Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

2004 - 2014
IAM DECEM
ANNOS!
Mercurii die 22 mensis Novembris 2017
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Nuntii Finnici
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

BIOGRAPHIAE
Demetrius Shostakovich (

Demetrius Shostakovich (1906-1975)

 

Demetrius Shostakovich, is qui in numero trium praecipuorum  musicorum Russicorum in toto XX saeculo habebitur (alii duo Igor Stravisnky necnon Sergius Prokofiev putantur) natus est die 25 m. Septembris anno 1906 Petroburgi. Anno 1919 ineunte modulata studia inivit in Petrogradi schola musica Alexandro Glazunov necnon Maximiliano Steinberg curantibus atque foventibus.

Anno autem 1925 decimum opus ab eius calamo oritur: agitur enim de Prima Symphonia, sequenti anno auribus populi sublata magno cum successu atque delectatione. In ea enim iam monstratur nostro auctori peculiare signum: quaedam celeritas atque rhythmica ubertas, quae a populari Europae orientalis musica trahi videtur. Sed adhuc agitur de translaticia musica, sub tonalitatis signo posita, sicut plurimi auctores, aliis multis novas res iam petentibus, componere solebant.

At anno 1930 eius afflatus navis cursum mutat. Modulata enim fabula nomine Nasus, inter annos 1927 et 1928 composita, commotionem facit atque varias sententias provocat: populus  enim atque musicales arbitri magna cum delectatione eam acceperunt; publica autem censura facere non potuit quin eam reprobaret atque contemneret: natura quasi expressionista et interdum atonalis eius operis, exarati more Pauli Hindemith aut Albani Berg, novis rebus publicis accomodari non facile videbatur, ita ut noster auctor non ulla sine suspicione a sovieticis moderatoribus respici inciperet. Quod igitur opus, argumentum cuius a Nicolao Gogol ortum, perfacetum necnon argutum, imbutum spiritu acerrimo et effrenato (qui classicam traditionem Romanae comoediae in mentem trahit) plane irreverens magistratibus videretur.

Sed res longius perveniet: anno 1934 iuvenis Shostakovich aliam fabulam modulatam nomine Lady Macbeth a Mzensk scaenae commisit. Argumentum enim eius  operis  de  quadam muliere nomine Catalina Ismailova agitur, quae socro atque permultis aliis  ab ipsa interfectis, sanguinario more personae a Guillermo Shakespeare apud “Macbeth” fictae imitato , ad exitium perveniet.

Opus enim denuo populo atque arbitris ita placuit ut centum octoginta  repraesentationes, variis in urbibus Russicis, cognoscere valeret. Suffecit autem ut Iosephus Stalin una cum moderatoribus sovieticis id Moscoviae viderent atque sententiam darent (“hoc tantum nugae, minime ars musica putari debet!”) ut continuo publicus ephemeris sovieticus nomine “Pravda” quandam symbolam, ulla sine subscriptione, ederet –die 26 mensis Ianuarii anno 1936- in qua gravissimas accusationes in indolem politicam necnon ideologicam auctoris funderet. Ecce titulus symbolae: “Chaos in vicem artis musicae” Ecce ergo verba ipsissima: “Homines qui talia audiunt sonituum discordium torrente perturbantur… Perdifficile enim fit eam musicam sequi, plane impossibile ea frui”. Novissima eius symbolae verba hanc definitionem operis praebebant: “Agitur tandem de quadam non fabula modulata” Tradunt Shostakovich tramen ascenssurum is verbis lectis, ephemeridem in genibus posuisse, caput inflexisse, vitra ocularia removisse atque sicut puellum flere incepisse.

Tranquillitas enim a vita Shostakovich evanuit. Iis in temporibus receptio talis censurae publicae non modo incommodum artificiale sed praecipue maximum periculum politicum significabat. Ipsa enim libertas, etiam fortasse vita magno in discrimine erat.  Nihil erat ut Shostakovich vir communisticus sincerus esset. Parvi  refert ut ea in modulata fabula auctor in burguesam societatem scribere voluisset. Hoc unum interest, ut Stalin molestus sit. Demetrius dicitur cotidie dormire iuxta paratam avertam : publicae securitatis custodes iam, iam adveniunt...

Quam ob rem noster auctor dua consilia capienda bene intellexi: se nunquam in posterum aliam fabulam modulatam compositurum, atque citissime et congruenter veniam dandam moderatoribus ob audaciam adhuc monstratam. Sic nata est Quinta Symphonia, qua musicus gratiam moderatorum aucupari valuit.

Sed Septima Symphonia cui nomen “Leninopolis” anno 1943 composita ita fecit ut magister maximae musicae scholae Moschoviae institutus esset. Credi autem posset persecutionis finem tandem pervenisse. Nihil vero falsius. Anno enim 1948 ineunte denuo accusatus est quod ipse homo infestus Populo necnon Partes Communisticas esset. Denuo ei necesse fuit gratiam quaerere...

Patet enim Shostakovich, administrativa intolerantia perspecta, dua genera operum componere decrevisse: alterum genus operum magnorum, quibus, laudationi communisticarum opinionum dicatis,  probationem moderatorum quaereret, id est, symphoniarum necnon concentuum; alterum a parvis cantilenis (lieds), operibus ad cinematum aptis, et aliis minoribus operibus constitutum (e quibus Prolusiones atque clavario fugae praesertim nominari debent), quibus ad ipsius necessitatem innovationis firmandam usus est.

Eo autem pacto, Shostakovich videre valuit eius opera magno cum successu et propagativo scopo (auctoritatibus enim Russicis necesse erat validam culturalem indolem regiminis mundanae communitati monstrare) totum per Occidentalium terrarum orbem  diffundi. Insuper nonnulli honores publici ipsi concessi sunt, inter quos excellunt dua Numismata Ordinis Leniniensis (annis 1956 atque 1966 concessa).

Mense autem Martio anno 1953 Ioseph Stalin suum diem obiit. Ipsius ferrea manus una cum eo periit. Nunquam ergo manus tyranni corpori superfuit.  Demetrius, paucis honoribus publicis, dictatore  vivente, gavisus, Stalin semper spreverat. Eius ergo morte stimulatus, Shostakovich contigit novum cursum temptare. Componere enim decrevit novissimam seriem symphonarum, earum  quae ab Decima usque ad Quinta Decima Symphonia perveniunt, quibus Demetrius musicum mundum multipliciorem explorare audet. Non autem aliter Shostakovich fecit Musica quattuor fidibus composita, ubi peculiaris musica denuo apparet, quamvis amaritudinis necnon opacitatis puncto tincta.

Demetrius Shostakovich tres uxores duxit: Cum prima uxore (1932) Nina Vazar, habuit duos natos, Galina necnon Maxim. Secundam autem uxorem nomine Margaritam Kainova duxit anno 1956. Tertia Irina Supinskaya (1962) fuit.

Ab anno autem 1958 Demetrius  morbo poliomelitis laborare incipit, qui ad vitia cordis perveniet. Sed cancer pulmonis eius vitam extinguet.   Shostakovich suum autem diem obiit Moscoviae, die 9 mensis Augusti anno 1975. Eius corpus sepultum fuit in caemeterio Novodevichy, Moscovia in urbe.

Opera universa: Quindecim symphoniae, quindecim opera musicae quattuor  fidibus composita, duae fabulae modulatae atque aliarum vestigia, sex concentus atque opera musicae cinematographica composita.

Quid de eius ingenio?. Homo enim ullo modo obsessus, verbi gratia mundatione necnon punctualitate temporis; aliquantulum infirmus nervorum; cupidus corporis exercitationis (pedifollii arbiter fuit), necnon cupidus lusoriarum chartarum. Timiditatem autem adeo patiebatur, ut invalidus esset nemini quid negare.

Perdifficile responderi videtur. Omnibus persecutionibus passis, tamen oportet non oblivisci Shostakovich membrum Partium Communisticarum Socialistarum  Sovieticarum fuisse, immo vero etiam, membrum Maximum Soviet fuit. Insuper Demetrius valde defensor Lenin fuisse videtur. Et noster auctor laudatissimus exornatissimusque non solum regimine Sovietico sed extra suam patriam sine dubio factus est. Ecce honores ei sublati :

  • Artifex Populi Rei Publicae Russicae, anno 1948
  • Artifex Populi URSS,  anno 1954
  • Membrum Honorificum Regalis Suecae Academiae, anno 1954
  • Membrum Honorificum Romanae Academiae Sanctae Caeciliae, anno 1955
  • Numisma Leninis Ordinis, anno 1956
  • Praemium Compositionis Lenin, anno 1958
  • Doctor Honoris Causa Studiorum Universitatis Oxoniensis, anno 1958
  • Numisma Leninis Ordinis, anno 1966
  • Aureum Numisma Regalis Philarmonicae Societatis Londiniensis, anno 1966
  •  Doctor Honoris Causa Studiorum Universitatis Dublinensis, anno 1968

Sunt autem qui credunt[1] eius opus, partem ipsius  saltem, a Demetrio usum esse eo incepto, ut eius opositionem publici regiminis monstraret. Igitur variae occultae scribendi rationes in operibus insunt, inter quas subscriptio D S C H, id est, litterae congruentes notibus musicis RE, MI-bemol, DO y SI, quibus constructae sunt partes symphoniarum, et quae etiam congruunt nomine Demetrii  ShostaCovic:  ratione quaedam usa, ut noster musicus regimen ad eum delendum non valuisse demonstraverit? ut ipsius magnitudo contra adversitatem creverit?

In summa rerum : musica Shostakovich, fastigio quodam humanae magnitudinis, gaudemus. Et nostri musici altitudinem, tantis atque talibus incommodis difficultatibusque superatis,  miremur.


[1] Vid. “Testimonium”, Solomon Volkov, anno 1979.

Scripsit Ansgarius Legionensis



Profectae de profectura edita sunt!

  LIBRI
Novus liber Latinus, qui "Calio. Fabula Latina"inscribitur
  ARS VIVENDI
Lactuca farta
Ecce vobis patina e Campania ad rusticas cenas temporis Natalis!
  SANCTUS
EVANGELIUM SECUNDUM MARCUM
Hic legitur capitulum 10 in Latinitatem classicam conversum
  CULTUS
Critica analysis de Cantu XXVIII Purgatorii Comoediae Dantis
  CULTUS
De arte poetica et novis communicandi modis

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: