Annus
2 0 0 4

SUMMARIUM

SUMMARIUM

Non tam bene se habere videtur Casimirus Staszewski, filius clarissimi „patris Casimiri". Sanguis in pede eius non satis cito fluit, quod nimis fumitandi certe effectus est, potiones alcoholicae enim – ut ipse narrat – salubritati favent: arterias latiores reddunt. Quod immo peius interpretari potest, si meminimus patrem Casimiri talem ob morbum – ut ipse Casimirus narrat – mortuum esse...

Vivat nobis Casimirus annos centum et plus, nunc modo 41 explevit! Una re tamen horrore afficior: dicit enim Casimirus a Leslao Gnoinski percontatus maxime ei vicinos suos non placere, nauseam ei movere cum ad maeniana eorum spectet et non bonas res de matribus vicinorum tunc in mentem ei venire. Horrore afficior, nam meipse per ultimos nonnullos annos una in insula cum Casimiro habitabam, id est in via Raszynska Varsoviae, vicinus ergo ei fui! Maenianum meum tamen dei gratia e fenestris Casimiri inspici non potest...

Quid plus? Intellegit Casimirus communistas non omnium malorum reos esse, nunc praecipue, cum 15 annis post cladem eorum non omnia tam bene se habeant. Saepius et saepius reperio mundum sub signo mentulae manere – queritur in cauda percontationis Casimirus. Sed hoc iam pater Casimiri invenit pulcherrimisque carminibus hanc rem depinxit!

Modos generis *techno* se canere negat Martinus Swietlicki, poeta optimus qui ante 12 annos carmina sua cantare coepit, qua re olim alter poeta Ceslaus Milosz maxime iratus factus est. De nuper mortuis Milosz necnon Theodorus Radwan narrat Swietlicki ab redactore „Lampadis" interrogatus. Insuper de puella Cracoviensi quattuor quinqueve annorum amicoque eius invisibili nomine Ossum. Et quod vitam Swietlicki aliter pergit quam alii, salarium scilicet uno quoque mense domum non adportat, alios igitur intellegere desinit, ab aliisque plus non intellegitur...

Percontavit etiam redactor summus „Lampadis" Martinum Pryt, cantorem orchestrae „19 anni", percontavit sciliset bis: anno 1997 (tunc redactor „Lampadis Scintillaeque Dei" Paulus Dunin-Wasowicz fuit) et denuo anno nostro 2004. Regula orchestrae prisca fuit unum saltem cantorem adesse qui non plus quam 19 annum vitae finisset. Quod nunc verisimiliter plus non valet...

Scriptior iuvenis Daniel Odija, de quo recens multum in actis diurnis agitur, fabulam suam novam „Maiorka" inscriptam lectoribus praebet, de moratione sua scilicet Balearensi quo tamen non otii causa sed pecuniam pro pane quaerens advenit.

Insuper: carmina Swietlicki, Marii Caesaris Kosmala, Bartholomaei Muszynski, fabula sermone soluto scripta Milkae Malzahn. Et verisimiliter nonnulla alia...


Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae