Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Saturni die 26 mensis Septembris 2020
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

ELLENICA

Ἠχοῦς ῥίζη

De origine verborum (XL)

ἦχος: sonus, sonitus, vox

Sicut in etymologiis perspiciendis saepe evenit, linguae res non modo spectantur, sed litterarum quoque mythica spectantur: ἒτυμον γὰρ τοῦτο τῆς φύσεως δεικνύται συλλογισμαίοις γλώσσης, quod verborum natura verum inquiritur atque litterarum αἶνοι ipso facto continentur. Quod primum verbi stirps ostendetur, postea nomina ex illo parta patebuntur.

Quae stirps ex illo ἠχή est, quod verbum sonum ipsum significat, unde τὸ ἦχος et ἡ Ἠχώ, quae vocem ipsam corpore nomineque conparat: digammon tamen Aeolicum ibi legitur, sicut apud Corynthios ϝᾶχυς, apud Arcades ϝᾶχος. Omnibus igitur vocibus digammon subest, sicut *ϝηχη *ϝηχος ac illud verbum ἰάχω, id est Latine clamo, ex hoc *ϝι-ϝαχω geminatione antiqua est, velut τίθημι ab illo *θημι. Quae voces ad illum vagitum includunt Latinum, quoius stirps *uag-, unde etiam vagire paritur, eadem est illorum Graecorum verborum.

Ad vocis emissionem omnia haec pertinent verba, quae, ut ante diximus, corpore per illam Echo fingitur: quam Naso in tertio suo Metamorphoseon enarrat atque de eius amore in Narcisso; quae post recusationem voce permutatur perpetua:

ille fugit fugiensque 'manus conplexibus aufer! 390

ante' ait 'emoriar, quam sit tibi copia nostri';

rettulit illa nihil nisi 'sit tibi copia nostri!'

spreta latet silvis pudibundaque frondibus ora

protegit et solis ex illo vivit in antris;

sed tamen haeret amor crescitque dolore repulsae; 395

extenuant vigiles corpus miserabile curae

adducitque cutem macies et in aera sucus

corporis omnis abit; vox tantum atque ossa supersunt:

vox manet, ossa ferunt lapidis traxisse figuram.

inde latet silvis nulloque in monte videtur, 400

omnibus auditur: sonus est, qui vivit in illa.

Narcissus dum fugiebat huic nymphae dicebat: “Noli me complecti! Antea mors eveniat mea quam tibi me amplecti liceat!” “Ne me spreveris!” nihil aliud Echo aiebat, quae in silvas latuit atque visum frondibus tegit speluncasque petebat umbrosas. Vim tamen amoris augebat corde contempta; dolor corpus omni supplicio anxit paulatimque id in aere usque ad ima dispergitur, ita ut eius vox et spolia restent: altera sub terra, altera super. Per montium iuga nemo eam aspicere potest, omnes tamen exaudiunt: vox illa modo superfuit, quae pro ea vivit.

Andreas Latine interpretatus est

Scripsit Didacus et Franciscus Ticinensis



Profectae de profectura edita sunt!

  ELLENICA
Graeca versura
De origine verborum (XLII)
  ELLENICA
ARS DOCENDI
De origine verborum (XLI)
  CULTUS
COLLOQVIA PHILOLOGICA
  ELLENICA
ΠΛΑΤΩΝΟΣ ΕΠΙΤΑΦΙΟΝ
Discipuli ἐπίγραμμα
  ELLENICA
MELEAGRI SYRII Γ'
De poetae itinere carmen

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: