Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

2004 - 2014
IAM DECEM
ANNOS!
Lunae die 25 mensis Septembris 2017
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Nuntii Finnici
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

BIOGRAPHIAE
De Aloysio Galvani

De Aloysio Galvani (1737 - 1798)

Aloysius Galvani in urbe Bononia, ubi natus erat, die IV Dec. anno MDCCXCVIII mortuus est, sexagesimum primum annun agens.

Ingenio praeditus peracri, in philosophiae et medicinae studia ita incubuit, ut ad res occultiores natus videretur. Ex anno MDCCLXIII usque ad annum MDCCXCVIII in studiorum Universitate Bononiensi medicinam et obstetriciam magno cum discipulorum profectu docuit. Diuturnis investigationibus et secandis cadaveribus locupletissimam sibi rerum ad artem Hippocraticam pertinentium supellectilem comparavit. Par ingenio integritas: huic enim viro, qui Rei publicae Cisalpinae primoribus ius iurandum dare recusaverat, mense Aprili a. MDCCXCVIII omnia munera emolumentaque adempta sunt. Quam magistratuum indignitatem Galvani viriliter passus est.

Inter multa opera, quae Italice et Latine medicus ille scripsit, prae ceteris memoratu dignus est commentarius, quem anno MDCCXCI edidit hoc titulo: "De viribus electricitatis in motu musculari". Ad vim electricam ab artubus ranae convulsis detectam pertinent verba, quae ex tertia operis illius parte excerpsi: "Opportunissimum mihi fuit ranam super cohibens planum, vitreum scilicet, aut resinosum collocare; tum arcum modo deferentem, modo vel totum, vel aliquam saltem ex parte cohibentem adhibere eiusque extremitatem unam unco spinae infixo, alteram aut crurum musculis, aut pedibus apponere. Periculo autem facto, vidi deferenti adhibito arcu contractiones perfici, deficere vero penitus adhibito arcu partim deferenti, partim cohibenti". Atque in fragmento (ex editione Bononiensi, quae anno MDCCCXLI prodiit) haec legi possunt: "Cum in musculari contractione plura mihi contigerit phoenomena observare, quae ad electricam naturam omnino pertinerent..., factum hinc est, ut in eadem contractione vim agere inferrem animali omnino naturalem atque intrinsecam, quae ad electricam vim esset omnino referenda, quamque propterea naturalem atque animalem electricitatem placuit appellare".

Non igitur immerito Aloysium Galvani electrochemiae atque electrophysiologiae "principem" appellarunt omnes fere harum doctrinarum viri doctissimi (ex. gr. Aemilius Du Bois-Reymond, Henricus R. Hertz, Augustus Righi), qui saeculo praeterito vixerunt.

Scripsit Victorius Ciarrocchi



Profectae de profectura edita sunt!

  CULTUS
De notione corporis in poematis Homeri
  HISTORIA
DIES ALLIENSIS
De historia Romae ab Urbe condita
  SANCTUS
EVANGELIUM SECUNDUM MARCUM
Capitulum 8 conversum in Latinitatem classicam praebetur
  SANCTUS
EVANGELIUM SECUNDUM MARCUM
Capitulum 7 conversum in Latinitatem classicam praebetur
  CULTUS
SENTENTIAE GRAECAE LATINE TRANSLATAE(II)
Clara proverbia Romani a Graecis acceperunt

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: