|
|||||||||||
ELLENICA
Machonis epitaphius De poetae ingenio Dioscorides Alexandrinus poeta in saeculo III ante Christum natum Alexandriae uixisse putatur: ille enim eius Byzantinii Aristophanis grammatici coaeuus aestimatur, quamuis de eius uita pauca comperiantur. Quoius epigrammata ἐν τῶι Μελεάγρου Στεφάνωι numero XLI tradita sunt: Meleagrus item Syrus Dioscoridem poetam hoc uersu effingit ὃς Διὸς ἐκ κούρων ἒσχεν ἐπωνυμίην, id est qui a Dioscuris nomen habet . Inter Dioscoridis poemata hunc eius Machonis comoedi epitaphium excepimus, qui eius grammatici Aristophani institutor, id est Graece διδάσκαλος, fuisse traditur: Τῶι κωμωιδογράφωι, κούφη κόνι, τὸν φιλάγωνα κισσὸν ὑπὲρ τύμβου ζώντα Mάχωνι φέροις; οὐ γὰρ ἒχεις κηφῆνα παλίμπλυτον, ἀλλά τι τέχνης ἂξιον ἀρχαίης λείψανον ἠμφίεσας. τοῦτο δ’ὁ πρέσβυς ἐρεῖ: “Κέκροπος πόλι, καὶ παρὰ Νείλωι ἒστιν ὃτ’ἐν Μούσαις δριμὺ πέφυκε θύμον.” Comoedi, leuis terra, Machonis ad tumulum certantium hederam fere uiuam; non est enim tibi elutus fucus, at artis antiquae dignum induis relictum. Hoc igitur senex dicet: “Cecropis arx, apud quoque Nilum Musarum acre thymum genitum est". Andreas Latine interpretatus estScripsit Andreas Nouocomensis |
|||||||||||