Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

2004 - 2014
IAM DECEM
ANNOS!
Saturni die 16 mensis Decembris 2017
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Nuntii Finnici
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

BIOGRAPHIAE
De Alberto von Haller (

De Alberto von Haller (1708-1777) commemoratio

Facile intellegitur cur hoc anno in Helvetia commemoretur et celebretur Albertus von Haller, qui die 16 Oct. a. 1708 Bernae natus erat et hac in urbe, quam semper adamavit, die 12 Dec. 1777 mortuus est.

Vir enim fuit Albertus iam ab adulescentulo, quin etiam a puero, adeo amore novas veteresque doctrinas noscendi incensus atque acri praeditus ingenio, ut coaequales eius dicerent nullum alicuius momenti scriptum exstare, quod Albertus haud legerit. Undecimum annum nondum attigerat, cum carmina quaedam Latina panxit et grammaticam linguae Chaldaicae composuit. Ceterum varias linguas callebat et sine ullo negotio Latine loquebatur et scribebat. Anno 1724 Tubingam se contulit, ut in illius urbis universitate operam rebus medicis daret, quarum studium anno 1727 Lugduni Batavorum perfecit, quia hac in Batavica urbe tunc medicinam docebat Hermannus Boerhaave (1668- 1738), vir inter summos illius aetatis medicos adnumerandus, quem discipulus Bernensis veluti magistrum doctum et carum semper aestimavit. Postquam iter Albertus in Britanniam susceperat, Lutetiam Parisiorum se contulit ibique per aliquot menses inhabitavit. Basileae auditor fuit Ioannis Bernoulli (1667- 1748), eximii mathematici.

Ex anno 1736 in universitate Gottingensi anatomiam, medicinam, chirurgiam docere coepit et usque ad annum 1753 ea in urbe commoratus est. Nihil autem sibi tam gratum erat quam vitam in Helvetia atque in urbe patria degere. Ad Alpium pulchritudines describendas carmen Theodisce composuit cui titulus 'De Alpibus', quod tamen, adaeque alia poematia, is tantum "meras nugas" esse putabat. Alia enim hunc virum allicere solebant, plerumque res medicae, quibus in enucleandis multa opera ipse conscripsit, quorum longus est index, quia Albertus, exceptis postremis aetatis annis, quos ad res Bernenses administrandas dicavit, legendi studio et sciendi adeo flagrabat, ut, vel si equitaret deambularetque, librum quemlibet prae manu semper haberet. Indole generosa erat, non tamen adeo, ut silentio praeteriret eas reprehensiones, quibus incaute viri vel docti in eius operibus recensendis indulsissent. Cuius quidem rei indicium sunt verba haec: "Non ideo dolebam, quod gravissimum et peritissimum et acerrime animosum adversarium essem nactus, qui etiam minutissimos errores aptus esset detegere [...] Cum praeterea tot ab annis in magistratum Patriae translatus duabus nunc praefecturis defungar, a cadaverum humanorum usu longe semotus rebusque civilibus et gubernandae meae Provinciae horas debeam. Non, inquam, ideo animus meus ab ea lite abhorret [...]", quae is adversus Bernardum Segefridum Weiss (1683-1771) scripsit.

Valetudinem improsperam, qua inde a puero conflictatus est, graviorem reddidere casus quidam infausti: bis viduus mansit hic vir, cui tres liberi praemortui sunt. Quare mirum non est Albertum etiam morbo, qui 'animi dimissio seu depressio' hac aetate vocitari solet, adfectum esse. Ad senectutem cum pervenisset, corpore tam obeso factus est, ut lentos quoque motus aegre ferret. Cum permultis illius temporis viris doctis per epistularum commercium coniunctus est, ex. gr. cum Carolo illo Linnaeo; sed plantarum florumque descriptionem ab hoc viro exaratam Albertus haud probavit.

His paucis de Alberti von Haller vita relatis, brevis adiciendus est index operum potiorum, quae Latine is composuit:

1) 'Iter Helveticum anni 1739', quod cum aliis eiusdem generis continetur opere inscripto ita: 'Opuscula sua botanica prius edita recensuit, retractavit, auxit, coniuncta edidit Albertus Hallerus' (Gottingae, apud Io. Wilh Schmid, a. MDCCXXXXIX).

2) 'Primae lineae physiologiae in usum praelectionum academicarum' (pp. 396, Gottingae, a. 1747). Editio autem huius operis, quod multos per annos veluti textus physiologiae introductorius variis in universitatibus adhibitum est, quam anno 1780 edendam curavit Henricus Augustus Wrisberg suis animadversionibus ampliatam, 526 paginas continet. In huius editionis praefatione Wrisberg scribit et haec: "(Albertus von Haller) inter varios suos amicos, nam ingratos semper magna sprevit indignatione, te [vir quidam Russus] semper primarium locum occupasse ex multis constat Halleri scriptorum testimoniis".

3) 'Opuscula pathologica' (Lausonii, a. 1755).

4) 'Elementa physiologiae corporis humani'; quod opus, octo in volumina dispertitum, inter annos 1757- 1766 editum est atque a viris doctis absolutissimum aestimari solet. Ex praefatione, quae in quarto huius operis volumine legitur, excerpta sunt Alberti verba in Bernardum S. Weiss supra relata.

5) 'Bibliotheca botanica' (2 voll., aa. 1771-1772). 6) 'Bibliotheca anatomica' et 'Bibliotheca chirurgica (4 voll., 1776-1778). Huic tamen operi, quo recensentur "quinquaginta milia opusculorum" (plerumque Latine videlicet conscriptorum) "ad anatomiam, botanicam, chirurgiam, medicinam spectantium"- ut refert Douglas Guthrie in libro c. t. 'Historia medicinae' et ex lingua Anglica in Italicam translato (apud Feltrinelli, Mediolani, a. 1967, p. 376)- extremam imponere manum nequivit Albertus von Haller.

Qui alia permulta opuscula conscripsit, quorum vel tantum e titulis apparet quam latius ac penitius is naturae secreta investigare contenderet. Quare abs re non erit mentionem facere opusculi, quod 'Commentatio de opii in corpus humanum efficacia' inscribitur (a. 1776); qua commentatione Hallerus narrat cur et quomodo ipse hoc medicamento usus sit ad mingendi difficultates saltem leniendas. Et quoniam tali molestia plerique senes adficiuntur, humaniter ait: "Mihi ingrata procul dubio malorum meorum est recordatio; vincit autem maerorem utilitas plublica".

Adnotationes etiam historicae iucundum reddunt opusculum 'Commentatio de hermaphroditis, et an dentur?' inscriptum (a. 1751), e quo, ne legentium aliquorum pudicitia laedatur, nullum locum heic referre oporteat.

Tantâ igitur doctrinâ eminuit Albertus von Haller ut, etiamsi quosdam in errores inciderit (quod humanissimum est), paucos tamen viros, qui saeculo XVIII vel in physiologiae studium non sine laude incubuerint, pares hac in disciplina colenda habuerit, neminem fortasse superiorem.

Scripsit Victorius Ciarrocchi



Profectae de profectura edita sunt!

  HISTORIA
TRAIANUS OPTIMUS PRINCEPS
Ante MCM annos primus imperator adoptivus obiit
  SANCTUS
EVANGELIUM SECUNDUM MARCUM (cap.11)
Conversio in Latinitatem classicam hic praebetur
  CULTUS
SENTENTIAE GRAECAE LATINE TRANSLATAE (III)
Plurima sunt dicta Graecorum Romanis notissima
  LIBRI
Novus liber Latinus, qui "Calio. Fabula Latina"inscribitur
  ARS VIVENDI
Lactuca farta
Ecce vobis patina e Campania ad rusticas cenas temporis Natalis!

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: