Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

2004 - 2014
IAM DECEM
ANNOS!
Solis die 28 mensis Maii 2017
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Nuntii Finnici
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

BIOGRAPHIAE
De vita Raimundi Montecuccoli

De vita Raimundi Montecuccoli

Die 21 Febr. 1609 in oppido 'Pavullo' prope Mutinam sito natus est Raimundus Montecuccoli, qui iam adulescens vitam militarem amplexus est, in qua exercenda famam haud mediocrem sibi comparavit. Anno enim 1629, postquam in exercitu Ferdinandi II e domo Absburgica stipendia merere coeperat, in oppido 'Amesfortio' expugnando, quod ab urbe Traiecto parum distat, virtute bellica eminuit. Sed fortunâ exercitum imperialem haud secundante accidit ut anno 1639 Montecuccoli, dum Suetorum impetum sustinere contendit, ab iis hostibus caperetur et tres annos in carcere quodam Stettinensi degeret, tamen haud infructuosos, quia ibi suam legendi aviditatem satiare potuit et scripta quaedam componere coepit, quae 'De proeliis' et 'De bellis tractatus' inscribuntur. Libertate recuperata et anno 1642 prope urbem Troppau victis Suetis, adeo prudenter in pace Vestphaliensi concilianda (a. 1648) se gessit, ut ab omnibus proceribus Austris magnopere laudaretur. Anno 1657 uxorem duxit Margaritam von Dietrichstein, puellam tantum duodeviginti annorum, quae quattuor liberos peperit. Interea Raimundus, cui praeclara munera erant concredita, fidum consiliarium et ducem vigilem se praestitit Leopoldo I, qui anno 1658 patri Ferdinando III successerat et quorundam Italorum operâ gratanter uti solebat (hos inter fuit etiam Franciscus Maria Santinelli, vir Pisaurensis alchemicis artibus deditus). Brevi autem tempore elapso post pacem, quae anno 1660 Suetos inter et Leopoldum composita erat- Raimundus ipse urbem Cracoviam a Suetis obsessam liberaverat-, Turcorum exercitus, cui praeerat Ahmedus Koprulus, iterum multas Hungariae aliarumque regionum urbes obsidione premere coeperat.

In aula Vindobonensi haud pauci administri et duces haesitabant quodnam consilium adversus Turcos esset eligendum. Aliquantulum et Montecuccoli haesit, quia eum non latebat quam ingens esset hostium exercitus et quam cruente ipsi pugnarent. Sed pro Patria defendenda ac servanda etiam cunctantes sibi tandem persuaserunt bellum gerendum esse. Kalendis Augusti a. 1664 nonnullae Turcorum copiae, quae flumen Raab, quod haud longe ab oppido Austriaco 'Mogersdorf' fluit, transire contendebant ut Vindobonam ipsam obsiderent, strenue firmiterque sunt a peditibus Austris repulsae, quos Raimundus iusserat ne in hostes impetum facerent, sed potius manuballistarum emissionibus Turcos equites confoderent. Horâ demum tertiâ postmeridianâ illius diei Koprulus ipse, cum interfectos vulneratosque suorum multos militum vidisset, signum receptui dedit. Pro hac victoria praeclara de Turcis reportata plerique duces atque Leopoldus ipse gratulati sunt Raimundo Montecuccoli, quoniam ea proeliandi consilia ceperat, quae ipsius hostium imperatoris admirationem moverunt. «Ob enim ingenium illius viri bellicum acie victus est hostium numerus» (Italice: «il genio strategico del Montecuccoli ebbe ragione del numero degli avversari», scribit Georgius Spini in opere c. t. 'Historia aetatis modernae', Einaudi, Torino, a. 1965, vol. II, p. 778). At non defuerunt qui gloriam Raimundi detrectarent adeo ut, paucis post annis, cum bellum Francogallos inter et Austrios conflatum esset atque hi quibusdam e proeliis victi evasissent, ipsum quidam culparent etsi omnino innoxium consiliorum, quae alii duces Austrii optima fore stulte crediderant.

Inter annos 1665 et 1670 opus gravissimum in tres libros dispertitum is composuit, quod est 'De arte bellica aphorismi' quodque varias in linguas, etiam Latinam, conversum est. «E proeliorum exitibus regna corroborantur aut amittuntur exque proeliis ultima complurium controversiarum iudicia pendent», legitur in aphorismo 89 libri primi. Postremos autem aetatis annos vitam degit paene solitariam Raimundus, qui die 16 Oct. 1680 Lentiae, Austriaca in urbe, mortem obiit. Marmoreo in lapide, qui in claustris monasterii capuccinorum Lentiensis adservatur, leguntur haec: «Sta viator ad tumulum Raymundi illius/ vel solo nomine sat noti Principis Montecuccoli,/ qui cum praeter caetera prima aulae munia/ vita omni laudabiliter administrata,/ Caesareus armorum Locumtenens septuagenario major/ inter omnes bellicae et aulicae fortunae casus semper immotus stetit./ Tandem sub fatali Libytinae ictu cecidit Lincij XVI Octob. A. MDCLXXX, /postquam corpore et corde apud cordis suidimidium/ conjugem charissimam Margaritam Dietrichstein sepelire voluisset,/ hic intus intestina deponi et monumentum hoc erigi fecit filius [Leopoldus]./ Tu qui transis illud defunctum precare/ quod tibi forte cras sub mortifera falce casuro/ ab aliis fieri precareris/ ut verum sit dicere transiens hic viator oravit».

Scripsit Victorius Ciarrocchi



Profectae de profectura edita sunt!

  CULTUS
Significatio verborum : “flamma”, "ira per vitium" et "ira per zelum" in Canto XXVI Dantis Aligherii - Critica analysis Johannes Teresi
  CULTUS
Significatio verborum : “flamma”, "ira per vitium" et "ira per zelum" in Canto XXVI Dantis Aligherii - Critica analysis Johannis Teresi
  SANCTUS
LITTERAE AD TIMOTHEUM PRIORES
Epistula Sancti Pauli in Latinitatem classicam conversa praebetur (pars altera)
  SANCTUS
LITTERAE AD TIMOTHEUM PRIORES
Epistula Sancti Pauli in Latinitatem classicam conversa praebetur (Pars prior)
  HISTORIA
BREXITUS IN ANTIQUITATE
Iam sub imperio Romanorum studium secessionis Britannia ostendit

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: