Annus
2 0 0 4

PRAELECTOR (VII)

PRAELECTOR
i.e. Der Vorleser.

Fabula Romanica a Bernhardo Schlink Theodisce scripta et anno 1995 in Turicensi Domo editoria "Diogenes" edita, a Nicolao Gross a. 2004 in Latinum conversa. Latina autem lingua iam est vicesima tertia omnium, in quas conversum est hoc opus laureatum.

CAPITULUM DECIMUM

Die primo feriarum paschalium surrexi hora quarta matutina. Hanna laboratura erat priore spatio diurno. Quae mulier primo hora quarta cum quadrante ad transviae depositorium birotavit, deinde hora quarta cum dimidia tramine transviali vecta est ad oppidum Schwetzingen. Tramen in itu saepe esse vacuum, in reditu demum frequentari illa mihi dixerat.

Tramen ascendi in statione secunda. Tramen secundum erat vacuum, in primo Hanna stabat apud aurigam. Cum dubitassem, in quonam tramine considerem, denique decrevi, ut sederem in posteriore. Quo in tramine speravi fieri posse, ut cum Hanna privatim agerem, ut eam complecterer et oscularer. At Hanna non venit. Quae procul dubio viderat me in statione praestolatum tramen inscendisse. Itaque tramen constiterat. At Hanna remansit apud aurigam, quocum confabulans iocabatur. Quod vidi.

Tramen unam stationem post aliam praetervectum non constitit. In stationibus nemo stabat tramen exspectans. Viae erant vacuae. Sole nondum exorto sub caelo albo in lumine pallido omnia pallebant: domus, autocineta collocata, arbores recenter virescentes, frutices florentes, cortina gasica, montes remoti. Tramen lente promovebatur; haud scio an horarium dispositum sit secundum tempora vehendi et sistendi, ut necesse esset tempora vehendi prolongare, quia deessent tempora sistendi. Ego inclusus eram in tramine, quod lente promovebatur. Primo consedi, deinde in loco altiore collocatus conabar oculos in Hannam defigere, tam vehementer, ut eadem quodammodo sentiret per ipsum dorsum se a me aspici. Aliquanto post illa se convertit meque intente aspexit. Deinde Hanna perrexit colloqui cum auriga. Tramen continuo promovebatur. Post vicum Eppelheim orbitae transviales non iam inerant ipsi viae, sed transpositae erant in aggerem ruderatum. Tramen acceleratum est, ut ederet sonum aequum, qualis auditur e tramine ferriviario celeriter promoto. Scivi transviam ducere per complures vicos alios, denique ad oppidum Schwetzingen. At mihi videbar exclusus atque eiectus esse e mundo communi, ubi homines habitarent, laborarent, amarent. Quasi condemnatus essem, ut in curru vacuo sedens veherer sine fine.

Tum vidi stationem, casulam praestolatoriam in campo constitutam. Manu detraxi lineam, qua conductores aurigae indicare solent tramen esse sistendum aut expediendum. Tramen constitit. Neque Hanna neque auriga tinnitu signalis exorto ad me spectaverant. Cum escendi, illi mihi visi sunt me aspectare ridentes. Sed hoc non certe scivi. Deinde tramen profectum est; quod oculis secutus sum, usque dum primo post locum demissum, deinde post collem e conspectu evaderet. Stabam inter aggerem et viam, campos, arbores pomiferas, in loco remotiore erat officina hortulani, cui inerant aedes topiariae. Aer erat recens. Qui erat completus avibus friguttientibus. Super montibus caelum candidum fulgebat colore roseo.

Iter transviale mihi videbatur fuisse malum somnium. Nisi clara memoria retinerem ea quae post istud iter facta sunt, haud scirem an crederem idem revera nihil fuisse nisi malum somnium. Cum stabam in statione, audiebam aves friguttientes, videbam solem exoriri, mihi videbar e somno excitari. At non necessario animus tuus levatur, si e malo somnio excitatus es. Interdum enim eo demum, quod experrectus es, vere sentias, quam horribilem rem somniaveris, immo nescio an sentias, somnians quam horribilem inveneris veritatem. Domum profectus lacrimas profudi nec ante desii lacrimare quam Eppelheim adveni.

Domum ii pedibus. Aliquoties frustra petivi convectionem. Cum itineris fecissem dimidiam fere partem, tramen transviarium me praetervectum est. Quod erat frequens. Hannam non vidi.

Quam exspectavi hora duodecima in scalarum parte initiali ante eius habitaculum, animo tristi, anxio, iracundo.

"Num denuo te a schola apoculas?"

"Feriae mihi sunt. At tu mane quid fecisti?"

"Quid ego fecerim bene mane?"

"Quare simulasti me tibi ignotum esse? Volueram…"

"Mene simulasse te mihi ignotum esse?" Mulier conversa me aspexit vultu frigido. "Tu me noluisti cognoscere. Tramen secundum inscendisti, quamvis vidisses me esse in primo."

"Quare ego primo die feriarum hora quarta et dimidia matutina profectus sum in oppidum Schwetzingen vecturus? Scilicet me tibi voluisse gaudium parare inopinatum, scilicet me sperasse te esse gavisuram. In alterum tramen inscendi, quia…"

"En puerum misellum. Te iam hora quarta et dimidia surrexisse, et ipsis feriis." Numquam antea eam audiveram ironice loquentem. Hanna capite abnuit. "Unde ego sciam, quare tu veharis in oppidum Schwetzingen. Unde ego sciam, quare tu simules me tibi ignotam esse. Haec est res tua, non mea. Numquid vis?"

Describere nescio, quam vehementer indignatus sim. "Non aeque te geris, Hanna. Scivisti, oportet te scivisse me tramine non vectum esse nisi propter te. Curnam credis me simulasse te mihi ignotam esse? Si te mihi notam esse dissimulare voluissem, non vectus essem illo tramine."

"Ah, iam desiste a me. Iam tibi dixi tuam rem tractandam esse a te, non a me." Hanna ita se collocaverat, ut inter nos esset mensa coquinaria, oculis, voce, gestibus indicavit me esse invasorem, flagitavit, ut abirem.

In stibadio consedi. Cum Hanna mihi malefecisset, postulaveram, ut rationem redderet. At non assecutus eram, ut illa rationem redderet. Pro eo, ut se excusaret, Hanna me vituperavit. Necnon animus meus coepit deminui. Nonne Hanna recte iudicavit, non obiective quidem, sed subiective? Nonne illa sententiam meam falso intellegere potuit, nonne necesse erat, ut falso intellegeret? Nonne illam laesi, invitus quidem, tamen laesi?

"Doleo, Hanna. Omnia male successerunt. Nolui te laedere, sed videor…"

"Viderisne? Sentin’ te videri me laesisse? Tu non potes me laedere, tu non. Tun’ tandem abeas? Ego laboravi, volo balneum sumere, velim omittas me." Me aspexit vultu acerbo. Cum non surgerem, umeros concussit, se convertit, aquam in pyelum defluere sivit, vestimenta exuit.

Nunc surrexi et abii. Cogitavi me abire in sempiternum. Sed post semihoram denuo steti ante Hannae habitaculum. Illa me immisit, et ego omnem culpam in me transtuli. Me egisse temere, sine respectu, sine amore. Me intellegere, cur illa laesa esset. Me intellegere, cur illa non laesa esset, quia ego illam non possem laedere. Me intellegere, cur ego illam laedere non possem, sed illa non posset pati mores meos. In fine ego felix fui, quod illa concessit se laesam esse a me. Nam inde apparuit illam non tam socordem, tam incuriosam esse quam esse simulaverat.

"Ignoscisne mihi?"

Illa annuit.

"Amasne me?"

Iterum annuit. "Pyelus adhuc plenus est. Veni huc, te lavabo."

Postea deliberavi, num illa aquam in pyelum defluere sivisset, cum scivisset me rediturum esse. Num illa se exuisset, cum scivisset me hoc non posse oblivisci ideoque rediturum esse. Num illa nihil voluisset nisi superare mecum de potestate luctata. Amore perfructi cum una iacebamus, ego Hannae narravi, cur non inscendissem tramen primum, sed secundum. Tum illa me cavillabatur. "Vin’ tu ipso in tramine transviali rem mecum agere? Puerule, puerule!" Quasi rixati essemus de nihilo.

At ex hac rixa effectum est nonnihil. Non solum hac lite superatus eram. Post brevem pugnam pugnare desieram, ubicumque illa minata est me a se repulsum iri, a se aversum iri. Septimanis sequentibus ne breviter quidem pugnavi. Illa minante sine condicione statim desii resistere. Omnem culpam in me transtuli. Concessi errores, quos non commiseram, proposita confessus sum, quae numquam mihi fuerant. Hannae animus si factus erat durus et frigidus, ego eandem mendici more rogitabam, ut remollesceret, ut mihi ignosceret, ut me amaret. Interdum mihi videbatur ipsa dolere animo suo frigescente atque rigescente. Ipsa desiderare fervorem mei, qui veniam petere, obsecrare, flagranter affirmare non desinerem. Interdum autem cogitabam eam nihil facere nisi triumphum agere de me. At sive placuit sive displicuit optio mihi erat nulla.

Fieri non potuit, ut de hac re cum Hanna colloquerer. Si de rixando colloquebamur, nova rixa excitabatur. Semel bisve illi scripsi longas epistulas. At illa nihil respondit et cum interrogassem, cur nihil responderet, Hanna dixit: "Vin’ denuo rixari?"

(Pars undecima sequetur!)

Haec fabula offertur a Leone Latino:

 


Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae