Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Jovis die 12 mensis Martii 2026
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

BIOGRAPHIAE
REPERTUM ESSE VETERRIMUM INSTRUMENTUM MUNDI

REPERTUM ESSE VETERRIMUM INSTRUMENTUM MUNDI

Tibia Sueviana

Hanc tibiam praeterito autumno repertam in spelunca neolithica Hohle Fels (in Iura Suevica Germanorum) studiosi Germani Britannique modo aestimaverunt esse aetate triginta quinque milium (35.000) annorum, sit ita veterrimam non tantum tibiam, sed etiam cuiuslibet generis instrumentum per totum orbem terrarum. Adhuc verustissima instrumenta nobis nota erant tibiae repertae in speluncis Galliae et Austriae, quae tamen putantur esse aetate "tantum" circiter 30.000 annorum. Tibiam Hohlenfelsianam factam esse ex ossibus vulturis, atque servatam in tribus partibus, optima in condicione.

Plenissimam miraculorum esse cavernam illam Hohle Fels. Mense Maio ineunte ab archaeologis monstrata est inventa in eadem spelunca statua mulieris aetate quoque 35.000 annorum. Quam "Venerem Suevianam" ex ebore mammutheo factam esse vetustissimam sculpturam mundi adhuc repertam. Investigatio ambarum repertionum peracta est grege studiosorum, duce professore Nicholao Conard Universitatis Tubingiensis.

De "Venere Sueviana" scripsit "Ephemeris" in rubrica scientiarum die 14 Maii huius anni.

 

Scripsit ANL



Profectae de profectura edita sunt!

  CULTUS
ANTIQUI MORES (VIII)
De vino
  ARS VIVENDI
SECUNDA MENSA
Colloquium de cibis, coquendo, et rebus culinariis... Latine!
  CULTUS
ANTIQUI MORES (vi)
De pistrina
  HISTORIA
CULTUS DEAE VESTAE VEL ΕΣΤΙΑΣ
Apud Graecos et Romanos maxime celebrabatur
  CULTUS
INVENTUM MIRISSIMUM IN TUSCIA
XXIV statuae effossae sunt...

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: