Annus
2 0 0 4

SUMMARIUM

SUMMARIUM

Maximo cum gaudio invenimus Manuelam Gretkowska, descriptorem praeclaram rerum, quae interdum inter viros et mulieres fiunt, eundem ut nos *magistrum spiritualem* habuisse, nempe professorem Andream Wiercinski (1930-2003), anthropologum non tam parvi in orbe terrarum momenti, hac re praesertim notum ut primus inter temporis nostri studiosos serio gematriam (numerologiam) tractavit. Quod et Gretkowska facere nunc videtur, nos tamen, liceat profiteri, nonnullis annis professorem in auscultando peractis, ad sententiam venimus gematriam cabbalamque ne flocci quidem aestimandam esse. Cui rei unam rationem hic dabimus: in Hebraicam ars gematriae e Graeca invecta est – quomodo ergo fieri potest ut omnino alia in lingua litterae easdem "virtutes" servaverint? Satis tamen his rebus hoc in loco; Wiercinski certe aestimandus est: omnia alia in Manuelae – ut ipsa nominat – "vita intellectuali, psychica eroticave" mutata sunt, quod tamen a professore in mente satum erat, adhuc manet.

Minore cum gaudio invenimus eandem Manuelam denuo patriam relicturam. Nunc Canadam petere vult, ubi *hypnosi regressivae* pretio 700 dollariis (per conventum singularem!) subire vult. Qua hypnosi te ipsum videre sentireque sicut in sinu matris manseris aut etiam antea, praeteritis scilicet in incarnationibus, possis. Sed idem, cara Manuela, pretio multo minore, pillula scilicet LSD sumpta, haud peius experiri potes – cui rei Bohemus professor Stanislaus Groff, valde a Wiercinski aestimatus, testis. Dicis tamen te non velle in terra manere, ubi e somno modo excitata statim linguam tibi intelligibilem audias – quid ergo prohibet quin Hungariam nobis propinquam per septimanam pro Canada longinqua in sempiternum petas? Sed quid dicam: tales iam tibi indoles ut in via semper esse debes. Vale ergo Manuela, sit tibi terra Canadensium iucundior!

Praeter Gretkowska percontatio poetae Ernesti Bryll nobis hac in sexta iam editione "Lampadis" maximi momenti esse videtur. Rationem enim Bryll praebet dividendi scriptores Polonos aetatibus. Res ita fit: Sueno Czachorowski et Myro Bialoszewski, ut seniores, tempore belli mundani maxime psychotropicis ut dicuntur duris (cocaino, morphino, opio) tunc facillime, liceat clam, accessibilibus [quod cum avunculus nobis narrasset, non credidimus], usi sunt. Hi ambo, bello finito, in pillulas nomine psychedrina (nunc amphetamina) notas sumendo voluptatem maximam posuerunt. Minores tamen natu Bryll et Stanislaus Grochowiak sub vexillo aquae vitae (aquulae – dixerint nonnulli) pugnaverunt, talibus ducibis sicut Marcus Hlasko et, contra rationem aetatis, Wladislaus Broniewski. Cum ergo Bryll et Grochowiak habitationem Czachorowski visitarent, psychedrina cum thea sumpta, huic rei insueti nonnulla mirabilia fecerunt, e.g. Grochowiak felem Czachorowski momordit. Quod tamen ei ignoscendum est licentia ut aiunt poetica necnon ratione de mortuis nisi bene non loquendi.

Insuper: Leslaus, patrinus in Polonia cantus genere psychobilly; percontatio Adalbertis Wencel, poetae; descriptio itineris trans Carpathiam montem Ucrainensem a Paulo Goloburda peracti; fabulae Pauli Soszynski, Caesaris Domarus et Thomae Piatek; carmina Laurentii Rymkiewicz (sit tertius iam poeta huius nominis gentilis aetatis nostrae), necnon Adalberti Wilczyk.

Nihil plus petendum sive Polonice: Czego więcej chcieć?


Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae