Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Jovis die 12 mensis Decembris 2019
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

ELLENICA

SENTENTIAE GRAECAE LATINE TRANSLATAE(XI)

Mos antiquissimus bibendi mutuo auspicio salutis inter viros deosque iam apud Homerum invenitur: τοὶ δὲ χρυσέοις δεπάεσσι δειδέχατ᾽ ἀλλήλους IL. 4,4: poculis aureis inter se salutabant 4,4; τοὺς μὲν ἄρα χρυσέοισι κυπέλλοις … δειδέχατ' IL. 9.671: eos aureis poculis salutaverunt.

Serius ἡ φιλοτησία (sc. κύλιξ) legitur in versibus Theognidis. 489; κύλιξ φιλοτησία etiam in comoedia Aristophanis, Lys. 203; πῖνε, … λαβὲ τήνδε φιλοτησίαν : hunc scyphum amicitiae cape (Aristoph. Ach. 985); φιλοτησίαν παρέχειν etiam apud Luc. Sat. 18 et similia in aliis scriptoribus. Cum primus biberet qui poculum amicitiae offerebat, τινὶ φιλοτησίας προπίνειν idem significat. Qui calicem praebebat amico benigne aliquid optabat: πῖνε, κατάκεισο, λαβὲ τήνδε φιλοτησίαν: bibe, adside, hunc potum amicitiae accipe. Alio modo alter dictans προπίνω σοι καλῶς (bibo pro bono tuo), alter respondebat: λαμβάνω ἀπὸ σοῦ ἡδέως (id libenter accipio). Sententia Graece exarata Coloniae Agrippensi inventa est : πίε, ζήσεις καλῶς ἀεί (CIL, XIII, 10018).

A Graecia mos Romam translatus est, ita ut verbum quoque προπίνειν Latine propinare, conversum sit. “Bibere Graeco more”est propinatio, ut Cicero (Verr. II, 66) testatur: Rubrius istius comites invitat; eos omnis Verres certiores facit quid opus esset. Mature veniunt, discumbitur. Fit sermo inter eos, et invitatio ut Graeco more biberetur; hortatur hospes, poscunt maioribus poculis, celebratur omnium sermone laetitiaque convivium.

Haec prosperam fortunam exoptabant: “bene vos, bene nos,bene te, bene me” (Plauto, Stichus, 709), “ hilaris vita”, “bibe, vivas multos annos. Romani solebant tot cyathos bibere quot litterae nominis erant ei qui celebrabatur. Hos versus Martialis poeta scripsit (Epig., I, 71):

Naevia sex cyathis; septem Iustina bibatur;

Quinque Lycas; Lyde quattuor; Ida tribus.

Omnis ab infuso numeretur amica Falerno.

Aliquid simile apud Ovidium (Fast. III, 531-34) legimus.

Sole tamen vinoque calent; annosque precantur

Quot sumunt cyathos, ad numerumque bibunt.

Invenies illic qui Nestoris ebibat annos,

Quae sit per calices facta Sibylla suos.

Aetate Christianorum usus propinandi non intermissus est: optabatur pro salute imperatoris, exercitus, pro integritate amicorum et filiorum. Sanctus Ambrosius ( De Elia et ieiunio, XVII) testatur eo tempore bibere in amore sanctorum vel animae dejuncti , quae res ab Ecclesia valde improbabatur. Tamen transactis saeculis ubicumque usque ad hodiernam aetatem varie propinatum est et adhuc propinatur.

Scripsit Lydia Ariminensis



Profectae de profectura edita sunt!

  CULTUS
LEONARDUS(V)
De vita et operibus viri summi ingenii
  SANCTUS
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (XIV)
Conversum in Latinitatem classicam offertur
  ELLENICA
Ἡ κρύφα θεός
De origine verborum (XV)
  ELLENICA
Τῆς θανάτου καὶ τοῦ βίου δαίμων
De origine verborum (XIV)
  CULTUS
Quomodo fabula et narratio, genere structura, potentia per tempora distinctae, in unum denique vergant

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: