Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

2004 - 2014
IAM DECEM
ANNOS!
Solis die 28 mensis Maii 2017
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Nuntii Finnici
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

BIOGRAPHIAE
De Caesare Lombroso

De Caesare Lombroso

Caesar Lombroso, medicus, anthropologus, criminologus eximius, anno 1835 Veronae natus est. Medicinae studuerat in universitate Patavina et Vindobonensi: hac praesertim in urbe quosdam viros doctos audivit fautores doctrinarum, quae cum ‘positivismo’ congruebant. Postquam anno 1858 in Ticinensi universitate studia perfecerat, insequenti anno belli particeps fuit, quod Francogallos Pedemontanosque inter et Austrios gestum est: in militibus vulneratis curandis artem chirurgicam haud spernendam sibi comparavit. Multorum causas morborum investigavit, sed maxime allectus est studio eorum scelerum, quae plerumque ‘delicta’ appellantur. Quamvis vocabula, quae sunt ‘delictum’ et ‘delinquere’, potius ad omissa quam ad patrata spectare videantur, tamen etiam optimi scriptores Romani eis vocabulis usi sunt ad maleficia significanda, ut patet e sententiis hisce: “ut condemnaretur filius aut nepos, si pater aut avus deliquisset?” (Ciceronis ‘De natura deorum’, L.III, 38, 90), “Delicta maiorum inmeritus lues” (Horatii ‘Carminum’ L. III, 6, 1).

Criminologus igitur fuit hic vir, cuius opus maius et pluries editum et multas in linguas redditum inscribitur ‘De homine scelesto’. Caesari Lombroso persuasum erat in hominibus, qui scelera graviora patraverint, plerumque cerebrum deforme inveniri, quod primigeniam feramque originem nostram patefaciat. Inde sequitur ut culpa, quae hominibus talium scelerum auctoribus tribui soleat, necessarie minuatur. Cui quidem docrinae Lombrosianae pauci hac aetate fidem praestant iidemque dubitant num ex aliquibus corporis deformitatibus inferire liceat deformem vitiatumque esse etiam hominem. Ad huiusmodi tamen doctrinas physiognomicas firmandas multa testimonia (i. e. scelestorum hominum calvarias atque instrumenta, quibus illi ad delicta patranda usi erant) collegit Lombroso, quae in ‘museo anatomico Taurinensi’ adservantur atque magnum criminologicae disciplinae sunt repertorium. Per duos circiter annos (1871- 1873) in Pisaurensi dementium valetudinario, cui nomen ‘Sanctus Benedictus’, medicis praepositus est Lombroso veluti psychiater ibique multas aegrotorum condiciones innovavit easque minus infeliciores reddere contendit. Praeterea ex ipsis dementibus et scelestis hominibus eo in valetudinario degentibus quaedam is observaverat, quae postea, dum secundam apparat editionem (a. 1877) libri ‘De ingenio acutissimo et insano’ inscripti, non sine emolumento adhibuit. Putat igitur Lombroso saepe hoc accidere, ut homo acri praeditus ingenio parum aut nihil differat ab homine insanissimo. Atque in opere c. t. ‘De mente et presteribus’ adfirmat quosdam eventus saepius accidere, qui sint «necessarii et immutabiles et tempore certo recurrentes», eosdemque ratione mensuraque praevideri posse. Sed non modo naturalium rerum et hominum vicissitudines haud semper praevidentur, verum non pauca etiam sunt, quae hominis ratione attingi, nedum explanari, omnino haud possint.

Utique Petrus Aloisius Baima Bollone, medicus et historicus, in recentiore biographia c. t. ‘Caesar Lombroso eiusque investigatio homini scelesto dicata’ [Italice: ‘Cesare Lombroso e la scoperta dell’uomo delinquente’, apud Priuli & Verlucca, Scarmagno (Torino), a. 2009], cum alia tum de eo scripsit: «inquisitor sui generis unicus fuit” (p. 345), etiam quia innumera scripta composuit. In quibus tamen non raro sententiae adeo inter sese contrariae deprehenduntur, ut Duccius Canestrini, qui in Tridentina universitate anthropologiam docet, adfirmet haec: «(Lombroso), etsi socialista, multorum culpam delictorum revera miseris adtribuit. Hebraeus, doctrinas fovet ad elationem phyleticam spectantes. Rationalismi, qui dicitur, propugnator, ad manium evocatoribus adsidet, et aliquos eventus, qui praeter normam accidant, auxilio cuiusdam quartae mensurae explicat» [Italice: «Socialista, criminalizza di fatto i miserabili. Ebreo, pone le basi del razzismo scientifico. Razionalista, partecipa a sedute spiritiche, e spiega il paranormale con l’esistenza di una quarta dimensione»; quae verba in symbola leguntur c. t. ‘Index adfirmationum a Caesare Lombroso absurde prolatarum’, die 28 Apr. 2009 edita in actis diurnis, quae ‘Corriere della Sera’ inscribuntur, p. 42]. Attamen Ianus Antonius Stella, eiusdem symbolae auctor, laudative scribit: «Numquam investigare destitit» Caesar Lombroso, qui Augustae Taurinorum, cuius in urbis universitate multos annos medicinam legalem, psychiatriam, anthropologiam criminalem non sine audentium collegarumque plausu docuerat, die 19 Oct. 1909 vitâ actuosissimâ est functus.

Scripsit Victorius Ciarrocchi



Profectae de profectura edita sunt!

  CULTUS
Significatio verborum : “flamma”, "ira per vitium" et "ira per zelum" in Canto XXVI Dantis Aligherii - Critica analysis Johannes Teresi
  CULTUS
Significatio verborum : “flamma”, "ira per vitium" et "ira per zelum" in Canto XXVI Dantis Aligherii - Critica analysis Johannis Teresi
  SANCTUS
LITTERAE AD TIMOTHEUM PRIORES
Epistula Sancti Pauli in Latinitatem classicam conversa praebetur (pars altera)
  SANCTUS
LITTERAE AD TIMOTHEUM PRIORES
Epistula Sancti Pauli in Latinitatem classicam conversa praebetur (Pars prior)
  HISTORIA
BREXITUS IN ANTIQUITATE
Iam sub imperio Romanorum studium secessionis Britannia ostendit

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: