Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

2004 - 2014
IAM DECEM
ANNOS!
Mercurii die 22 mensis Novembris 2017
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Nuntii Finnici
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

BIOGRAPHIAE
De Vincentio Filicaia (1642-1707)

De Vincentio Filicaia (1642-1707)

Die 24 Sept. a. 1707 Florentiae, qua in urbe anno 1642 natus erat, mortuus est Vincentius Filicaia, qui exeunte saeculo XVII et XVIII ineunte poetarum princeps Italorum a multis habitus est.

Postquam is prima studiorum elementa quodam in Iesuitarum collegio didicerat, in universitate Pisana philosophiae et theologiae et maxime iuri incubuit. Huius disciplinae laurea honestatus aliquos annos advocati munera persolvit, eodemque tempore artem poetandi exercere tam ardenter coepit, ut eius prima carmina a non paucis aetatis illius viris doctis valde laudarentur. Et artem musicam coluit adeo, ut plectro canere bene didicerit et modos musicos composuerit, quos, amicis suadentibus, interdum exhibere non verecundatus sit. Olim in huiusmodi exhibitione feminam quandam convenit ipsamque perdite, sed frustra, amavit. Hoc amore infelici multos annos Vincentius perturbatus est, donec, patris consiliis obtemperans, anno 1673 Annam Capponi uxorem duxit, quae paucis post annis duos filios, Braccium et Scipionem nec non filiolam peperit. Hanc tamen immature exstinctam Vincentius commemoravit versibus his:

"Nata, mei quondam lusus, mea sola voluptas,
Bis denus potuit quam dare mensis humo:
Non ego te vulsis ausim lugere capillis,
Tam chari capitis non ego fata queri; [...]

Quod caelum teneas, toto tibi pectore grator;
Quod mea sis proles, gratulor ipse mihi.
Qua frueris, vitam sed si mihi, nata, rependes,
Vera meae proles tunc ego prolis ero".

Amotis postea quibus iuvenis indulserat versibus ludicris, inter annos 1683-1684 nonnulla carmina sermone Italico composuit Vincentius, e quibus magnam sibi famam comparavit: quorum carminum sena eam victoriam celebrant, quam contra Turcos Vindobonam obsidentes die 12 Sept. 1683 reportaverant copiae Polonicae, Austriacae, Theodiscae. Quibus quidem carminibus nonnullae epistulae adiectae sunt, quas inter memoratu digna est illa Ioanni Sobieski missa. Cuius quidem epistulae en initium: "Ioanni III Poloniae Regi invictissimo Vincentius a Filicaia felicitatem. Nullus profecto, Invictissime Rex, in toto orbe terrarum tam dissitus atque a solis itinere tam seiunctus est, quo non incredibilis victoriarum tuarum fama pervaserit. Cui ergo mirum sit si ad tantam ac tam plausibilem neque umquam hactenus auditam triumphi celebritatem ipse quoque erectus atque excitatus et attonito similis vocem atque oculos attollere ausim? [...]". Magnopere vero erraret, qui haec verba nimis erga regem illum laudativa putaret, quia eo in proelio Vindobonensi, quod grave fuit et nonnullas horas exitu ancipiti, demum fortuna exercitui favit christiano maxime bellicam ob Polonorum equitum fortitudinem, quos in densam hostium aciem Ioannes ipse duxerat.

Honesto amicitiae vinculo cum Christina, quondam Suetorum regina, quae in Urbe tunc vitam degebat, iunctus est Vincentius atque huius feminae doctissimae virtutes carmine Latino a multis laudato cecinit. En aliqui versus Christinam commemorantes:

"Regum maxima grandiorque Regno,
Terque augusta Virago terque fortis,
Necnon ter sapiens Iovisque veri
Cerebro edita Pallas: ecquid istud
rei est? Tene ego mortuam silebo,
Qui vivam cecini? Et Latina nondum
Vectigalia non soluta solvam?
Si faxo male sit meis Camenis,
Irritumque molesta opus facessat
Meo semper aranea in papyro;
Sed te dicere totque gesta, plenus
Aleae labor est periculosae,
Ut magnum quoque terreat Maronem [...]

Quid quod te mihi ubique debitricem,
Solvendo neque idoneam fateris,
Ut Regnum pigeat fere abdicasse? [...]".

Postquam in Academiam 'Arcadiae' adscriptus est, generi cuidam scribendi Italico favere is coepit, quod praeceptis artis 'barocae' non iam esset obnoxium. Attamen Vincentius ipse nonnulla carmina composuit, quae genus istud redolere videantur. Haud semper prosperis in vitae ac valetudinis condicionibus versatus est Filicaia, cuius filius maior natu atque amatissimus anno 1695 mortuus est. Sed adversos fortunae casus forti semper tulit animo.

Ultimis aetatis suae annis Vincentius proclivior factus est ad eas religionis christianae disciplinas mysticas, quarum propugnator fuit Michael de Molinos, qui fideles hortabatur ut quandam quietis contemplationem servarent. Unde huic doctrinae nomen 'quietismi' inditum est ipsaque a summo ecclesiae catholicae magisterio damnata veluti haeretica. Postea quibusdam publicis muneribus fungi Vincentius non recusavit hac praecipue de causa, ut rem familiarem sustentaret. Cui itaque viro Cosimus III, Etruriae dux, praeturam urbis Volaterrae adtribuit et hoc in munere explendo tam humaniter se gessit Vincentius (sunt autem qui dicant eum parum prudentem fuisse), ut ab omnibus fere civibus veluti pater diligeretur. Quod mirum non est, si fides praestatur versibus ab ipso Filicaia compositis hisce:

"Indictum sceleri bellum; meretricia labes
abstersa; difficillimis
necnon temporibus servata annona. Quid ultra?
Non orphano, non virgini,
praesidium viduae non defuit et mihi toto
nox una quadriennio
extra urbem haud sane transacta: data inde Latinae
sunt subsiciva tempora,
Etruscaeque lyrae nonnumquam [...]".

Eiusque carmina Latina plerique admirati sunt, quos inter fuit Henricus Newton (1651-1715), Britannorum in aula Cosimi legatus idemque scriptor Latinus minime spernendus. Qui memoriam amici demortui honestavit hoc disticho:

"Aemulus hic veterum et victor Filicaia quiescis,
carmine nec minor his et pietate prior".

Scripsit Victorius Ciarrocchi



Profectae de profectura edita sunt!

  LIBRI
Novus liber Latinus, qui "Calio. Fabula Latina"inscribitur
  ARS VIVENDI
Lactuca farta
Ecce vobis patina e Campania ad rusticas cenas temporis Natalis!
  SANCTUS
EVANGELIUM SECUNDUM MARCUM
Hic legitur capitulum 10 in Latinitatem classicam conversum
  CULTUS
Critica analysis de Cantu XXVIII Purgatorii Comoediae Dantis
  CULTUS
De arte poetica et novis communicandi modis

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: