Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

2004 - 2014
IAM DECEM
ANNOS!
Veneris die 28 mensis Julii 2017
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Nuntii Finnici
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

BIOGRAPHIAE
Die sexto Ianuarii anno 1412 parvo in Francogalliae oppido ‘

De Ioanna ab Arcu (6 Ian.1412-30 Mai.1431)

Die sexto Ianuarii anno 1412 parvo in Francogalliae oppido ‘Domremy’ appellato et in ‘Marca Lotharingica’ sito nata est Ioanna, quam ob paternum nomen gentilicium Dart seu Tard, ‘d’Arc’ vocata est et forsan Latine ‘Ioanna ab Arcu’ dici potest. Sicut aliae id temporis adulescentulae, etiam haec puella primos aetatis suae annos familiaribus dedita occupationibus degit: saepe oves pascebat et horas subsicivas ad officia religiosa auscultanda dicabat.

Cum annum decimum tertium ageret, quasdam voces audire coepit supernaturales, ut aiunt qui eam a Deo electam putant (nam anno 1920 sanctorum fastis adscripta est), aut imaginarios nuntios, ut alii autumant. Utique Ioanna pro certo habuit a se aliquid agendum esse pro Francogallis, qui praesertim post victoriam a Britannorum exercitu partam in proelio ‘Azincourtensi’ (a. 1415) misere iacebant, dum Carolus VII, illorum rex, inermis pavidusque quid faceret haerebat. Quare periculum erat ne in hostium dicionem totum regnum serius ocius redigeretur.

Anno 1429 tandem Ioanna ad aulam Caroli se conferre potuit a quo facultatem obtinuit ut exercitum ad urbem Aureliam ('Orléans') duceret, quam inde a superiore anno Britanni obsidebant. Fractâ horum obsidione et Aureliâ die 8 Mai. 1429 liberatâ, aliis ex proeliis, maxime illo prope oppidum ‘Patay’ commisso, victores evaserunt Francogalli. Itaque die 17 Iul. in cathedrali Remensi (‘Reims’) Carolus regiis insignibus exornatus est.

Sed operam dare ut aliae Francogallicae regiones a Britannorum et Burgundiorum dominatu liberarentur non destitit Ioanna, quae paucis cum centenis militum Compendium (‘Compiegne’) urbem ab hostibus cinctam defendere frustra contendit, quia die 23 Mai. 1430 haec adulescentula a Burgundis capta est. Qui ipsam Britannis vendiderunt, nihil magis cupientibus nisi ut suorum in potestate hanc feminam haberent. His hostibus admodum favebat Petrus Cauchon, episcopus Bellovacensis (‘Beauvais’), qui, cum Ioannae infestissimus esset, hanc feminam in processu, qui anno insequenti habitus est, veluti haereticam arguit et sagam et potestati ecclesiasticae adversariam. Strenue se defendit Ioanna per quattuor menses contra istiusmodi calumnias, dum eius captivitas in dies durior fiebat: etiam impudicitiae accusata est, sed falso, quia duae feminae, quas ad talem corporis probationem faciendam iudices ipsi delegaverant, Ioannam incorruptae virginitatis esse testatae sunt.

Adeo multa ignobilia pati debuit, ut ipsa suas anteactae vitae actiones et voces auditas abiuraverit. Sed post duos dies abiurationem respuit. Quare, sicuti ‘relapsa’, eam igni cremari iudices decreverunt. Id quod die 30 Mai. a. 1431 magno in foro urbis Rotomagi (‘Rouen’) factum est. Eius cineres, ne quis ipsam postea veneraretur, in Sequanam fluvium iactae sunt. «Sic Ioanna obiit, mirabilis et stupenda virgo, quae collapsum ac paene dissipatum Francorum regnum restituit […] Divinum opus an humanum inventum fuerit, difficile affirmaverim […]» (Ex Pii Secundi (1458-1464) P. M. opere ‘Commentarii rerum memorabilium quae temporibus suis contigerunt’ inscripto, L. VI, cap. 287). Post accuratas de illo processu investigationes habitas, ipsum mancum ideoque iuridice "nullum" fuisse statuit Callistus III, P. M. (1455-1458).

Scripsit Victorius Ciarrocchi



Profectae de profectura edita sunt!

  CULTUS
SENTENTIAE LATINAE: DE AMICITIA
Permulta sunt dicta de veris et falsis amicis
  SANCTUS
EVANGELIUM SECUNDUM MARCUM
Conversio in Latinitatem classicam hic praebetur (Capitulum 4)
  CINEMATA
FABULA DE AMORE ET TENEBRIS
Primum artifex scaenica Natalia Portman opus filmicum rexit
  SANCTUS
EVANGELIUM SECUNDUM MARCUM
Conversio in Latinitatem classicam praebetur (capitulum 3)
  CULTUS
Universum magnitudinem et cogitationes hominum fragilitas innuitur -
Investigationis philosophicae repetitae Johannis Teresi

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: