Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

2004 - 2014
IAM DECEM
ANNOS!
Veneris die 31 mensis Martii 2017
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Nuntii Finnici
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

BIOGRAPHIAE
De Rita Casciensi, sancta 'casuum impossibilium'

De Rita Casciensi, sancta 'casuum impossibilium'.

Spoletum inter et Nursiam, notas ac veteres in regione 'Umbria' urbes, multa oppida et oppidula sita sunt, quorum in illo 'Roccaporčna di Cŕscia' vocato nata est, verisimiliter anno 1381, Rita Lotti, "post unum annum- adnotavit quodam in documento Ioannes Paulus II- ex quo Catharina Senensis mortem obiit". Huiusce sanctae cum vita minime comparare licet eas vicissitudines, quas Rita passa est.

Multa narrantur hac de muliere, quae annum agens quartum aut quintum decimum nubere coacta est, ut mos illis fuit temporibus, Paulo cuidam Ferdinandi (filio), quem nomine 'Mancini' gentilicio praeditum quidam dicunt. Hunc virum, etsi non "ferum" sicut a multis fuisse traditur, certe irae proniorem, Rita amore non fucato amavit, quoniam a parentibus ita instituta erat ipsa, ut potius suam ipsius voluntatem, quam vitae cursum, flectere valeret. Duos filios peperit, quos geminos dicunt antiquae narrationes et quibus indita sunt Ianus Iacobus et Paulus Maria praenomina. Eorum tamen pater quodam vesperi, domum rediens, trucidatus est: caedis causa ignota mansit, sed ex eo pendere videtur, quod aliqui iniurias a Paulo inlatas non obliti erant. Patrem necatum ne filii ulciscerentur, a Deo impetravit Rita ut e vita ipsi excederent: eos insontes amittere praetulit, quam vivos necis alicuius noxios. Vidua igitur et filiis orbata, vetus explere desiderium illa voluit, scilicet vitam dicandi consecrandique suam tantum Dei cultui rebusque divinis contemplandis.

In libris res ab hac sancta gestas narrantibus dicitur ipsa ter in monasterium Mariae Magdalenae dicatum ingredi contendisse, at frustra, aut quia vidua aut, quod verisimilius est, quia in privatae ultionis iuribus quadamtenus implicata videretur. Denique trium sanctorum auxilio miraculose anno 1417 illud in monasterium transportata est ibique tanto ardore tantaque caritate vitam degit, ut feminis monialibus ipsis, quae eius adventum antea recusaverant, exemplar fieret admirandum imitandumque. Iesum cruci adfixum tam adamasse fertur, ut illius dolores participare cuperet; inde factum est ut quodam die a. 1442 in Ritae fronte spina quaedam infigeretur et vulnus efficeret terebrans purulentumque. Hac de re omnes Ritae biographi consentiunt et spina illa veluti argumentum habitum est validum ut anno 1626 in album beatorum mulier illa adscriberetur. Quae tantum anno 1900 relata est in sanctorum album. Multos casus divinitus factos propter huius monachae intercessionem tradiderunt scriptores et nonnulla miracula tam portentosa fuisse rettulerunt, ut non immerito Rita 'casuum impossibilium' sancta nostris quoque temporibus nuncupetur.

Mense Ianuario a. 1457, cum graviter iaceret aegrota, amicae cuidam quaerenti utrum aliquid vellet quod adulescentiam redoleret, 'rosam' respondit monacha. Ritam delirantem esse putavit amica, quoniam mense illo rosae haud florent; sed moribundae satisfacere cupiens, in hortum se contulit casae, ubi Rita nata erat atque inter arbusculas hieme arentes rosam purpuream vidit excerptamque Ritae adportavit. Quae paucis post hebdomadis, id est die 22 mensis Maii a. 1457, e vivis piissime migravit ad ea gaudia caelestia adipiscenda, quibus dubio procul digna semper fuit.

Huius mulieris memoriam recolendam vel his paucis verbis et inconcinnis visum est non modo quia Italorum plerique Ritam sive ex animo venerantur, sed etiam quia hoc die vigesimo altero mensis Maii anno 2007 quingenti quinquaginta anni complentur, ex quo Rita mortua est.

Scripsit Victorius Ciarrocchi



Profectae de profectura edita sunt!

  ARS VIVENDI
SOUPA AD NORMAM ARTIS
Aliud quam brodium primordialis! Gusta soupam Leonardi Vincialis!
  PERIEGETICA
Quo modo legenda sit Mnenosyne et interpretanda secundum Platonis et Jordani Bruno opinionem
  LIBRI
GEORGIUS BUSH IMAGINES MILITUM PICTAS EDIT
Munere effecto se arti pingendi dedit
  SANCTUS
SANCTI FRANCISCI ITINERARIVM (XI)
Ultima pars itinerarii praeclari sancti Assisiensis.
  ARS VIVENDI
TORTA ZENZERINA
Placenta zenzerina est typica dulcis Medioevi peculiariter consumpta in Natalis festis...

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: