|
|||||||||||
ELLENICA
DE ALEXANDRI AETOLI Β' Sub illius Alexandri grammatici nomine in Planudea Anthologia (CLXXII) carmen traditur. Quod de Veneris atque Mineruae certamine antiquo nonnulla monstrat: Paris cum eas iudicio iudicaret, Venerem maluit Mineruamque contemnit, quae tamen iras deposuisse uidetur immoque uero diuam comit alteram: Αὐτά που τὰν Κύπριν ἀπηκριβώσατο Παλλάς, τᾶς ἐπ'Ἀλεξάνδρου λαθόμενα κρίσιος. Ipsa olim Minerua Cypridem Venerem comit, Paridis iudicii oblita. Quod carmen haud Atticorum, sed Doricorum sermone praescribitur: αὐτή diceret Atticus, quod αὐτά Alexander scripsit, uelut τᾶς pro τῆς et κρίσιος pro κρίσεως, sicut apud Homerum (A II, 811): Ἔστι δέ τις προπάροιθε πόλιος Aἰπεῖα κολώνη Prae ciuitate (scil. Troia) collis est Aepeius.Scripsit Andreas Nouocomensis |
|||||||||||