Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

2004 - 2014
IAM DECEM
ANNOS!
Saturni die 19 mensis Augusti 2017
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Nuntii Finnici
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

BIOGRAPHIAE
De Ioanne Francisco Fernel (+ die 26 apr

De Ioanne Francisco Fernel (1497-1558)

Haud facile intellegitur quanam de causa Ioanni Francisco Fernel eam laudem plerique rerum medicarum scriptores non adtribuerint, quam is, dum vivit, magna cum doctrina ac peritia adeptus est.

Ortum habuit vir ille Francogallus anno circiter 1497 parvo quodam in oppido, quod parum Ambiano (Amiens) distat. Qua de re dubitari non licet, quoniam se 'Ambianum' nuncupabat Fernelius ipse, qui abhinc quinquaginta et quadringentos annos, die nempe 26 Apr. 1558 mortuus est in oppido Fonte Bellaqueo (Francogallice: Fontainebleau), teste etiam Villelmo Plancy, illius medici discipulo et biographo. Fernelius "multis doctus fuit scientiis, adeoque medicinam calluit, ut cognomentum Hippocratis meruerit Francogalli et Galeni moderni" (ut rettulit Adalbertus Pazzini in opere c. t. 'Historia artis medicae', Minerva Medica, Romae, 1973, vol. I, p. 820), et, postquam anno 1519 in universitate Parisiensi studiorum curriculum perfecerat, quinque per annos philosophiae, mathematicae, litteris Graecis Latinisque diligenter operam dedit. Domicilio cum uxore Parisiis collocato, in medicinae studium adeo incubuit, ut huius disciplinae magister clarus et peritissimus brevi sit habitus. In ipsa Henrici II aula,

Galliarum regis, veluti archiater seu medicus primarius est delectus et Dianam Pictaviensem, celeberrimam feminam ab hoc rege perdite amatam, quae gravi correpta morbo erat, ad sanitatem reducere valuit. Franciscum autem, Henrici patrem, lue Venerea laborantem, sanare nescivit Fernelius, qui maximam tamen gloriam cepit ex nonnullis operibus Latine conscriptis, quorum maximi momenti sunt haec:

  1. 'De proportionibus libri duo, Parisiis, a. 1528.
  2. 'De naturali parte medicinae', quod anno 1542 editum est posteaque ampliatum a Villelmo Plancy saepius in lucem prodiit. Gravissima aestimatur operis supra memorati editio haec: 'Io. Fernelii Ambiani universa Medicina, tribus et viginti libris absoluta. Ab ipso quidem authore ante obitum diligenter recognita et quattuor libris nunquam ante editis, ad praxim tamen perquam necessariis aucta. Lutetiae Parisiorum, apud Andream Wechelum, 1567'.
  3. Aliud opus, quod non modo investigationum est plenum ad res medicas pertinentium, verum etiam ad nonnulla philosophiae placita enucleanda, inscribitur 'De abditis rerum causis', Parisiis, 1548. Hoc in opere duo viri, Brutus et Philiatros, cum Eudoxo, medico eximio, de abditis quorundam morborum causis colloquentes inducuntur, quarum varias origines Fernelius non sine penitiore doctrina etiam philosophica explicare contendit.
  4. 'Consiliorum medicinalium liber' (Francofurti, apud Ioannem Wechelum, MDLXXXIIII).
  5. 'De luis Venereae sive morbi Gallici curatione perfectissima liber' (Patavii, apud Paulum Meietum, MDLXXX). Cuius quidem in libri praefatione Victor Giselinus cum alia tum scripsit haec: "Fernelii quae exstant opera toties iam prelis subiecta, tam avide ab omnibus rapi videmus tantoque plausu ac fructu etiam apud exteros publice doceri, ut qui passim medicinam faciunt, iis carere nolle, et qui in huius artis elementis versantur, eadem sine iis discere non posse videantur".

Quamvis vera luis Venereae causa Fernelium, sicut et alios illius aetatis medicos, fugerit, et hunc morbum is cum blenorrhoea confudisse videatur (hi enim duo morbi, etsi uterque originem ducat a relationibus sexualibus, tamen inter sese haud parum differunt), nihilominus symptomata 'syphilidis'- ut hac aetate nostra morbus ille Venereus appellari solet- accuratissime descripsit atque nonnullas eiusdem morbi causas, quas nullo fulti argumento valido alii medici veras perperam credebant, recusavit easque falsas esse demonstravit. Scripsit igitur in secundo huius libri capite, cui titulus: 'Luis Venereae origo', cum alia tum haec: "Annus fuit a Christo nato post M. et CCCC. nonagesimus tertius (aliis secundus) cum irrepsit lues Venerea apud Neapolim primum in Gallorum exercitum. Unde a Gallis Neapolitanus, a Neapolitanis Gallicus morbus est appellatus. Hunc iram Dei Opt. Maximi interpretati sunt theologi, cum hanc malorum a nobis morum poenam exigi, hoc supplicium de scortatoribus sumi publice docuerunt. Hinc statim mira tam horrendum affectum superstitio excepit, indoctis quibusque hominibus et mulierculis ad Divos nescio quos vota sua referentibus opemque ab iis poscentibus [...] At ego vel ab insulis quibusdam Americis, in quibus populariter affectum hunc grassari audio, per Hispanos in Gallorum exercitum vitium allatum crediderim: aut illic certe scorti cuiuspiam magna impuritate contractum; cuius dein contagio in omnem Europam, Asiam, Africam et extremam Indiam defluxerit omnemque orbis partem, quae nostratum commerciis utitur, impleverit" (pp. 8-9 editionis Patavinae supra memoratae).

Porro, in capite quinto, cui titulus 'Luis species, signa et symptomata': "Luis differentias speciesque nonnulli, quibus symptomatum quam essentiae maior cura fuit, varias multiplicesque statuerunt, sed variis distincta ordinibus, ut alia levior sit, alia gravior" (p. 22).

In morbis explicandis sub specie 'physiologica' (is enim primus fuisse putatur, qui verbo 'physiologiae' usus sit) haud dubie Fernelius eminuit, sed in eo aliquatenus erravit, quod corporis humani structuram sive anatomiam haud multum fecerit. Nam anatomia fundamentum est physiologiae, non haec illius, ut inter omnes medicos, saltem occidentales, clarissime constat.

Utique fuit Fernelius vir doctissimus: Latine non modo scribebat facilius, verum etiam hac lingua fluentissime loqui valebat. Per quinquaginta et amplius annos post eius obitum nullus fere medicus fuit, non modo in Gallia, quin Ferneliana opera attente legerit atque ex tanti viri doctrina experientiaque multum profecerit.

Pisauri, die vigesimo sexto mens. Apr. a. MMVIII p. Chr. n.

Scripsit Victorius Ciarrocchi



Profectae de profectura edita sunt!

  CULTUS
SENTENTIAE GRAECAE LATINE TRANSLATAE (I)
Praeclara proverbia Graeca etiam Romanis tradita sunt
  CULTUS
Ad origines de civitate "Lylibaeo"
  SANCTUS
EVANGELIUM SECUNDUM MARCUM
Alia conversio in Latinitatem classicam praebetur (Capitulum 5)
  CULTUS
SENTENTIAE LATINAE: DE AMICITIA
Permulta sunt dicta de veris et falsis amicis
  SANCTUS
EVANGELIUM SECUNDUM MARCUM
Conversio in Latinitatem classicam hic praebetur (Capitulum 4)

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: