam Clinton superare sui aemulum Republicanum Donald Trump 2-5%. - 05/11/2016 23h59
In Ungaria plebis scitum de migrantibus numerum legitimum suffragiorum non tulit, sed Minister Primarius Victorius Orban Cartam Constitutivam mutatum iri nuntiavit ne migrantes acciperentur non probante senatu. - 03/10/2016 18h35
Bratislaviae Slovacorum conveniunt duces 27 terrarum sociarum Unionis Europaeae - primum sine Britannia.
Candidatus republicanorum ad munus praesidis USA Donald Trump superat in indagatione opinionum aemulatricem democratam Hilariam Clinton in tribus "civitatibus maximi momenti": Ohio (praestantia 5%), Florida (3%), Nevada (2%). - 15/09/2016 10h18
VIDE ETIAM





 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: