Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

2004 - 2014
IAM DECEM
ANNOS!
Solis die 28 mensis Maii 2017
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Nuntii Finnici
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

BIOGRAPHIAE
STANISLAUS LEM (

STANISLAUS LEM (1921-2006)

Non est munus iucundum obituaria scribere, non possum tamen quin tacendo praeteream mortem Stanislai Lem, praeclari scriptoris librorum 'scientiae ficticiae', qui ingenio suo par creditur principibus mundanis huius generis scribendi, ut sunt Philip K. Dick et Isaac Asimov.

Stanislaus Lem natus est Leopoli in familia Iudaeorum bene in societate Polona - ut ita dicam - "assimilatorum", ita ut ipse se Iudaeum esse disceret a Theodiscis tempore alteri mundani belli. Nominibus tamen mutatis contigit ei eiusque parentibus hoc tempus scelestum pati. Post finem belli, studiis medicinalibus Cracoviae finitis, scribere coepit. Est auctor operum maximi momenti pro historia 'scientiae ficticiae', quae inter alia sunt Diarium stellarium, Solaris, Reditus e stellis, Summa technologiae [titulus originalis Latine scriptus], Vox Domini, Fabellae de volatore Pirx, Cyberiada, Eden. Libri Lem in 42 sermones traducti sunt.

Hic volo tamen paululum narrare de charta ignota vitae Stanislai Lem, de amore eius Latinitatis. Ipse optime linguam nostram Leopoli et Cracoviae didicerat, at in descriptionibus rerum a se scribendo inventorum saepe nomina Latina necnon Graeca usus est (ut 'extelopoedia', quo nomine baptizavit annis septuagesimis praeteriti saeculi... interrete!). Anno 2004, mox post "Ephemeridem" conditam, percontatus ab actis catholicis "Tygodnik Powszechny" maxime se gaudere dixit summariis nostris Latine scriptis actorum menstruorum "Lampas" (quae summaria in rubrica chronicarum "Ephemeridis" invenies, fasciculo Iulii-Augusti anni 2004 de Lem ipso narrante), quae in versione chartacea Lem legere solebat. Tunc srcipsi ei rogans ut etiam ab "Ephemeride" percontari liceret, responsum tamen ab eius secretario venit dicens scriptorem nimis aegrotum esse. In ultima autem eius ante mortem facta photographemate sedet ad mensam, cuius unum latus acta "International Herald Tribune", alterum "Lampas" nostra occupant.

Requiescat in pace, inter stellas...

 

Scripsit Stanislaus Tekieli



Profectae de profectura edita sunt!

  SANCTUS
EVANGELIUM SECUNDUM MARCUM
Conversio in Latinitatem classicam praebetur (Capitulum 1)
  CULTUS
Significatio verborum : “flamma”, "ira per vitium" et "ira per zelum" in Canto XXVI Dantis Aligherii - Critica analysis Johannes Teresi
  CULTUS
Significatio verborum : “flamma”, "ira per vitium" et "ira per zelum" in Canto XXVI Dantis Aligherii - Critica analysis Johannis Teresi
  SANCTUS
LITTERAE AD TIMOTHEUM PRIORES
Epistula Sancti Pauli in Latinitatem classicam conversa praebetur (pars altera)
  SANCTUS
LITTERAE AD TIMOTHEUM PRIORES
Epistula Sancti Pauli in Latinitatem classicam conversa praebetur (Pars prior)

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: