|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
LAMPAS
Mense Martio anni 2004, cum de "Ephemeride" condenda iam cogitarem, sua acta menstrua Polonice scripta conditurus erat amicus meus vetus Paulus Dunin-Wasowicz, rogans me tunc, an pro iis aliquid regulariter scribere possem. Iocose respondi: Omnia, quae vis, dummodo Latine! At mirabilis Paulus iocum in materiam transmutavit: unoquoque mense summarium fasciculi novi in paenultima eius pagina Latine apparet. - Nanompouphos. "Lampas" mensis Septembris Constantinus Usenko,
qui hodie in fronte Lampadis nostrae apparet, omnia scit de iuvenibus musicis, qui regimen Sovieticum sua arte subvertebant. Unus eorum fuit
Alexander Axionov (Аксёнов,
1964–2007). Meministisne Exercitationis matutinae Vladimiri Vysotski, ubi vitam civis
Sovietici allegorice repraesentat cursus in uno loco factus? Axionov multo audaciore
allegoria usus est: Самоудовлетворение
Нам
известно с детства средство от простуд. Всегда.
Idem Latine: Masturbatio Novimus a pueris febris medicinam: ibi canunt nosque hic auscultamus. Si nam velis hic cantare, tum mutum redde sonum. Ut se ipse regas, est summum tibi bonum. Semper. Sicut aves liberi sumus, rex est
tamen avibus. Quid pipies, iubet
moderamen. Ars, ut dicunt, propria debet esse
plebis, sed praescripto tempore eam
exhibebis. Ne bis! Nocte solitaria,
nocte te obscura excitat cupido et unum tantum curas: ut tibi
ipsi satisfacias. […] Adsumus hic hodie, scimus,
quid canatur, vestrum quisque inhiat nobis, numquam satur, est fortasse stupidum id, fortasse catum. Masturbari – licitum
opus, non peccatum crede! Nicolaus Simonides |
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||