Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

2004 - 2014
IAM DECEM
ANNOS!
Saturni die 16 mensis Decembris 2017
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Nuntii Finnici
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

BIOGRAPHIAE
De Renato Cesarini, pedilusore singularissimo

De Renato Cesarini, pedilusore singularissimo (1906-1969).

Non desunt inter Latinitatis cultores qui arte athletica valde adliciantur et follis calciumque ludum seu pedifollium quam maxime diligant. Praeterea in cottidiano sermone Italico multae locutiones, veluti , quae infra explicabitur, saepe ac latiore sensu praeditae occurrunt, etsi earum origo tantum ex illo ludo deducta sit. est igitur ea pars campi, quo pedifollium luditur, prope portam sita. est nomen gentilicium Renati, pedilusoris singularissimi, qui die undecimo m. Apr. a. 1906 Senogalliae humillimo natus loco, multos annos Bonoaeropoli degit.

Hanc enim in Argentinae urbem principem ineunte anno 1907 Renati parentes immigraverant et is patrem sutorem a puero adiutare coactus est. Horis autem subsicivis per vici clamosas 'Panormitani' vias currere, investigare, perscrutari omnia adulescentulus malebat, qui suam diurna mercede operam locare coepit veluti petaurista circensis et citharista, dum et saltationem ab Argentinis 'tango' appellatam adeo bene didicit, ut in ipsa exercenda vel cum peritioribus certare valeret. Nec non follem pedibus pulsare delectabatur ita, ut in sodalitatem sit ascitus pedilusorum qui, cum eorum campus sepulcreto cuidam propior esset, vocarentur (Hispanice: ), et statim in ipsa primas egit partes. Anno 1930, postquam aliquam famam atque ingentem pecuniam sibi comparaverat, in Italiam rediit atque in Taurinensem lusorum gregem 'Juventus' nuncupatum acceptus statim quis in campo esset demonstravit. Exercitationibus autem, quas praestitutum ad diei tempus lusores efficere iubebantur, saepe Renatus non aderat, quoniam vivendi oblectamentis numquam se subtrahere voluit. In amplo Taurinensi foro 'Castello' ex. gr. tabernam nocturnam emit atque in ipsa, postquam cenam opiparam sumpserat et lautissima corollaria iis, qui cibos apponere solent, dederat, una cum feminis pulcherrimis usque ad multam noctem manere solebat. Plerique eum veluti elegantiarum arbitrum admirabantur: camisias bis terve in die mutabat; sericis obvolutus linteis in lecto dormiebat. Breviter, voluptuariam gerebat vitam. Sed alium esse virum eum dixisses, si in campo ludentem, immo certantem, vidisses: nam saepe, cum oppugnatoris medii partem ageret, adversarios facile superabat eorumque in rete follem non raro ingerere valebat. Famae celebritatem est autem Renatus consecutus eo pedifollis certamine, quod Hungaros inter et Italos lusores die 13 Dec. 1931 in stadio Taurinensi 'Philadelphia' habitum est.

Eo die urceatim pluit. Binae nihilominis lusorum partes vel in campo lutoso mirum in modum, ut veros addecet athletas, luctantur: follem in Hungarorum portam Itali primi iaciunt, qui suam tamen initio alterius temporis ab adversariis violatam aegre ferunt. Certamine redintegrato, utraque lusorum pars adeo contentis viribus certat, ut undenonagesimo minuto, quod proximum est illius ludi postremo, ambas in portas bis follis ingestus sit. Quid postea acciderit, Renatus ipse narravit ita: "Ad pedes meos pervenit, nescio quomodo, follis. In me currit Kocsis, defensor Hungarus admodum fortis quem nos omnes timebamus et a quo ad portam versus quin procederem impediebar. Tunc, monitu forsan numinum, follem ad Constantinum, contubernalem meum, iactavi et currens hunc in sodalem nimis cunctantem, umeri impulsu ipsum trusi. Itaque, defensoribus Hungaris deceptis, ad eorum portam me appropinquavi, dum Ujari, ianitor Hungarus validissimus, quo follem iactaturus eram divinare contendit. In dexterum campi latus accurrit Raimundus Orsi, alius noster lusor, qui pilam ut sibi transmitterem exspectabat; sed aliud in latus repentino me vorti et angulo portae incustodito follem intuli. Provolavit Ujari pilamque tetigit, sed ipsam arripere frustra contendit. Spectatoribus victoriae nostrae plaudentibus ac stantibus paene suffocatus est sibilus, quo arbiter statim finem illi certamini decrevit". Paucis post diebus diurnarius quidam, nomine Eugenius Danese, locutione usus est ad follem significandum, qui tempore illius ludi paene peracto in adversariorum portam sit inlatus. Anno 1935 in Argentinam profectus est Renatus et pedifollium non sine gloria exercere perrexit. Altero bello mundano confecto, iterum Augustam Taurinorum se contulit ibique suam ipsius peritiam ad alios lusores docendos adiuvandosque adhibuit. Renatus, qui anno 1969 obiit, quod illius ludi proprium est, scilicet ab omnibus undecim lusoribus suam ipsorum portam esse defendendam atque in illam adversariorum a toto grege incursiones esse faciendas, plane intellexerat, quia, ut diurnario cuidam olim fassus est, "hoc non ex libris, sed e vita mea didici, quae mihi adeo bona magistra fuit, ut in variis negotiis explendis haud male me gesserim". Biographiam de Renato nuperrime scripsit Lucas Pagliari in libro c. t. "Zona Cesarini" (Bompiani, Milano).

Scripsit Victorius Ciarrocchi



Profectae de profectura edita sunt!

  HISTORIA
TRAIANUS OPTIMUS PRINCEPS
Ante MCM annos primus imperator adoptivus obiit
  SANCTUS
EVANGELIUM SECUNDUM MARCUM (cap.11)
Conversio in Latinitatem classicam hic praebetur
  CULTUS
SENTENTIAE GRAECAE LATINE TRANSLATAE (III)
Plurima sunt dicta Graecorum Romanis notissima
  LIBRI
Novus liber Latinus, qui "Calio. Fabula Latina"inscribitur
  ARS VIVENDI
Lactuca farta
Ecce vobis patina e Campania ad rusticas cenas temporis Natalis!

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: