Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

2004 - 2014
IAM DECEM
ANNOS!
Mercurii die 23 mensis Julii 2014
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Nuntii Finnici
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

BIOGRAPHIAE
Non immerito ab ecclesia catholica in sanctorum numerum adscriptus est IoannesBosco,

Quaedam de Ioanne Bosco, qui abhinc 125 annos mortuus est

Non immerito ab ecclesia catholica in sanctorum numerum adscriptus est Ioannes Bosco, qui anno 1815 erat humillimo loco natus in oppidulo quodam <Hastensis provinciae> (Italice: <nella provincia di Asti>) et die 31 Ian. a. 1888 mortuus est, postquam totam vitam dicaverat laudabilissimo incepto, nempe ut adulescentes gravissimis in condicionibus versantes aliquo beneficio morali et materiali fruerentur. Fide tam ardenti praeditus erat Ioannes Bosco erga divinam Providentiam, ut nihil intentatum ad hos fines adsequendos reliquerit.

Etiam nonnulli viri proceres Taurinenses, quamvis praecepta religionis catholicae paulum vel nihil observantes, auxilia tulerunt huic sacerdoti, qui pro adulescentibus natus esse videretur. Multa scripta composuit Bosco, et familias quasdam- virorum scilicet et sororum- condidit, quarum pernota est 'Salesianorum'. Hi enim etiam aetate hac nostra operam dare solent ad munus educationis plerumque christianae explendum, vestigia sancti illius persequentes. Quem sanctum ferunt in precibus effundendis saepius dixisse: 'Da mihi animas, cetera tolle'. Nam Ioannes Boaco numquam oblitus est verba Christi haec: «Quisquis unum ex huiusmodi pueris receperit in nomine meo, me recipit» (Evangelium Marci, IX, 37).

Scripsit Victorius Ciarrocchi



Profectae de profectura edita sunt!

  ARS VIVENDI
Gallorum mores mutantur (praeter unum)
Minus vini bibunt, sed primatum alibi servant...
  CULTUS
Ubi est Caligulae caput?
Antiqua simulacra furtim ablata aliquando comperiuntur: hoc in aëriportu Romano accidit.
  HISTORIA
De Catharina Aragonensi
... deque Arturo et Henrico VIII Tudor, qui eam uxorem duxerunt.
  CINEMATA
Mirabilia
Praemio Canis exornata est pellicula filmica, quae vitam rusticam hodiernam ostendit.
  SANCTUS
Vita sancti Francisci
Lectoribus praebetur 16. pars biographiae praeclari sancti Assisiensis.

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: