|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
LAMPAS
Mense Martio anni 2004, cum de "Ephemeride" condenda iam cogitarem, sua acta menstrua Polonice scripta conditurus erat amicus meus vetus Paulus Dunin-Wasowicz, rogans me tunc, an pro iis aliquid regulariter scribere possem. Iocose respondi: Omnia, quae vis, dummodo Latine! At mirabilis Paulus iocum in materiam transmutavit: unoquoque mense summarium fasciculi novi in paenultima eius pagina Latine apparet. - Nanompouphos. "Lampas" mensis Augusti SUMMARIUM In Gaiae Malanowska libro, cuius titulus est Specta me, Clara, ea Clara somniat sese
gravidam esse et parituram suam ipsius matrem aviamque. Talis portentosa
generationum inversio accidit non numquam in vera vita, sed est valde molesta,
ut narrat carmen Cohortis Aggresivae (vulgo
Sexion d’Assaut), Francogallici
gregis cantatorum: T'es une grande soeur mais pour eux t'es une mère. T'as quitté l'école tôt pour devenir intérimaire. L'habitude de laver tous les vêtements de tes frères, Toutes les dépenses de la maison toujours à tes frais. C'est pas mes problèmes d'adultes Idem Latine: Soror es, sed mater his, domus fundamentum. Scholam reliquisti, ut mereas argentum. Semper lavas fratribus quodque vestimentum, das pro his cottidie nummos plus quam centum. Si rogas: – Maxime quid doles? Dico: – Non mei aevi curas, sed quod non meas partes gero. Est meus pater mea proles et munerum me gravat moles ob curas de adultis duras. Sum sub earum imbre vero, qui mergit me ut matrem Nero. Debemus
tamen memoria tenere id, quod dixit Franciscus Bacon, qui nimiam auctoritatem
antiquis putabat tribui: “Sane, ut verum dicamus, antiquitas saeculi – iuventus
mundi. Nostra profecto antiqua sunt tempora, cum mundus iam senuerit, non ea,
quae computantur ordine retrogrado, initium sumendo a saeculo nostro”. Nos ergo
sumus veteres, Homerus autem et Ennius multo iuniores. Etiam nostris parentibus
grandiores natu sumus, possimus ergo eos generare. Nicolaus Simonides |
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||