Annus
2 0 0 4

Capitulum sextum decimum

PRAELECTOR
i.e. Der Vorleser.

Fabula Romanica a Bernhardo Schlink Theodisce scripta et anno 1995 in Turicensi Domo editoria "Diogenes" edita, a Nicolao Gross a. 2004 in Latinum conversa. Latina autem lingua iam est vicesima tertia omnium, in quas conversum est hoc opus laureatum.

CAPITULUM SEXTUM DECIMUM

Numquam accepi, quid Hanna faceret, si neque laboraret neque nos unâ essemus. Quandocumque hoc quaesiveram ex Hannâ, eadem quaestionem meam repudiabat. Non habuimus mundum vivendi communem, sed illa mihi in vitâ suâ dedit eum locum, quem mihi dare voluit. Hŏc mihi ut sufficeret postulabat. Plura si volebam, immo plura scire tantum si volebam, ei videbar esse immoderatus. Cum unâ perquam felices eramus quaerebamque hoc ex illâ, quia putabam nunc omnia fieri posse omniaque licêre, tum fieri poterat, ut illa quaestionem meam evitaret pro eo, ut recusaret. „Heus quot et quantas res tu scire vis, puerule!" Aut digitos meos apprehensos ventri suo impositos: „Vin’ tu ventrem meum perforari quaeritationibus tuis?" Aut digitis numerabat. „Lavandumst, levigandumst, scopis verrendumst, detergendumst, emendumst, pruni sunt quatiendae, prunaque colligenda domumque ferenda, celeriter incoquenda, ne digitus minimus" – Hanna sinistrae manûs digitum minimum interposuit dextro pollici indicique – solus illa comedat."

Nec umquam in illam incidi forte fortunâ, in viâ aut in tabernâ aut in cinematêô, quo se libenter saepeque ire dicebat et quo ego primis mensibus iterum iterumque unâ cum illâ ire volebam, sed illa nolebat. Interdum inter nos colloquebamur de cinematibus, quae ambo spectaveramus. Cum Hanna miro modo indiscreto frequentare soleret cinematêa, spectabat omnia cinêmata, a Germanico cinêmate bellico et patriotico per cinêma revolûcrâle usque ad novellam fabulam vagam, et mihi omnia placebant, quae veniebant ex Hollywoodia, sive agebantur apud Romanos antiquos sive in Americae Feris occidentalibus. Quoddam cinema revolûcrâle nos ambo eximiê amabamus; in quo Richardus Widmark personam gerens alicuius serifi, cui proximo mâne duellum faciendum erit, quo se interfectum iri pro certo habet, vespere pulsat ianuam Dôrotheae Malone, quae Richardo ut aufugeret frustra suasit. Ianuâ apertâ Dôrothea Richardum interrogat: „Quidnam nunc vis? Totamne vitam unâ nocte?" Hanna interdum me cavillabatur se adientem ardore amoris incensum: „Quidnam nunc vis? Totamne vitam unâ horâ?" .

Hannam semel tantum vidi non ex composito. Hoc factum est mense Iulio exeunte aut Augusto ineunte, ultimis diebus ante ferias aestivas.

Hanna per complures dies fuerat animo mirum in modum afflicto, moroso et imperioso simulque evidenter depresso, ut vehementissimê vexata fieret perquam sensibilis atque irritabilis. Eadem animum collegit cohibuitque, quasi sibi prohibendum esset, ne idem diffringeretur. A me interrogata, quanam re vexaretur, asperê mihi respondit. Quem morem parum intellexi parumque sustinui; saltim, cum sentirem non solum me ab illâ repudiari, sed etiam illam esse auxilii expertem, conatus sum illi adesse, sed attendere, ne illius quietem temerarem. Aliquo die animus Hannae deprimi desitus est. Primo cogitavi Hannam renovare mores suos priores.

Fabulâ „Belli et pacis" perlectâ non statim coepimus novam legere., quam promiseram me comparaturum esse, mecum attuleram complures libros, ut unum ex iisdem eligeremus.

At illa noluit. „Sine te lautum in pyelum demittam, puerule."

Non erat fervor diei aestivi, quo coquinâ intratâ tam graviter opprimerer, quasi in me incideret tela ponderosissima. Hic erat fervor lubidinis meae. Nam fornace balneari accensâ, aquâ pyelo infusâ, nonnullis guttîs lavandulae inditîs, Hanna me lavabat nullis vestimentis induta nisi encombomate pallide caeruleo, floribus ornato, cuti eius candenti propter aerem aestuosum sudore madidae adhaerente. Hôc modo eadem lubidinem meam excitabat flagrantissimê. Cum inter nos amaremus, illa mihi videbatur me agere velle ad voluptatis culmen, quod altius esset quam omnes sensûs, quos usque id tempus expertus essem, ad voluptatem omnium summam, quam sustinêre non iam possem. Necnon se mihi dedit unicê. Sed non sine quadam reservatione; nam a reservatione suâ numquam integrê destitit. Tamen tam fervidê, tam effrenatê se dabat amori voluptatique venereae, quasi unâ mecum vellet aquis submergi.

„Nunc abi ad amicos tuos". Illa mihi valedixit, ego profectus sum. Aer aestuosus stabat inter domos, campis hortisque erat superpositus, supra asphaltum coruscabat. Animo eram stupefacto. In natabulo audiebam clamores parvulorum ludentium atque huc illuc alacriter per aquam vadantium, quasi venirent e loco remotissimo. Per mundum ambulavi, quasi idem non pertineret ad me neque ego ad illum. In lacteâ aquâ chloratâ submersus non desideravi, ut reversus emergerer. Cum inter amicos iacerem, eorum sermo mihi visus est vanus et ridiculus.

Aliquando resipui. Aliquando hôc tempore postmeridiano ea fieri sensi, quae fieri solebant: scribebantur pensa domestica, narrabantur rumusculi, ludebatur folle volatico, ludebatur amore. Non recordor, quamnam rem êgerim eo momento temporis, quo subito suspiciens conspexi Hannam.

Quae stabat viginti trigintave metris remota; bracis erat brevibus pelusiâque in cinctu nodatâ, ad me spectabat. Ego respexi. Hanna remotior erat, quam ut eius vultum agnoscerem. Non prosilui, non cucurri ad Hannam. Muginabar, cur illa esset in natabulo, num a me et mecum spectari vellet, num ego cum illâ spectari vellem, nos numquam forte fortunâ unum in alium incidisse, quid mihi esset agendum. Deinde surrexi. Brevi momento temporis, quo oculos ab ea averti, illa abiit.

Hanna pelusiâ nodatâ bracisque brevibus induta, facies eius mihi adversa est, sed incognoscibilis – haec quoque est imago Hannae, quae mihi relicta est.

 

Verborum interpretamenta Theodisca et Anglica

asphaltus,-î f. orig. Asphalt (Thll II 762,7-8).

*chlôrâtus,-a,-um orig. chlorig.

*cînêma,cînêmatis n. orig. Film; Angl. movie, film;

*cînêma *revolûcrâle orig. Wildwestfilm. Hic neologismus haud absurdus mihi videtur esse. Nam si deliberaveris, quaenam res omnibus (aut fere omnibus) cinematibus huius generis insit, invenies ‘manuballistulam’ quae dicitur "revolver". Hoc instrumentum saevâ illâ aetate, saevâque in regione, quae dicebatur "wild west" (fera occidentalia) maximâ erat auctoritate (si quidem fabulis vel mythis credimus, quae solent exhiberi in cinematibus revolucralibus).

*cînêmatêum, cînêmatêî n. i.q *cînêmatographêum,-êî n. orig. Kino; Angl. cinema;

*cînêmaticus,-a,-um orig. Film//.

Dôrothea (Dorothy) Malone Americana actrix cinematica.

encombôma,-atis n. orig. Kittelschürze. i.e. vestimentum, quod geritur super vestimenta solita, praesertim corpus anterius obtegens, ad corpus attinetur taeniis assutis, quae collo et cinctui circumdantur. In variis laboribus (velut coquinariis) exanclandis adhibetur, ne vestimenta propria maculentur.

Karl-Heinrich Georges, Ausführliches Lateinisch-Deutsches Handwörterbuch, Hannover 1976, vol.I, col.2417sq.: "encomboma…eine Art Schurz oder Schürze, wie sie Sklaven und Mädchen über dem Obergewande trugen, um dieses nicht zu beschmutzen. Varro b. Non.543,1."

Thll 5-2,559,67sqq.: encombôma,-atis n., egkombôma, i.q. species quaedam vestimenti puellaris (cf. NON.p.542,28 encombomata (combomata L1; etiam ind. marg. in BA) et parnacides, genera vestium puellarium (seq. Varronis exempli): VARRO frg.Non.p.543,1 (ex Cato logistor.) ut puellae habeant potius in vestitu clamidas, encombomata ac parnacidas (i. ‘Pharnacidas? Heraeus) quam togas."

Fera Occidentâlia orig. Wildwest/ Wilder Westen; Angl. wild west. .

incoquô, incoxî, incoctum orig. einkochen.

novella fâbula vaga orig./Fr. Nouvelle vague

*reservâtiô,-ônis f. orig. Rückhalt. v. René Hoven, Lexique de la prose Latine de la Renaissance, Leiden/New York/Köln (Brill) 1994, p.312.

*revolûcrâlis,-e i.q. ad *revolûcrum pertinens. cfr sepulcrum – sepulcrâlis.

*revolûcrum,-î n. Angl. revolver. neologismus necessarius; cfr involûcrum,-î n.

Richardus (Richard) Widmark Americanus actor cinematicus.

*serifus, serifî m. orig./Angl. Sheriff. Mihi quidem videtur necessarium esse hunc neologismum confingere, si notionem sat exacte reddere volumus. Nam neque etymologia mediaevali neque solita versione Latina medii aevi uti possumus: Verbum Anglicum „sheriff" ducitur e verbis Anglosaxonicis „seyre, shire" i.e. „terra, comitatus" et „reve" sive „gerefe", quod valet „comitem"; itaque in testimoniis mediaevalibus „sheriff" solet Latine reddi verbo, q.e. „vicecomes", cfr http://www.lectlaw.com/def 2/s152.htm: „sheriff- The name of the chief officer of the county. In Latin he is called vice comes, because in England he represented the comes or earl. His name is said to be derived from the Saxon seyre, shire or county, and reve, keeper, bailiff, or guardian."

Sed etymon et vis originalis non iam congruunt cum notione Americanâ. Itaque mihi videtur neologismus introducendus esse verbo originali phoneticê assimilatus: *serifus,-î m.

(Pars septima decima sequetur!)


Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae