Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

2004 - 2014
IAM DECEM
ANNOS!
Martis die 27 mensis Junii 2017
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Nuntii Finnici
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

BIOGRAPHIAE
De Iosepho "

BIOGRAPHIA BIOCOLYTAE, QUI PRIMUS CONTRA MAFIAM PUGNABAT

De Iosepho "Joe" Petrosino

Die 30 Aug. 1860 'Padula' in oppido, quod centum circiter chiliometra ab urbe Salerno distat, natus erat Iosephus Petrosino, qui anno 1873 cum parentibus et duabus sororibus et tribus fratribus in Americam immigravit. Tota haec familia domicilium invenit eo in vico Novoeboracensi, quem alii multi Itali iam inhabitabant quemque cives Americani 'parvam Italiam' non sine quodam contemptu appellare solebant. Iosephus linguam Anglicam, quae praesertim Italis humili loco natis et novas in illas immigratis Civitates difficilior erat, statim discere coepit.

Sed brevi is, cui neque animi ardor neque ingenium fertile deerat, Anglice bene loqui atque intellegere didicit. Utque rei familiari auxilium ferret, operam dedit quibusdam negotiis non inhonestis, quos tamen plerique sordidos putabant, veluti acta diurna vendere et calceos virorum bene nummatorum polire. Scoparii munere per aliquot annos expleto, Iosephus in publicae securitatis custodes adscitus est non sine difficultate propter modicam staturam, etsi lacertosus, et maxime quia Itali, praesertim ex Italiae meridionalis regionibus oriundi, multa scelera perpetrabant. Erant isti homines plerumque illius sodalitatis participes, quae 'mafia' etiamnunc vocitatur quaeque- etsi de vera huius vocabuli significatione ambigitur- veram originem e Sicilia duxit (bibliographia immensa testatur 'mafiam' in Sicilia ortam esse). Iste nefariorum grex tunc 'Manus nigra' apud Americanos appellabatur, quia in epistulis, quas mafiani mittebant ad pecuniam extorquendam atque ad varia pericula minitanda, saepe signum 'nigrae manus' imprimebatur. Iosephus iam e primo die, quo biocolytae seu astyphylacis munus explere coeperat, nexum Siculos mafianos iungentem cum Italis in America commorantibus eademque nefaria committere adsuetis intercidendum statim intellexit.

Itaque is nihil intentatum reliquit ut maior pars mafianorum, qui Novo Eboraco dominabantur et ipsos Italos vitam honestam degentes vexare solebant, in iudicium adducerentur et poenam pro sceleribus patratis luerent. Erat hos inter mafianos Vitus Cascio Ferro, dominus dominorum, ut dicebatur, cui visum est in Siciliam redire, ne in Iosephi manus veniret. Huius viri interea sedulitatem et offirmatam in scelestis hominibus persequendis voluntatem adeo omnes admirabantur, ut is a Theodoro Roosevelt, qui tunc partem graviorem agebat in omnibus publicae securitatis custodibus administrandis, valde aperteque laudatus sit. Iosephum inter et hunc virum Americanum fida ac sincera amicitia orta est, sicut accidere solet inter homines qui idem sentiant, idem velint, eandem habeant vitae visionem. Nam Theodorum, qui anno 1901 Americanorum praeses creatus est, non fugerat quam gravia essent scelera plerumque ab Italis mafianis perpetrata; quare is Iosepho facultatem dedit gregem biocolytarum constituendi tantummodo Italorum, quia hi apti esse videbantur ad se ipsos insinuandos in mafianorum consuetudinem ac familiaritatem: horum enim sermonem Siculum-Italicum-Anglicum illi custodes facilius intellegebant nec non varios Siculorum mores.

Quibus quidem vigilibus Italis exemplo erat ipse Petrosino, cuius vestium mutationes et callida inventa, ut insidiae contra mafianos ponerentur, aptissima erant. Sed prosperi successus, quos Iosephus eiusque grex adipiscebantur ut mafianorum potentia conculcaretur, non sufficiebant. Quare ineunte anno 1909 consilium ipse cepit itineris faciendi in Siciliam, quo melius de nexubus inter mafianos insulanos et Americanos intercedentibus certior fieret. Iter suscepit Iosephus sub alieno nomine at nullo comitatus satellite. Unum e fratribus et domum avitam oppidi, in quo natus erat, visitavit, postquam in Urbe convenerat Ioannem Giolitti, tunc regni Italici primum administrum. Sed Iosephum Siciliam petiturum mafiani sequebantur, propterea quod Thomas Bingham, custodibus publicae securitatis Novoeboracensibus praepositus, die 20 Febr. 1909, incertum animi levitate an sibimet ut gloriolam stultam pareret, diurnarium quendam de Iosephi itinere in Siciliam suscepto certiorem fecit. Acta diurna, in quibus diurnarius suum explebat munus, illum nuntium publicarunt. Vespere diei 12 Mart. 1909, postquam Iosephus in caupona quadam Panormitana cenaverat, in forum eiusdem urbis 'Marina' appellatum, tenebris offusum et paene omnino vacuum, se contulit. Eo in loco verisimiliter is aliquem exspectabat. Sed neminem vidit. Rupit silentium fragor manuballistulae, e qua tres quattuorve globi plumbei explosi sunt. Quidam homines, qui statim accurrerunt, Iosephum Petrosino humi iacentem et eius caput sanguinis fluxu circumdatum viderunt. Ita vir ille, 'integer vitae scelerisque purus'(Horatii carm. L. I, 22, 1), qui ante duos menses pater factus erat (uxorem duxerat viduam quandam), proditione, ut mafianis est mos, occisus est. Vitum Cascio Ferro, qui necis illius auctor per interpositos videlicet sicarios a permultis habitus erat, culp=E2 carentem decreverunt iudices, quoniam certissima indicia probantia eum fuisse mandatorem adduci non potuerunt. Haud minus ducenta milia hominum Iosephi exsequias Novi Eboraci prosecuta sunt ipsumque Theodorus Roosevelt in oratione funebri non immerito 'heroem' esse dixit. In actis diurnis Americanis, quae die 15 Mart. 1909 edita sunt, de Iosepho Petrosino interfecto leguntur haec: <http://tinyurl.com/ckvsh6>

 

Scripsit Victorius Ciarrocchi



Profectae de profectura edita sunt!

  CULTUS
Universum magnitudinem et cogitationes hominum fragilitas innuitur -
Investigationis philosophicae repetitae Johannis Teresi

  SANCTUS
EVANGELIUM SECUNDUM MARCUM
Conversio in Latinitatem classicam hic praebetur (Capitulum 2)
  CULTUS
Logica demonstratio de perpetua felicitate
  SANCTUS
EVANGELIUM SECUNDUM MARCUM
Conversio in Latinitatem classicam praebetur (Capitulum 1)
  CULTUS
Significatio verborum : “flamma”, "ira per vitium" et "ira per zelum" in Canto XXVI Dantis Aligherii - Critica analysis Johannes Teresi

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: