Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

2004 - 2014
IAM DECEM
ANNOS!
Veneris die 21 mensis Julii 2017
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Nuntii Finnici
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

BIOGRAPHIAE
De Ioannis Baptistae Morgagni opere abhinc CCL annos edito

De Ioannis Baptistae Morgagni opere abhinc CCL annos edito

Anno 1761 prima editio operis ‘De sedibus et causis morborum per anatomen indagatis’ inscripti et a Ioanne Baptista Morgagni paene octogenario compositi in lucem prolata est. Qui vir anno 1682 in urbe Foro Livii (Italice. ‘Forli’) natus erat et, postquam ibi primum studiorum curriculum expleverat, anno 1701 in universitate Bononiensi philosophiae et medicinae laureâ honestatus est.

Omnes viri docti acutum fervidumque Foroliviensis adulescentuli ingenium statim intellexerunt atque Antonius Maria Valsalva (1666-1723), eximius id temporis anatomicus, in tractatu ‘De aure humana’ componendo gratanter consiliis a Morgagno praebitis usus est. Huiusque viri fama adeo crevit postquam annis 1705-1706 duo volumina q. t. ‘Adversaria anatomica’ ediderat, ut sibi a Rei publicae Venetae senatoribus munus medicinae docendae in Patavii universitate concreditum sit.

Qua in urbe totam fere vitam habitavit Morgagnus cum Paula Vergeri, quae uxor duodecim tredecimve peperit liberos (quorum nonnulli parentibus haud supervixere). Dum praeclari medici veluti Thomas Sydenham, Britannus (1624-1689), et Georgius Ernestus Stahl, Germanus (1659-1734), “nullam cadaveris inspectioni utilitatem tribuerunt” (fons: ‘Lexicon de medicinae historia biographicum’, domus editoria: Franco Maria Ricci, Mediolani, a. 1988; tom. III, p. 145), e contrario putabat Morgagnus veras morborum causas maxime in corporis partibus penitus indagatis reperiendas esse. Quare ipse multorum defunctorum corpora secuit itaque quasdam corporis humani partes omnibus anatomicis antea ignotas invenit. Memoratu dignae sunt etiam ‘Epistulae anatomicae duodeviginti’, quas ipse annis 1740-1741 edendas curavit. Summum autem Ioannis Baptistae Morgagni opus est illud supra memoratum, quo septuaginta epistulae de variis morbis deque horum sedibus et causis continentur in quinque libros divisae. Quanam methodo Morgagnus usus sit, ex ipsius verbis elucet hisce: «Dedi operam ne abstrusis et arduis, sed obviis planisque, neque singularibus, sed fere communibus uterer explicandi rationibus, fere, inquam, communibus eo tempore, quo scribere incepi», quae in operis illius praefatione leguntur.

Die 5 Dec. 1771 mortuus est hic anatomiae princeps et pathologiae modernae conditor, quiGraecam ac Latinam linguam adeo callebat, ut hanc omnibus fere in scriptis mirum in modum usurpaverit suis. Cornelium Celsum (‘medicorum Ciceronem’) plerumque imitatus est Morgagnus, qui tamen alios veteres ac recentiores minime neglexit scriptores neque Graecas voces respuit, quin immo eas adhibuit quotiens opportunum sibi videbatur (exempla: potius ‘diarrhoea’ scribebat, quam ‘ventris fluor’ vel 'alvi profluvium'; ‘cataracta’ quam ‘oculorum suffusio’). Eius igitur scribendi genus perspicuum est et emendatum et ornamentis rhetoricis numquam praepeditum. Plerique viri docti (non solum inter medicinae peritos) putant opus ‘De sedibus…’ inscriptum non modo gravioribus adnumerandum esse scriptis, quae Latine ad morborum naturam investigandam explanandamque umquam composita sint, sed etiamnunc lectu vere dignissimum.

Scripsit Victorius Ciarrocchi



Profectae de profectura edita sunt!

  CINEMATA
FABULA DE AMORE ET TENEBRIS
Primum artifex scaenica Natalia Portman opus filmicum rexit
  SANCTUS
EVANGELIUM SECUNDUM MARCUM
Conversio in Latinitatem classicam praebetur (capitulum 3)
  CULTUS
Universum magnitudinem et cogitationes hominum fragilitas innuitur -
Investigationis philosophicae repetitae Johannis Teresi

  SANCTUS
EVANGELIUM SECUNDUM MARCUM
Conversio in Latinitatem classicam hic praebetur (Capitulum 2)
  CULTUS
Logica demonstratio de perpetua felicitate

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: