Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

2004 - 2014
IAM DECEM
ANNOS!
Veneris die 31 mensis Martii 2017
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Nuntii Finnici
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

BIOGRAPHIAE
De Isabella

De Isabella, Hispanorum regina 'Catholica'.

Omnibus rerum gestarum scriptoribus interdum accidit ut ipsi, quotiens de hominibus quavis da causa dignis qui commemorentur investigaverint, optima aut bona aut mala iudicia in medio relinquenda esse putent. Cuius rei causa plerumque ex eo fortasse pendet, quod universe de quolibet homine iudicare omnes velimus, cum difficillimum sit uno sub iudicio omnia, quae quisque fecerit, colligere.
Haec praeponere visum est, quoniam paucis de regibus et reginis tam differunt iudicia virorum doctorum, quam de Isabella, Hispanorum regina, quae quartum et vigesimum annum nondum expleverat cum, Henrico fratre mortuo, cui cognomentum 'impotenti' fuit (quod forsan rebus Venereis exercendis infirmiori), die 13mo m. Dec. a. 1474 Segoviae, Hispaniae in urbe, regina Castiliae et Leonis regnorum est creata. Paucis ante annis Ferdinando, Aragoniae heredi, Isabella nupserat; quo factum est ut duobus ex illis regnis, nempe Aragonensi et Castiliensi, quamvis tantum nomine unita essent, opes ac vires magnae sint collectae atque aptiores fuerint ad Iliberrem urbem (Hispanice: 'Granada'), quae tunc regni ab Arabibus in Hispania constituti caput erat, expugnandam et cum Castilia et Aragonia consociandam. Post longam qua urbs haec erat cincta obsidionem, die secundo m. Ian. 1492 Hispanorum exercitui obsistere Arabes milites et cives Iliberritani desiverunt. Hac victoria sunt Aragoniae et Castiliae regnorum fines prolatati atque a non paucis aliarum Europae Civitatum principibus, maxime a pontifice Innocentio VIII, praecipue firmus Isabellae animus, quo illud bellum etiam pro religione Christiana augescenda erat susceptum, valde laudatus est.

Sed paucis post hebdomadibus, i. e. pridie Kal. Apr. 1492, "eiusdem regni administratores in errorem gravissimum inciderunt, scilicet Hebraeos ab omnibus Hispaniae regionibus expellendi", sicut adfirmat Stephanus Nadler in libro "De Benedicti Spinoza vita" (Anglice: "Spinoza. A life"; translatio Italica: "Spinoza (...)", Einaudi, Torino, 2002, p. 3). Sunt autem alii rerum gestarum scriptores, qui propter Hebraeos ab Hispania expulsos putent ipsis graviora mala parcita esse et Hispanorum res publicas minus a crebrioribus, ut antea acciderit, Christianos inter et Hebraeos seditionibus conflictibusque perturbatas esse. Haec est opinio Ioannis Dumont (1923-2001), qui multos annos in universitate Hispalensi (i. e. urbis, quae Hispanice 'Sevilla' vocatur) historiam docuit quique librum scripsit "De Isabella, muliere catholica praestantissima" (Francogallice: "L'incomparable Isabelle la Catholique", Criterion, Paris, 1992; translatio Italica: "La regina diffamata" ['diffamare' congruit, ni fallor, cum verbo Latino, quod est 'obtrectare', sive 'iniuste vituperare'], S.E.I., Torino, 2003). Utut hac de controversa re, illud tamen inceptum rebus omnium fere Hispanorum oeconomicis valde nocuit, propterea quod, Hebraeis expulsis aut eorum aliquibus una cum non paucis Arabibus ad fidem christianam vi perque minationes conversis, haud facile fuit vias rationesque invenire, quae ad res oeconomicas recte administrandas aptae essent. His econtra in rebus curandis et Arabes et maxime Hebraei iam pridem optime se gesserant.

Nihilominus alios fines eosdemque fortasse non spernendos adsequi contendit Isabella, quae artibus et litteris saepe favit (eodem anno 1492 huic reginae librum quendam, qui est de lingua a permultis hominibus tunc regiones Hispaniae centrales incolentibus adhibita quique "Grammática Castellana" inscribitur, dicavit Antonius de Nebrija) atque inceptum Christophori Columbi, scilicet ad Indorum terras perveniendi navigando ad occidentem versus, omni ope fovit. Quare et illi reginae meritum, quia terras novi mundi _ casu aut naturae necessitate aut Dei voluntate _ invenisse, revera meritum fuit, tribuendum est. "Animo ardenti, pio, firmo praeditam" Isabellam atque in omnibus fere quae suscipienda essent inceptis "visione mundi ductam universali" fuisse adfirmavit Salvator de Madariaga (1886-1978), summus ni fallor scriptor Hispanus, quodam in opere "De Hispania" inscripto (Anglice: "Spain"; translatio Italica: "Storia della Spagna", Cappelli, Bologna, 1966, p. 29, sub capite tertio, c. t. 'De Hispanorum imperio'). Cuius igitur imperii fundamenta iecerunt Ferdinandus et Isabella, quorum e coniugio quinque liberi nati sunt, nempe Ioannes, qui adulescens mortuus est; e feminis, Catharina nupsit Henrico VIII, Anglorum regi; Philippus, e domo Absburgica, Ioannam duxit uxorem, quae anno 1500 Carolum, postea 'Quintum' veluti imperatorem et 'Primum' sicut Hispanorum regem, peperit.

Somnum aeternum in ecclesia cathedrali Iliberritana dormit Isabella prope Ferdinandum iacens, cui regi mulierosissimo adeo regina illa ignovit, ut aliquos Ferdinandi ignotarumque feminarum liberos ipsa alere non dedignata sit: summum patientiae, pietatis, prudentiae exemplum! In oppido, quod Hispanice vocatur 'Medina del Campo' quodque inter Segoviam et Vallisoletum (Hisp.: 'Valladolid') urbes est situm, die 26mo m. Nov. a. 1504 supremum diem obiit Isabella, cui maxime cordi haud dubie illud fuit, ut concordes atque unitae Hispanicae nationes viverent, fortasse haud ignara sententiae huiusce: "Concordia parvae res crescunt, discordia maxumae dilabuntur".

Scripsit Victorius Ciarrocchi



Profectae de profectura edita sunt!

  ARS VIVENDI
SOUPA AD NORMAM ARTIS
Aliud quam brodium primordialis! Gusta soupam Leonardi Vincialis!
  PERIEGETICA
Quo modo legenda sit Mnenosyne et interpretanda secundum Platonis et Jordani Bruno opinionem
  LIBRI
GEORGIUS BUSH IMAGINES MILITUM PICTAS EDIT
Munere effecto se arti pingendi dedit
  SANCTUS
SANCTI FRANCISCI ITINERARIVM (XI)
Ultima pars itinerarii praeclari sancti Assisiensis.
  ARS VIVENDI
TORTA ZENZERINA
Placenta zenzerina est typica dulcis Medioevi peculiariter consumpta in Natalis festis...

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: