Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

2004 - 2014
IAM DECEM
ANNOS!
Veneris die 21 mensis Julii 2017
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Nuntii Finnici
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

BIOGRAPHIAE
I

Theodericus Bonhoeffer (1906 - 1945)

Memoratu dignissimus est Theodericus Bonhoeffer, vir doctus Germanus et Lutheranae theologiae cultor insignis, qui die 4 Febr. 1906 Breslaviae natus aliquot adulescentiae annos Berolini degit, et, postquam anno 1927 lauream theologiae dogmaticae est adeptus, muneribus pastoralibus explendis se dedit. Mense Februario a. 1933 per emissionem quandam radiophonicam adfirmare ausus est quotiens Civitatis cuiuslibet 'ducem' (Theodisce: 'Führer') nimis ardenter coli, eum nihil aliud nisi 'corruptorem' fieri (Th.: 'Verführer'). Mense eiusdem anni Octobri Londinium se contulit ibique ecclesias 'reformatas', quae dicuntur, adversus nazistarum regimen conciere sategit. In Germaniam reversus, seminarium quoddam ecclesiae 'confitentis'- quae ita appellabatur ut ab ecclesia Lutherana publica regiminis fautrice se ipsam distingueret- moderatus est. Occultorum autem securitatis vigilum iussu (quorum nomen tunc erat 'Gestapo'), seminarium illud anno 1937 clausum est. Postea Bonhoeffer nonnullos menses in Foederatis Americae Septentrionalis Civitatibus degit, sed in Patriam rediit eodem anno 1939, ut- sicut ipse fassus est- "tempore discriminis populo adessem meo". Regimini adeo refragatus est, ut eum, veluti fidum virum, aliqui certiorem facere non dubitaverint de quibusdam coniurationibus, quas ad Adolfum Hitler necandum erant apparaturi. Quae cum nullum ad effectum pervenissent, gravior facta est condicio eorum, quos inter et Bonhoeffer, qui illis coniurationibus faverant. Quare is, quem die 5 Apr. 1943 vigiles deprehensum et perduellionis accusatum in vincula duxerant, die 9 Apr. 1945 in campo captivis interficiendis apto, cui nomen 'Flossenbürg', suspensus est eiusque cadaver, quoniam furni aliorum corporum ustulandorum iam pleni erant, in rogo crematum est. Medicus quidam illius campi scripsit haec: "Per ianuam carceris semiapertam vidi pastorem Bonhoeffer vestimentis se ipsum exuentem, deinde genibus flexis preces Deo admoventem. Quibus precibus valde commotus sum. Atque in ipso supplicii loco ille vel brevi oravit; postea firmo pede patibulum ascendit".

Multa opera theologica et philosophica, quae in sex voluminibus continentur ('Opera omnia' sive 'Gesammelte Schriften', München, 1958-74), Bonhoeffer composuit. Sunt autem qui huius viri scripta haud semper clara fuisse putent, maxime in eo, quod ad Cristi naturam, historiam, essentiam spectent. Quam rem intricatiorem- videlicet hominibus solius rationis auxilio utentibus- is explanare contendit iam ex anno 1933, dum in universitate Berolinensi acroases facit de themate hoc: "Quis est et quis fuit Iesus Christus? De eius historia et mysterio" (Theodisce: "Wer ist und wer war Jesus Christus? Seine Geschichte und Sein Geheimnis"). Sed neque 'quomodo' Deus homo factus sit neque 'quod' fuerit eventus ille, quem fideles 'incarnationem' dicunt, sed tantum 'quis' Christus sit et fuerit, investigandum esse adfirmavit ille theologus, adiciens tamen totam Christi personam esse obiectum disciplinae 'christologiae' vocatae. Quidam autem Theoderico obiciunt quandam contradictionem exstare intra duo illa postulata, scilicet A): totam Christi personam investigare, et B): neglegere quaestiones ad incarnationem patefactam et ad hunc eventum spectantes. Alteram rem theologice atque ethice gravissimam tractavit Bonhoeffer, scilicet 'an' et 'quomodo' religio christiana his temporibus nostris supervivere possit, cum numerus credentium Deo in annos minuatur: omnia enim a compluribus hominibus ita aguntur, "etsi Deus non daretur" (est sententia Theoderici, quam tamen intellegi non posse adfirmat Hugo Perrone, professor universitarius, nisi addatur locutio haec: "coram Deo"). Tertiam quaestionem, quae ex illius theologi scriptis erui potest quaeque ad relationem Deum inter et homines pertinere videtur, quidam viri docti explanant adserendo Theodericum putavisse , id est Deum et homines, iunctos esse. Heic finem facio, quod plura nescio, et quia "Bonhoeffer non est scriptor facilis atque in eius operibus novitates et obscuritates pariter inveniuntur", ut Ioannes Fornero scripsit in libro c. t. "De huiusce aetatis philosophia" (Utet, Torino, 1999, vol. I, p. 240).

Pisauri, die 4 Febr. a. 2006.

Scripsit Victorius Ciarrocchi



Profectae de profectura edita sunt!

  CINEMATA
FABULA DE AMORE ET TENEBRIS
Primum artifex scaenica Natalia Portman opus filmicum rexit
  SANCTUS
EVANGELIUM SECUNDUM MARCUM
Conversio in Latinitatem classicam praebetur (capitulum 3)
  CULTUS
Universum magnitudinem et cogitationes hominum fragilitas innuitur -
Investigationis philosophicae repetitae Johannis Teresi

  SANCTUS
EVANGELIUM SECUNDUM MARCUM
Conversio in Latinitatem classicam hic praebetur (Capitulum 2)
  CULTUS
Logica demonstratio de perpetua felicitate

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: