Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

2004 - 2014
IAM DECEM
ANNOS!
Veneris die 20 mensis Octobris 2017
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Nuntii Finnici
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

BIOGRAPHIAE
De Iosepho Maria Mazzolari

De Iosepho Maria Mazzolari

Die undecimo mens. Iulii a. 1712 Pisauri ortum habuit Iosephus Maria Mazzolari. Postquam Cremonae, parentum in urbe, prima studiorum curricula expleverat, Romam se contulit ibique societatem Iesu est ingressus. Deinde sex annos Florentiae posteaque in Urbe rhetoricam usque ad annum 1765 docuit semper a discipulis et viris doctis laudatus. Etiam scholis inferioris ordinis catholicis regendis praefuit, sed ab anno 1773 haec munera relinquere coactus est, quoniam eo anno societatem supra memoratam dissolvendam pontifex Clemens XIV decreverat. Id quod Mazzolari dolentissime tulit, sed piam degere vitam perrexit Mariae Virgini tam devotus ut sibimet cognomentum 'Parthenio' indiderit. Per aliquot annos hospitio usus est cuiusdam architecti et denique in domum quandam 'professam', ut dicebatur, est receptus. Quam vivendi rationem cottidianam praesertim ultimis aetatis annis elegerit hic vir, ipse fratri narrat ita: «Si accuratiorem vitae meae descriptionem nosse vis, haec est. Mane surgo, oro, sacrum facio; peracto sacro et gratias de more actis cubiculum repeto, consueta me potione recreo, deinde vel, ut dixi, scribo, vel dicto, utraque usus lingua, sed multo libentius latina». Re vera ita: «multo libentius latina». Nonne dementiā quadam adfectus esse videatur, qui ita se gesserit (de lingua, quam praeferebat, dico), atque hoc, sine ulla verecundia, sit fassus? Suo quisque iudicio utatur, ut ait Tullius, cuius opera admodum diligebat Mazzolari. Utique eorum verborum fons est (sunt enim qui "omnia dubitant") hic: 'Iosephi Mariani Parthenii e S. I. Epistolae' (Romae, ex typographeo forensi, ad fontem aquae virginis, a. MDCCCLXIII; e prima libri primi epistula ad fratrem missa, pp. 4-5). Exstant non pauca huius viri opera Latina, quae tribus voluminibus 'in octavo' (sicut typographice dicitur) continentur. Quorum voluminum paginae sunt circiter 1.300. Eminet inter haec opera poema quoddam c. t. 'Electricorum libri sex' (Romae, a. 1767). Genere scribendi usus est Mazzolari claro atque eleganti, sed a simpliciore non refugit in epistulis conscribendis, quae in sex libros dispertitae sunt. Vitam Iosephi Mariae Mazzolari clare testatur inscriptio haec, quam Stephanus Morcelli composuit (p. VII libri 'Epistulas' complectentis):

MEMORIAE

IOS. MARIAE. MAZZOLARI

E. SOC. IESV

QVI. ET. PARTHENIVS. MARIANVS

DOMO. PISAVRO

DOCTRINA. ET. SCRIPTIONIS. ELEGANTIA

CLARISSIMI

VIX. ANN. LXXIII. M. II. D. III

ANTIQVAM. SIMPLICITATEM. SEQVVTVS

QVAM. INNOCENTIA. ET. MIRVS. ERGA. GENETRICEM. DEI

AMOR. ORNABAT

DECESSIT. XVIII. KAL. OCT. ANNO. M. DCC. LXXXVI

AVE. SENEX. PIENTISSIME

ET. VALE. IN. PACE

SODALES. VETERES. FAC. CVR

Scripsit Victorius Ciarrocchi



Profectae de profectura edita sunt!

  CINEMATA
NORMAN
De modico ascensu et tragico casu ardalionis Neoboracensis
  CULTUS
Plutarchi vita Ciceronis
  SANCTUS
EVANGELIUM SECUNDUM MARCUM (capitulum 9)

Conversio in Latinitatem classicam offertur
  CULTUS
Publius Ovidius Naso: Lycao
  CULTUS
De notione corporis in poemasin Homeri

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: