Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Martis die 20 mensis Aprilis 2021
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

ELLENICA

DE VERIS REDITU

Plurima sunt epigrammata Graeca quae tempus vernum canunt ex quibus Horatius (Carmina, I, 4, IV, 7) haud dubie afflatum traxit. Tamen Venusinus poeta quadam maestitia rem tractavit, naturam fulgentem cum brevitate aetatis iuvenilis comparans, quod argumentum nempe ignoramus an adfuerit in operibus aetatis Alexandrinae amissis.

Soluitur acris hiems grata vice veris et Favoni
trahuntque siccas machinae carinas,
ac neque iam stabulis gaudet pecus aut arator igni
nec prata canis albicant pruinis. (Hor. Carmina, I,4, vv.1-4)

Vitae summa brevis spem nos vetat inchoare longam (ibid.v.15)

Diffugere nives, redeunt iam gramina campis
arboribusque comae;
mutat terra vices et decrescentia ripas
flumina praetereunt;
Gratia cum Nymphis geminisque sororibus audet 5
ducere nuda choros.
Inmortalia ne speres, monet annus et almum
quae rapit hora diem. (Hor. Carmina, IV, 7 vv. 1-8)

Anthologia Palatina epigramma Leonidae Tarentini ( X,1), qui vixit III saeculo a.Ch. n., nobis tradidit, quo Priapus, velut in tot epigrammistis inveniri solet, nautas monet ut in navem conscendant, vere adveniente.

Ὁ πλόος ὡραῖος· καὶ γὰρ λαλαγεῦσα χελιδὼν

   ἤδη μέμβλωκεν χὠ χαρίεις ζέφυρος·

λειμῶνες δ' ἀνθεῦσι, σεσίγηκεν δὲ θάλασσα

   κύμασι καὶ τρηχεῖ πνεύματι βρασσομένη.

ἀγκύρας ἀνέλοιο καὶ ἐκλύσαιο γύαια,

   ναυτίλε, καὶ πλώοις πᾶσαν ἐφεὶς ὀθόνην.

ταῦθ' ὁ Πρίηπος ἐγὼν ἐπιτέλλομαι, ὁ λιμενίτας,

   ὤνθρωφ', ὡς πλώοις πᾶσαν ἐπ' ἐμπορίην.

Tempus est navigandi; namque garrula hirundo

advenit iam suavisque Zephyrus; prata florent

conticuitque mare spumans undis vehementique vento.

Ancoram tollere potes et rudentes solvere, nauta,

totis velis pansis. Haec, Priapus egomet, portuum custos,

te moneo, ut ad omne commercium navi veharis.

Meleagri epigramma I saeculi a.Ch.n (Anth Pal. IX, 363 vv.1-6) copiose veris adventum pingit, aliter ac Latinus poeta qui brevitatem diligit.

Χείματος ἠνεμόεντος ἀπ' αἰθέρος οἰχομένοιο

πορφυρέη μείδησε φερανθέος εἴαρος ὥρη.

γαῖα δὲ κυανέη χλοερὴν ἐστέψατο ποίην

καὶ φυτὰ θηλήσαντα νέοις ἐκόμησε πετήλοις.

οἱ δ' ἁπαλὴν πίνοντες ἀεξιφύτου δρόσον Ἠοῦς

λειμῶνες γελόωσιν ἀνοιγομένοιο ῥόδοιο.

Hieme ventosa ab aethere profecta subrisit

purpureum tempus vernum flores

afferens; nigra tellus viridi herba se coronavit

terraque nata novas frondes ut comas sumpsere.

Prata autem rorem bibentia Aurorae viridium

genetricis rosa florem aperiente rident.

Scripsit Lydia Ariminensis



Profectae de profectura edita sunt!

  ELLENICA
DVCIS EPIGRAMMA
Mamerci poesis
  HISTORIA
VENETIAE MDC ANNOS EXPLEVERUNT
Origo celeberrimae urbis in parvis insulis exstructae.
  ELLENICA
ALEXANDRI AETOLI A'
De poetae arte
  ELLENICA
ΓΝΩΜΗ Η'
  ELLENICA
DE VERIS REDITU
Tot antiqui poetae hoc tempus cecinerunt

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: