Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

2004 - 2014
IAM DECEM
ANNOS!
Veneris die 20 mensis Octobris 2017
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Nuntii Finnici
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

BIOGRAPHIAE
Duplici de causa Carolum Borromaeum hodie commemorare oportet:

DE CAROLO BORROMAEO, QVI KAL. NOV. 1610 IN SANCTORVM ALBVM RELATVS EST

Duplici de causa Carolum Borromaeum hodie commemorare oportet: nam dies hodiernus ab ecclesia catholica omnibus dicatur sanctis atque quadringenti anni hisce Kalendis Novembribus explentur, ex quo in sanctorum caelitum numerum vir ille adscriptus est.

Anno 1538 Aronae, quod oppidum Verbanus lacus alluit, a Giberto et Margarita Medici, parentibus patriciis, ortum habuit Carolus, qui a. 1559 in universitate Ticinensi studia utriusque iuris perfecit. Eodem anno Ioannes Angelus, Margaritae frater, Pontifex Maximus electus est sibique nomen Paulo IV indidit atque sororis filios, Fridericum et Carolum, ut in Urbe commorarentur hortatus est. Quod uterque fecit, non sine ipsorum et avunculi gaudio atque emolumento. Sed tranquillas copiosasque eorum adulescentium vivendi condiciones rupit improvisa Friderici mors, quae Caroli animum adeo acerbe adfecit, ut ipse, quamvis Virginiam, fratris demortui viduam, ducere uxorem posset (nihil enim obstabat cardinalis titulus, quo iam honestatus erat), tamen se vitae religiosae totum dicare praetulerit. Die 23 Sept. 1565 Mediolanum, ad cuius amplissimam dioecesin moderandam missus erat ab avunculo, ingressus est ibique usque ad mortem, quae die 3 Nov. 1584 eum rapuit, sua Archiepiscopi munera indefesse ac firmiter explevit. Probitate, doctrinâ, constantiâ intrepidâ praeditus, non modo ut decreta Concilii Tridentini observarentur elaboravit Carolus, sed etiam corruptos civium et aliquorum sacerdotum mores tam severe emendare sategit, ut nihil antiquius haberet, quam etiam decreta synodalia «ita serventur- sunt eius verba-, ut poenis, quae delinquentibus propositae sunt, nullus locus relinquatur». Praesertim iis civibus, qui indigentiâ laborabant, auxilia semper tulit ac praesertim annis 1576-77, ingruente id temporis pestilentiâ mortiferâ. Inter alia incepta, is pompas haberi iussit, quarum participes Deum supplicarent ut morbus tandem remitteretur. Sed, pompis habitis, semper accidebat ut diebus insequentibus mortuorum numerus augeretur, quia crebrior facta erat illius morbi contagio inter homines, qui per urbis vias coniuncti ac densati processissent. Et quamvis tunc nihil sciretur de illius pestilentiae causis (qui morbus etiam ‘pestis’ Latine appellari potest), tamen non defuerunt qui Archiepiscopi imprudentiam reprehenderent. Praeterea Carolo non pauci viri multis de causis adversati sunt adeo, ut nefarium consilium quidam caperent eum quoquo modo necandi. Nam vespere diei 26 Oct. 1569 quattuor scelerati, quorum dux erat Hieronymus quidam ecclesiae Vercellensis praepositus, ad palatii archiepiscopalis conclave quoddam, in quo Carolus orare solebat, sine ullo strepitu pervenerunt. «Ab eodem ostio, quod apertum erat, tormenti rotam laxat [unus e coniuratis]: ignea vis pilam pilulasque plumbeas plures in Carolum conicit. Flamma, sonitus ingens improvisus omnes perterrefacit. Carolus verberatum se in dorsi spina sentiens, locum manu premit [...]», sed illaesus fuit. «Qui hoc facinus patraverant, post breve tempus deprehensi sunt et ad supplicium ducti» (Fons: “De vita et rebus gestis Caroli S.R.E. Cardinalis, tituli S. Praxedis Archiepiscopi Mediolani Libri Septem”. Carolo a Basilica Petri, postea episcop. Novariensi, Auctore. Brixiae, a. MDCII, p. 51 sqq). Castitatem admodum coluit; in homines, qui choreis et spectaculis indulsissent, acriter invectus est; multis in Mediolanensis dioecesis ecclesiis ligneas parietes erigi iussit, ut viris et feminis nulla occasio inter sese conveniendi daretur. Carolus a Basilica Petri, qui inter Borromaei discipulos praeclarus fuit, in libro, cuius mentio supra facta est, rettulit eum Archiepiscopum, cum contionaretur, «caelesti quodam ardore inflammari». Inter opera, quae Borromaeus conscripsit vel edenda curavit, eminent “Acta Ecclesiae Mediolanensis” (a. 1582 edita), quibus multae leges continentur, quarum is, dum Concilium Tridentinum ad finem vergebat, firmus auctor defensorque fuerat. Mirum igitur non est, quod ipse in sanctorum album sit relatus:

«Dominus, qui facit mirabilia magna solus, magnificavit novissime facere nobiscum ac miro dispensationis suae opere statuit super Apostolicae petrae arcem grande luminare, eligens sibi e gremio sacrosanctae Romanae Ecclesiae Carolum Borromaeum, sacerdotem fidelem, servum bonum, formam gregis, formam pastorum. Qui videlicet multiplici fulgore sanctorum operum universam decorando Ecclesiam, sacerdotibus et populo praeluceret [...] quique imitandum exhiberet inter affluentes delicias Hieronymi corporis castigationem, Martini in sublimioribus gradibus humilitatem, Gregorii pastoralem sollicitudinem, libertatem Ambrosii, Paulini caritatem, ac demum videndum ac perspiciendum ostenderet oculis nostris, manibus nostris contrectandum hominem, mundo maxime blandiente, crucifixum mundo, viventem spiritu, terrena calcantem, caelestia iugiter negotiantem et, sicut officio in angelum substitutum, ita etiam mente et opere vitam angelorum in terris aemulantem» (e Pauli V, P. M., bulla “Unigenitus” inscripta, quae Kal. Nov. a. MDCX data est).

Scripsit Victorius Ciarrocchi



Profectae de profectura edita sunt!

  CINEMATA
NORMAN
De modico ascensu et tragico casu ardalionis Neoboracensis
  CULTUS
Plutarchi vita Ciceronis
  SANCTUS
EVANGELIUM SECUNDUM MARCUM (capitulum 9)

Conversio in Latinitatem classicam offertur
  CULTUS
Publius Ovidius Naso: Lycao
  CULTUS
De notione corporis in poemasin Homeri

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: