Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

2004 - 2014
IAM DECEM
ANNOS!
Saturni die 19 mensis Augusti 2017
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Nuntii Finnici
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

BIOGRAPHIAE
De Henrico Houdini

De Henrico Houdini (1874 - 1926)

Etsi e milibus et milibus hominum, qui praestigias ab Henrico Houdini exhibitas viderint, pauci superstites vivant, fama tamen et laudes illius viri nondum sunt exstinctae. Die 24 Mart. 1874 Budapestini in pauperi familia Hebraica natus erat Ericus Weisz seu Weiss, qui, postequam in Foederatas Americae Septentrionalis Civitates cum parentibus fratribusque sororeque immigraverat et primos erat in muneribus suis explendis successus adsecutus, praenomen et nomen mutavit in 'Henricum Houdini', ad memoriam colendam Eugenii Roberti Houdin (1805-1871), qui praestigiator tam notus fuit, ut anno 1856 in Algeriam missus sit ad aliquos seditiosos pacandos. Quorum duces Eugenio statim paruerunt, quia is- ut narratur- glandem plumbeam, quam in se ipsum emitti iusserat, dentibus arreptam subridens monstravit.

Praestigias autem memoratu non minus dignas per totam vitam exhibuit Henricus, qui non modo e catenis cuiusvis generis se liberare valebat, sed etiam pericula in annos graviora, tamen ad sui celebritatem nominis firmandam quodammodo necessaria, suscipere nec metuit nec umquam destitit. Saepe quadam in capsa se ipsum catenis vinctum claudebat, et brevi, manibus pedibusque nullo vinculo impeditis, apparebat spectatoribus mirabundis plaubentibusque. Adeo eius fama crevit, ut a permultis operum theatralium conductoribus ipse ad suas magicas artes variis in urbibus exhibendas invitaretur. Quare et in Europam itinera fecit Henricus, cuius difficillimas praestigias multi spectatores veluti libertatis quoque signa inceptaque interpretabantur. Erat enim in huius viri animo consilium quoddam auxiliandi homines eosque a falsis opinionibus liberandi; falsum enim putavit Houdini eis circulatoribus credere, quorum artes magicae candidos homines decipiant ipsaeque nulla ingenii et corporis virtute fultae erant. Quos praeterea circulatores is oppugnavit ac saepe ludificavit.

Praeterea in clarorum familiaritatem hominum venit, sicut Theodori Roosevelt, praesidis Americanorum; Sarae Bernhardt, celeberrimae artificis scaenicae; Arturi Conan Doyle, fabularum scriptoris criminalium, quocum tamen amicitiae vinculum breve fuit.
Nonnullos milites Americanos, qui prioris belli tunc varias inter Europaeas Civitates furentis erant participaturi, eas methodos docuit, quae ad evadendum ex hostium manibus carceribusque efficaciores essent.
Mense Octobri a. 1926 exeunte, dum Henricus suarum exhibitionum lustrationem in urbe Monte Regali pergit, accidit ut quodam die nescio quis adulescens eum conveniret cumque certior fieri vellet de Henrici robustioribus musculis abdominalibus, huius ventrem pugnis nec paucis icit. Sunt qui hunc praestigiatorem eiusque uxorem, nomine Villelma Rahner, iam non bene se habuisse adfirment. Utique die insequenti suam exhibitionem concludere non potuit Houdini, qui statim quoddam in valetudinarium Detroitense transportatus est ibique, ut appendix amoveretur, sectionem chirurgicam subiit; at sero et frustra: nam pridie Kal. Nov. a. 1926 is mortem obiit. Cuidam olim quaerenti cur tot tantaque pericula Henricus susciperet, is responsum dedit memorabile hoc: "Quia crebriores sunt spectatores, quotiens praestigiatorem funambulumve difficiliora exercitia suscepturum putant, quae ipsum ad mortem adducere possint". Brevi fuit statura, corpore valido robustissimoque, ingenio perspicacissimo. Uxorem dilexit; matrem est peramanter veneratus. Inter libros de hoc viro scriptos et recens editos commendandi sunt hi: "Maximi Polidoro 'De magno Houdini', Piemme, 2001"; "Villelmi Kalush et Laurentii Sloman 'De Henrici Houdini vita secreta', apud Atria Books, 2006". Quasdam
Henrici imagines praebet pagina haec:

<http://tinyurl.com/yngpzt>

Qui linguae Anglicae pronuntiatum bene intellegunt, ii forsan delectantur
audiendo ipsam viri illius vocem in loco hoc:

<http://tinyurl.com/yasep2>

Pisauri, prid. Kal. Nov. a. MMVI//a. MMDCCLVIII a. U. c.

Scripsit Victorius Ciarrocchi



Profectae de profectura edita sunt!

  CULTUS
SENTENTIAE GRAECAE LATINE TRANSLATAE (I)
Praeclara proverbia Graeca etiam Romanis tradita sunt
  CULTUS
Ad origines de civitate "Lylibaeo"
  SANCTUS
EVANGELIUM SECUNDUM MARCUM
Alia conversio in Latinitatem classicam praebetur (Capitulum 5)
  CULTUS
SENTENTIAE LATINAE: DE AMICITIA
Permulta sunt dicta de veris et falsis amicis
  SANCTUS
EVANGELIUM SECUNDUM MARCUM
Conversio in Latinitatem classicam hic praebetur (Capitulum 4)

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: