Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

2004 - 2014
IAM DECEM
ANNOS!
Lunae die 25 mensis Septembris 2017
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Nuntii Finnici
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

BIOGRAPHIAE
De Arturo Toscanini (1867-1957)

De Arturo Toscanini (1867-1957)

Anno 1867 Parmae, qua in urbe modi musici ab omnibus fere civibus non mediocriter existimantur, ex humili familia ortum habuit Arturus Toscanini, qui a patre Claudio, vestifico et Iosephi Garibaldi assecla, animum erectum sibi suscepit.

Acri ad musicam ingenio praeditus, ipsam a puero tam bene excoluit ut, perfecto studiorum artis musicae curriculo, iam anno 1886 veluti cuiusdam symphoniacorum lustrationis Brasilianae particeps sit electus. Die 30 Iun. eiusdem anni quodam in theatro urbis Fluminis Ianuarii repraesentandum erat drama musicum c. n. 'Aida'; sed Leopoldum Miguéz, musicorum ducem, omnes spectatores sibilare coeperant; Arturus suggestum ascendit et 'Aidam', omnibus plaudentibus, moderatus est.

In Italiam reversus, variis in exhibitionibus musicis multapraestantiae suae documenta obtulit atque iam primis vigesimi saeculi annis facile veluti concentuum primus magister habitus est, quia non modo in operibus musicis Italicis, verum etiam in illis, quae aliarum Civitatum musici composuerant, penitius interpretandis munere suo est optime functus.

Ex anno 1903 usque ad annum 1908 theatro Mediolanensi 'Ad Scalam' nuncupato praefuit ac multa novavit: musicos et cantores ut unâ agerent ac praesertim moderatorem sequerentur iussit; spectatoribus petentibus ut aliquae cuiuslibet dramatis partes iterarentur, firmiter adversatus est; spectaculorum horaria ut stricte observarentur impetravit. His aliisque de causis Arturum inter et nonnullos operum conductores controversiae et rixae ortae sunt; quare is in Americam se contulit atque theatro Novo Eboracensi 'Metropolitan' appellato praefuit ibique multa opera musica moderatus est, quae Ludovicus van Beethoven, Ioannes Brahms, Ricardus Wagner, Iosephus Verdi composuerant.

Anno 1915, quoniam Italorum administratores bellum adversus Austros gerendum decreverant, in Patriam rediit milites Italos arte musicâ auxiliaturus: et ipse enim illius belli fautor fuit. Nec non Gabrieli D'Annunzio, qui anno 1919 Flumen, urbem Iugoslavicam, contra pacta inter victores conventa cum aliquibus 'legionariis' occupaverat, aperte favit Arturus. Die autem 14 Mai. 1931, postquam hymnum 'Iuventutis', quem fascistae ut cantum fascalium regiminis elegerant, in theatro quodam Bononiensi canendum is recusaverat, alapas unus ex illis duxit Arturo qui, cum illi regimini iam pridem adversaretur, in Foederatas Americae Civitates immigrandi consilium cepit.

Tantummodo bello altero confecto defunctoque fascalium regimine ille in Italiam est reversus, et die 11 Mai. a. 1946 in Mediolanensi theatro 'Ad Scalas', quod multae bombae paene omnino deleverant et quod ingentibus ipse sumptibus suis instaurandum voluit, nonnullos vocis et tibiarum cantus moderatus est, quos inter non sine maximo audientium plausu modulatus est etiam hymnus 'Nabucco' nuncupatus, cuius et musica et verba suavem quendam sensum ac tristem redolent, qui fletum movet efficitque ut tuis ipse lacrimis gaudeas. Quo in moderatoris munere explendo perrexit Arturus usque ad annum 1954, eandem vim patefaciens qua et Iosephus Verdi usque ad extremam aetatem praeditus fuerat.

Non autem musicam tantum adamavit Toscanini, sed etiam picturam, adeo ut quondam fassus sit hoc: "Revera nescio utrum musica magis an pictura me adliciat". Haud multos habuit amicos, etiam quod irae nimis pronior fuit: nullum symphoniacorum et cantorum errorem tolerabat; vehementer in eos erumpebat, quorum vel minimum deprehenderet mendum: quot virgulas, quibus symphoniacorum magistri utuntur, is ruperit, difficile est computare. Nonnullae altercationes hunc virum inter et quosdam symphoniacos cantoresque ortae sunt, veluti ex. gr. cum Tancredo Pàsero, illustri gravioris vocis cantore; hic, cum parum bene notam quandam musicam cecinisset, primum vultu ipsius Arturi aspectuque conterritus est, postea, in cubiculo theatri suo receptum invenit; sed Arturum furibundum clamantem audivit: "Sceleste!".

Diligentiam adeo is fecit, ut Ricardi Wagner rationem notarum clarissimam scribendarum valde admiraretur, etsi non pariter illius Germani compositoris dramata musica, quae nimis longa Arturo videbantur. Huic tamen magistro illud tribuendum est, quod in Italia primus Wagnerianam musicam ipse vulgaverit.

A quibusdam tamen viris illustribus, veluti Thoma Mann et Stephano Zweig, ex animo aestimatus est Toscanini, qui etiam in feminis amandis eandem indolem suam ardentissimam patefacere solebat. Hervicus Sachs, Americanus, quodam in libro multas Arturi epistulas continente (titulus: "Nimia in animo meo immoderatio - Arturi Toscanini epistulae", Garzanti, Milano, 2003), Toscanini haud mediocriter doctum fuisse scribit: plurimos Dantis Alagherii et Villelmi Shakespeare versus, incredibili adiutum memoria, saepius proferre solitum fuisse; varios textus variis exaratos linguis, quarum et Latina, recte intellexisse. Praeterea hic liber multas epistulas continet, quas aliquibus mulieribus Arturus misit, veluti Rosinae Storchio, sopranistae cantrici pulcherrimae, Geraldinae Farrar, Elisabethae Kurzbuer.

Multas enim feminas amavit Arturus, sed animi quodam impetu maxime Adam Mainardi (1897-1979), optimam clavycembalistam et doctam et pulchram feminam, quam anno 1933 is, iam uxoratus et trium liberorum pater, primum noverat. Statim amore vehementi ambo rapti sunt et pluries, etsi varia utriusque negotia ne saepius inter sese convenirent impediverunt, Veneri litarunt.

Temporis autem decursu frigescere coepit Adae amor, cui feminae aptari possint- si Arturi epistulis fidem tribuas- forsitan verba haec: "Facilius per istam [mulierem] comperitur, quam cito feminei extinguatur amoris flamma, si hanc nec oculi nec tactus saepius foveant"
[Italice:
"Per lei assai di lieve si comprende
quanto in femmina foco d'amor dura,
se l'occhio o 'l tatto spesso non l'accende",
ex Dantis Alagherii 'Divina Comoedia',
Purg., VIII, vv. 76-78].

Hac tamen animi perturbatione incitatus etiam post bellum alterum confectum Adae scribere perrexit Arturus, etsi probe sciret ipsam alio amoris vinculo esse magis in dies iunctam, nempe cum Villelmo Furtwaengler, summo musicorum magistro Germano. In quem rivalitate quadam torqueri coepit Arturus, cuius viam rationemque symphoniacos moderandi veluti "animae expertem" Villelmus contempsit. Huic enim persuasum erat opera musica haud a compositoris mente animoque separatim interpretanda esse; dum contra totum compositoris animum in musicis notis, quas ille scripserit, inesse putavit Arturus. Nec igitur mirum si nulla Adae epistula hoc in libro contineatur: nam omnes, quas ipsa miserat, ille delevit.

Sunt qui dicant aliud esse vitam intimam cuiusvis hominis, aliud quod is veluti scriptor, poeta, pictor, musicus, architectus componit; alii e contra putant huiusmodi caesuram, si hoc verbo ad metricam spectante uti licet, absurdam ac falsam esse. Suo utatur quisque hac de re iudicio. Eos autem honores, qui summis artis musicae magistris tribui solent, Toscanini semper sprevit: anno 1949 Aloisius Einaudi, Rei publicae Italicae praeses, titulo 'senatoris ad vitam' dicto Arturum honestare voluit; Parmensis magister telegraphema responsorium misit, quo tantum pauca verba, ut aliqui diurnarii rettulere, continebantur haec: "Gratias, Praeses, tibi summas ago; sed hunc titulum recuso. Arturus Toscanini". Ita se gerere solebat vir ille, quem, exceptis irae impetibus, Italum fuisse vix crederes.

Utique ex hoc die ac totum per hunc annum in haud paucis quarundam Civitatum odeis ad memoriam Arturi Toscanini recolendam insignes musicorum magistri varia opera musica moderabuntur. His magistris adnumerandus est Lorin(us) Maazel, qui die 12 Aug. 1941, cum puer esset undecim annorum et iam novennis aliquos symphoniacos moderari coeperat, quodam in concentu musico Novi Eboraci habito Arturum novit; hic, manu in Lorini capite posita, dixit: "Deus tibi adsit" (Anglice, ut nuper Lorinus ipse rettulit, "God bless you"). Arturus Toscanini, qui gloriam non fluxam est adeptus, die 16 Ian. a. 1957 Novi Eboraci e vita decessit.

Scripsit Victorius Ciarrocchi



Profectae de profectura edita sunt!

  CULTUS
De notione corporis in poematis Homeri
  HISTORIA
DIES ALLIENSIS
De historia Romae ab Urbe condita
  SANCTUS
EVANGELIUM SECUNDUM MARCUM
Capitulum 8 conversum in Latinitatem classicam praebetur
  SANCTUS
EVANGELIUM SECUNDUM MARCUM
Capitulum 7 conversum in Latinitatem classicam praebetur
  CULTUS
SENTENTIAE GRAECAE LATINE TRANSLATAE(II)
Clara proverbia Romani a Graecis acceperunt

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: