|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
LAMPAS
Mense Martio anni 2004, cum de "Ephemeride" condenda iam cogitarem, sua acta menstrua Polonice scripta conditurus erat amicus meus vetus Paulus Dunin-Wasowicz, rogans me tunc, an pro iis aliquid regulariter scribere possem. Iocose respondi: Omnia, quae vis, dummodo Latine! At mirabilis Paulus iocum in materiam transmutavit: unoquoque mense summarium fasciculi novi in paenultima eius pagina Latine apparet. - Nanompouphos. "Lampas" m. Octobris a. 2013 „Pueritia – dicit nostro redactori Lucas Orbitowski – est iucunda et eodem tempore horribilis: more incubi nocturni nos opprimit et mirabili laetitia ad caelum effert”. Sine dubio hic optimus scriptor melius intellegit hoc tempus vitae humanae
quam Gerardus de Nerval,
qui in eo felicitatem tantum viderit. Ecce initium Nervaliani carminis, quod appellatur Pueritia: Qu’ils étaient doux ces
jours de mon enfance
Idem Latine: Quando puer eram, tum
vita erat suavis. Semper laetus, gestiens, sine ulla cura tempus agens dulciter, ut in mellis favis, cogitabam nil de his,
essent quae futura. Nulli mihi usui noscere
doctrinam fuit, daret animo quae alacritatem. Omnibus scientiis indigeret quinam, quisquis vitam degeret aurea
aetate? Cor tenellum, non emunctum nullos noverat angores. Dum carpebam vitae flores, ignorabam spinae punctum. Nil impuritati iunctum mei tum habebant mores. Crederemne, sic remisse vivens, mala hic in mundo Orco orta e profundo domicilium fixisse? Nicolaus Simonides |
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||