Annus
2 0 0 4

PRAELECTOR (V)

PRAELECTOR
i.e. Der Vorleser.

Fabula Romanica a Bernhardo Schlink Theodisce scripta et anno 1995 in Turicensi Domo editoria "Diogenes" edita, a Nicolao Gross a. 2004 in Latinum conversa. Latina autem lingua iam est vicesima tertia omnium, in quas conversum est hoc opus laureatum.

CAPITULUM QUINTUM

Septimana post iterum stabam ante ianuam illius mulieris.

Per septimanam conatus eram de illa non deliberare. At nihil fuerat, quo animus meus expleretur aut averteretur ab illa; medicus adhuc non permisit, ut scholam frequentarem; librorum me taeduit, cum legissem per multos menses, amici quidem me visitabant, sed iam tam diu aegrotabam, ut iidem narrando non iam possent inter se coniungere vitam cottidianam mei suique ideoque in dies brevius apud me manerent. Mihi dicebatur ambulandum mihi esse, omni die aliquanto longius, sine nimio labore. At labor mihi erat necessarius.

Tempora aegrotandi parvulis atque adulescentibus quam mysterialia sunt! Res exteriores, res ad otium spectantes, quae fiunt in aula aut in horto aut in via, ab aegroto in conclavi cubante non percipiuntur nisi sonis deminutis. Intra luxuriantur fabellae et figurae, de quibus aegrotus legit. Vi febris, qua animi attentio infirmatur, firmatur phantasia, conclave aegroto fieri videtur spatium novum, simul familiare et alienum; in lineamentis cortinae et chartae murali insignitis monstra monstrant suas sannas et sellae, mensae, plutei, armarium augentur in magnitudinem montium aut aedificiorum aut navigiorum, quae sunt remota et simul tam propinqua, ut possint comprehendi. Per longas horas nocturnas aegrotus solet percipere pulsum horologii turris ecclesiasticae et fremitum autocinetorum interdum praetervehentium et lumina lucernarum autocineticarum parietes et lacunar allucentia. Tales horae sunt somni expertes, sed non horae insomnes, non sunt horae inopiae, sed ubertatis. Desideriis, recordationibus, timoribus, libidinibus efficiuntur labyrinthi, quos pervagans aegrotus ipse se perdit et invenit et perdit. Talibus horis omnia possunt fieri, et bona et mala.

Quae desinunt fieri, cum aegrotus reconvalescit. At morbus si satis diu duravit, conclave aegroti est quodammodo impraegnatum, quo fit, ut reconvalescens quamvis febri non iam laborans adhuc pervagetur labyrinthos.

Omni mane expergiscebar mala conscientia, interdum bracis dormitoriis umidatis aut maculatis. Imagines et scaenae, quas somniavi, haud erant probae. Scivi matrem, parochum, qui me confirmandum instituerat et quem venerabar, et sororem maiorem natu, cui panderam mysteria infantiae meae, me non vituperaturos esse. At illos me monituros esse more amabili anxioque, qui esset molestior quam vituperatio. Perquam improbus mihi videbar, quod imagines et scaenas nisi passive somniabam, fingebam active.

Nescio, unde animum collegerim, ut iterum adirem Dominam Schmitz. Num educatio moralis quodammodo ipsa in contrariam versa est? Si coniectus oculorum libidinosus haud melior esset libidine expleta, animi fictio activa haud melior actu mente ficto quidni explerem libidinem et patrarem actum? Cottidie experiebar me non posse desistere a cogitationibus vitiosis. Itaque etiam volebam committere vitiosum facinus.

Altera de re quoque deliberabam. Illam mulierem accedere liceret esset periculosum. At fieri non posse hoc periculum adductum iri ad effectum. Dominam Schmitz miratam me salutaturam esse et ea verba quibus excusarem, quod me tam mire gererem, audituram esse et comiter mihi valedicturam. Periculosius esse illam non accedere; quo fieret, ne umquam desisterem a pravis somniis meis. Ergo me probe facturum esse eo quod illam accederem. Illam se gessuram esse more solito, me gessurum esse more solito, necnon cetera omnia factum iri more solito.

Sic illo tempore, ut supprimerem malam meam conscientiam, libidinem meam considerabam sub praetextu computationis, quasi esset numerus miri calculi moralis. At hac re non factum est, ut animum colligerem ad Dominam Schmitz visitandam. Unum erat excogitare, quare mater mea et parochus venerabilis et soror mea maior, si quidem bene deliberavissent, me non cohibere, sed adhortari deberent, ut illam accederem. At revera illam accedere, hoc erat prorsus aliud. Nescio, quare hoc fecerim. Sed hodie res illo tempore factas cum considero, cognosco rationem, qua cogitatio et actio per totam vitam meam inter se sint coniunctae aut non coniunctae. Cogito, cogitandi assequor finem, quem confirmo diiudicatione et experior actionem esse rem propriam, quae diiudicationem sequi potest, sed non sequitur necessario. Haud semel in cursu vitae meae ea feci, quae ut facerem non diiudicaveram, et non feci, quae ut facerem, diiudicaveram. Illa res, quaecumque est, agit; quae vehitur ad mulierem, quam non iam videre volo, viro praeposito dicit verba mala, quae mihi sunt fatalia, illa res pergit fumare, quamvis ego constituerim, ut fumare desinerem, illa res desinit fumare, postquam ego intellexi me esse fumatorem et esse mansurum. Non opinor cogitationes et diiudicationes nullam habere vim ad actiones. At actio non fit solis rebus antea cogitatis et diiudicatis. Quae cum alatur e fonte proprio, est actio mea modo tam proprio quam mea cogitatio est mea cogitatio et mea diiudicatio est mea diiudicatio.

Verborum interpretamenta Theodisca et Anglica

charta muralis = Tapete

bracae dormitoriae = Schlafanzughose;

fumator,-oris m. = Raucher; smoker

fumo,-are = rauchen; to smoke

(Sexta pars sequetur !)

 


Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae